Immagini della pagina
PDF
ePub

vicio veritatis victus, scripturas Moguntini teneret, tamen in annotatione et inanes coniecturas ex ceteris duceret et pravas interpolationis suspiciones in codicem Moguntinum coniiceret dubitationesque moveret, quas sæpe vel ipsa illorum locorum forma et codicum in iis comparatio reprimere debuerat, multo autem magis totius rei consideratio. Quid est enim, si singulos tantum locos consideramus, perversius quam quum, ut hoc utar, libr. XXXV, 2, 7 in codice, quod omnes' concedunt, perantiquo et cui permultis locis credas, sic scriptum legatur: placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a prætore. Mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur, optima oratione et sententia extremorum verborum aptissima ad ea præparanda, quæ subiiciuntur Valerio Antiate teste de militibus etiam ex aliis provinciis adscitis, in ceteris autem codicibus (B et vulgaribus), quos persæpe verborum omissione peccare necessario ipse confiteare, sic: placere tumultuari milites ectra Italiam legerentur, oratione prava (neque enim de decretis dicitur usquam placere hoc fiat), hoc „fortasse rectius“ putare, quum, cui homini et quo consilio illa addere in mentem venerit, nemo ne suspicari quidem possit, cur autem omissa sint, causa manifestissima sit; oculas enim scribentis sic aberravit a tumultuarios ad tumultuari, ut tamen illa extra Italiam arriperet. Eiusdemque perversitatis est, quum eiusdem libri c. 11, 11 in Msit: in agrum latiorem evecti omnia propinqua viæ tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant, in ceteris autem tantum: in latiorem agrum evecti omnia pervastant, omissa prorsus incendii significatione, quam postulant proxima (fumus primo conspectus), potius dilucidam et uberem et Livianam rei narrationem a nescio quo inauditi generis interpolatore sine umbra causa interpositam putare quam intelligere, quod iam alii dixerant, librarii, a cuius opera B et vulgares codices orti sunt, oculum a priore omnia ad alterum transiluisse. Et advocatur etiam testis Frontinus, quasi non is, quum rem suo modo breviter et nude narraret, item reliqua, quæ Livius amplificat, omiserit, de fumo, de clamore, de senioribus et pueris, cetera. Nihilo autem his prudentius, quod ad XXXIV, 57, 8 annotatur, qui locus, ut Emendd. Livv. p. 364 ostendi, vel apertissimus est ad codicum dignitatis ordinem constituendum. Nam ibi in M aptissime, oratione propria et antiqua, scribitur: aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo ; quum autem in eo codice, ex quo B et vulgares orti sunt, F in E mutato, natum esset: ex eo rmula, hinc in codice vulgarium principe mirabili corrigendi simplicitate effectum est ex eo simul a, Bambergensis autem codicis librarius, quod fecit sæpissime, obiecta etiam in notissimis verbis vel propter ductuum obscuritatem vel propter litterulæ errorem vel propter litteras evanidas aut chartam pertusam dubitatione, pro his ex eo rmula iuris antiqui spatium vacuum reliquit. Quid Weişsenbornius? Ubi codicis B scriba caute spatium reliquerat, veterem lacunam varie suppletam putat. Atqui nulla est varietas supplendi, quoniam ridicula illa ex eo simul a manifestissimum est nihil aliud significare nisi ex formula. Hoc autem supplementum quomodo ex M, a vulgaribus remotissimo, in illos venit, qui ubique cum B coniunguntur, asseclæ sane longe inferiores et depravati? Postremo quis illis sæculis, quorum est codex Moguntinus, huiusmodi supplementum, tam Latinum ac proprium, excogitavit? Sed (nam casu accidit, ut aptissimo exemplo veritatem confirmare liceat) ut hoc loco formula antiqui iuris in B sublata tota est, sic XXXV, 16, 6, ubi nec Weissenbornius nec quisquam dubitat, quin Livius scripserit, ut in M est: in antiquum ius repetit, in B (quod scriptum erat anticum) factum est Antiochum repetit, deinde in vulgaribus corrigendo Antiochus repetit. Apparet depravatio in B incipiens, in ceteris longius progrediens. Verum ne in paucis locis morari videamur, dicam primum universe, codicem Moguntinum, quem qui viderunt (Carbachius, Gelenius, alii), omnes summæ antiquitatis indicia habuisse et a noviciis, quos joultos tractarant, specie et scripturæ genere remotum fuisse testantur, compluribus certe sæculis ante scriptum fuisse, quam recentior illa codicum corrigendorum et lacunas explendi consuetudo nata sit, superioris autem temporis interpolationem, quam etiam antiquissimos codices hic illic attigisse, sæpe exposui, longe alius generis fuisse, simplicem et rudem, qualem in emendationibus Livianis multis locis adumbravi (p. 13, 14, p. 208, p. 336 n. cett., de huius autem ipsius decadis codicibus p. 401 sq.), qualem ipse Moguntinus ostendit lib. XXXV, 4, 3, post inter pacatos addens agros, interpretamentum infelicissimum. Deinde hoc ponam, nusquam quicquam labis aut maculæ in M reperiri, quod ex communibus B et ceterorum erroribus mendisque in illum transisse videri possit); itaque absurdum esse quicquam in eo suspicari ad ceterorum errores tegendos lacunasve explendas interpolando natum. Postremo ad rem conficiendam, duabus longioribus partibus libri XXXIV et XXXV sine ullo dilectu sumptis, perpetuam exemplorum seriem sub conspectum adducemus ostendemusque, et quot aliorum generum menda codicis B et vulgarium communia unius M ope sublata sint (nam proprios B scribendi errores et vulgarium menda interpolationemque omitto), et quot locis verba quum in illis utrisque, turn vero singulari negligentia in B omissa Moguntinus servarit et quam nihil illa in B vacua spatia reconditi occultent; hoc enim declarat ipse in his locis deteriorum codicum, qui in ceteris a codice Bambergensi simili pendent, cum M consensus aut error originis apertæ. Quum autem simul animadverterimus, per hæc plurium capitum spatia quam fere nihil boni, quod non in M fuerit, ex B prolatum sit, summam hanc faciemus, ita Bambergensem vulgares, quibuscum cognatione coniungitur, longe vincere, ut Moguntino non paulo inferior sit; itaque neque propter Bambergensem et ceterorum in errore lacunave conspirationem rectis Moguntini scripturis diffidendum esse et (quod nunc, omnibus minimis per duos libros exactis, certius et confidentius dico quam Emendatt. p. 366) in jis locis, in quibus scripturæ ad sententiam et orationem fere æque bonæ certent, præferendas esse Moguntini ob auctoritatem. Bonarum autem aliquot scripturarum, quæ ex solo B enotatæ sunt, complures etiam in M fuisse, sed in excerpenda varietate omissas, quod earum bonitas non intelligeretur, eo liberius affirmo, quod ne in B quidem repertæ statim probatæ sunt; velut XXXIV, 2, 11 (sine tutore auctore) et 19, 8 (deni) Kreyssigius primum non attendit, 4, 18 (exorabilis es) nemo ante me (Em. p. 396); lib. XXXVIII, 13, 4 verum Kreyssigius neglexit, 16, 3 (vectigales) et 17, 6 (adsueti) omnes ante me (Em. p. 439, 440). Quod antem in libro XXXIII (a cap. 17) Moguntino, quemadmodum quidem hic lectus et expressus sit, parem Bambergensem et pæne superiorem esse dixi (Em. p. 365), videntur sane Nic. Carbachius et W. Angustus, quum partem libri XXXIII e primis codicis M foliis fortasse male habitis nondum ad eum legendum exercitati et nulla impressorum librorum comparatione adiuti ederent, permulta male legisse et edendo corrupisse (nt statim c. 17, 8 inexpugnabilis pro expugnabilis ediderunt) nec Gelenius omnia correxisse 1). Sed Bambergensem in prioribus libris integriorem esse videri et sensim in deterius vergere dixi iam ante (Em. I. c.). Et tamen hic quoque vacua illa spatia sunt, velut XXXIII in uno capite X quattuor ($ 1 pro ut, $ 6 pro irrumpunt et pro ex parte et pro quinque). Sed veniendum est ad duplicem illam, quam propositurun me dixi, exemplorum seriem. Itaque libr. XXXIV & cap. 41 ad 50 hæ scripturæ e solo M ductæ sunt contra B et vulgares: 42, 6 et Buxentum (B exbucenium), 43, 9 senatus censuisset (senatus voluisset ; de Lov. I cave credas silentio), 44, 3 pridie calendas (idus), 45, 2 Buxentum (Buxenium), 47, 7 quæ imperio (qui imperio), 49, 5 Acrocorinthum (ac Corinthum)') 11 ac munus (hinc munus), 50, 8 ab agro Corinthio, h. e., ab Acrocorintho (ab Corintho). (Quæ in Brectiora sunt quam in vulgatis, ut 41, 4 tyrannus et præbebant et 6 populum Romanum, etiam in M fuerunt, ex his quidem tribus duo a Gelenio indicata , tertium, præbebant, tacite ab eo in Frob. 2 receptum).

1) De XXXIV, 46, 4 (idoneis) dicetur paulo post.

1) Carbachius ipse quantopere legendi difficultatem exaggeret, Gele

niusque quid de Carbachio et Angusto queratur, intelligitur ex præfationibus expressis apud Drakenborchium vol. VII p. 268 et 273.

In iisdem capitibus hæc in B et vulgaribus omissa e M suppleta sunt: 42, 6 qui, 45, 5 et C. Salonius, 46, 1 Flaccus (Weiss. om.) 46, 2 pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta), 3 ex præda (W om.), 48, 1 Ligurumque, 48, 6 hærentem visceribus nobilissimæ civitatis), 49, 8 et (ante civitatibus) 50, 9 liberatorem.

Debuerat præterea, ut nunc feci, c. 48, 2 pro Eodem anno scribi e M Eodem hoc anno, coll. XXXV, 40, 5.

Præterea B solus, quod sciamus, hæc omittit: 41, 4 quantum, 44, 2 magnos, 5 publica, 6 in carcerem, 45, 7 Nare, vacuo spatio relicto, ibd. lac, 46, 5 in, 47, 4 a. Ex his W magnos c. 44, 2 commemoravit, de ceteris tacuit.

In duodecim primis capitibus libri XXXV hæ scripturæ codici Moguntino soli debentur: 1, 1 hæc gesta sunt (B, vulg. gesta sunt hæc), ibd. 5 prætor hæc gesserat (B præcesserat, alii prægesserant) 4, 1 per extremos (præter extr.) 5, 11 paululum anniterentur (paulum niterentur), 8, 1 gerebantur (agerentur, al. gererentur)4) 9 supplicatio decerneretur (supplicationes decernerentur, quod W tenuit, ipse prope confessus pravum esse), 10, 2 decesserat (B excesserant, al. recesserat) 5 in P. Scipione (Scipionis, quod W secutus est), 8 pro legato (pro collega, cui inanem defensionis speciem W quærit), 12, 6 Nicander (Nicander navigat) 9 Romance amicitiæ coniungeret se cum (Romæ amicitias iungerent cum), 12 nam neque (namque) 13 quam Romani (cum Romanis) 1).

1) Quod Gelenius scribit: „Lege Acrocorinthum”, non minus e codice

duxit quam c. 41, 4 tyrannus et 6 populum Romanum, in quibus eadem voce utitur, codicis auctoritatem significans, ut nunc ex B

apparet. 49, 11 dicit „restituimus". 2) Hæc W., etsi tenet, putat fortasse coniectando suppleta (will

kürlich ergänzt). Quis illa ætate, cuius est codex, deesse aliquid sensisset? Quis ulla ætate tam recte et proprie supplesset (bigati .. Oscensis)? Quam facile contra hæc exciderunt ob repetitum

pondo, retento tamen auri? 3; Hæc W. uncis inclusit, fortasse ex c. 41, 4 (ubi est lateri ad

hærens tyrannus) aut similibus locis (?) huc translata ratus. Miram

translationem in aptissimum locum cum magna mutatione ! *) De 8, 7, abi M vestigia veri habet, v. Em. 409.

Suppleta e M, quæ in B ceterisque desunt, hæc: 1, i permultæ, 2, 6 a et temere (in codd. vulgaribus deinde pro ad rumores privatis factum ad rumores privatos), ibd. aut pretores, 7 quattuordecim verba (v.supra p. IV; W ne de proximæ quidem paragraphi duplici incuriæ indicio cogitavit), 3, 1 quotidie, 7, 2 quod (ante quum), 9, 3 que (post murus), 10, 4 que (post Cornelium ; itaque etiam ex Quinctium Corneliumque factum Q. Cornelium, unde W locus suspectus fit!), 11, 6 hostium, 11, 11 duodecim verba (vid. supra p. IV).

Præterea B solus hæc omittit: 3, 4 ex (post et), 5, 11 et dubio (etiam Voss. Drakenborchii), 7, 3 ius, 7 milites, magis, 8, 2 is, 9 si, 10, 2 nuper, 4 petebant, 11, 2 exercitus, 5 in cos, 7 et post paululi, 10 adequitare, spatio vacuo relicto, ibd. hostium, 12, 4 que post civitatium?). (In M c. 3, 2 non plus prave omissum videtur.)

Hæc qui consideraverit, quorum similia ex quavis horum librorum parte proferri possunto), timidas Weissenbornii nescio

1. Quod c. 2, 2 restitutum e B est: adversæ quam secundæ res...

magis sermonibus (pro tam adversce quam sec.... magnis serm.) e

M non annotatur. 3) Cap. 11, 8 librarius, quum verba cursus rigida pæne omisisset,

retraxit se; c. 5, 6 ex voce redintegrata scripsit re grata interposito spatio vacuo, quod medias litteras non legebat aut non in

telligebat. " Addam ex uno capite libri XXXIV specimen, ex uno libri XXXV.

Nam in illius capite 31, ut dem, nequivi § 2 non e Messe, hæc e M contra B vulgaresque sumpta sunt: § 4 video (om.) 6 eam (oni.; omisit etiam W; abesse nequit) 7 et accepi quum (et accepi urbem, quum, etiam W, pessundata orationis figura), 8 iam (om., etiam W) 18 fortunce (fore). Nec dubito, quin etiam ac dignitatis Gelenius („lege”) ex M. scripserit, correcto Carbachii errore. In libri XXXV cap. 26 hæc e solo M sunt: 1 pristesque (tris isque et similia) 2 harum novarum navium . . ut (harum ut novarum tum navium); ibd. simul ut (simul), ibd. simulacris (simul Achæis!!), 3 vel usu (usu), 5 ignarus. Navis erat (om.), ibd. Nicæam (Nicolam et similia), 6 fuerat enim (om., relicto in B spatio, addito alio in vulgaribus errore), 9 speculatoria (piscatoria). Præterea B § 4 om. Creta, vacuo spatio relicto. Tacite his omnibus locis Moguntinus probatur; dein gubito in proximo suspicaces homines fiunt.

« IndietroContinua »