Immagini della pagina
PDF
ePub

22

5 uxori ac liberis, quos quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.

6

Quum hic status rerum in Asia Græciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coor7 tum est bellum. M. Helvius eam provinciam obtinebat. Is litteris senatum certiorem fecit, Culcham et Luxinium 8 regulos in armis esse; cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Bæturiam omnem; et quæ nondum animos nudaverant, ad finitimorum 9 motus consurrectura. His litteris a M. Sergio prætore, cuius iurisdictio inter cives et peregrinos erat, recitatis, decreverunt patres, ut, comitiis prætorum perfectis, cui prætori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniæ ad senatum referret.

Sub idem tempus consules Romam venerunt. Quibus in æde Bellonæ senatum habentibus postulantibusque triumphum 2 ob res prospere bello gestas, C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis, ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt; communem se relationem de ea re fieri non 3 passuros, ne par honos in dispari merito esset. Quum Q.

Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi 4 animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiiceret, Boios adversus se transgredientes Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum 5 atque agros collega, ad sua tuenda aversos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo 6 dubitari possit; non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, quum sibi meritum triumphum impetrasset, college eundem honorem 7 immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus levia prælia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum nu

merum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum, 8 T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartæ; adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse. Oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas 9 sine ullo pignore deditiones factas esse. Hæ inter consules 10 tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim retulerunt. C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli, gratias agentes 2 commemorantesque, obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, quum apud hostes essent, servitute exemptos. Q. Mi- 3 nucius, tentata tantum relatione, quum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. C. 4 Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. Multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit; multi nobiles Galli ante currum 5 ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Ponorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremo- 6 nensium Placentinorumque colonorum turba, pileatorum currum sequentium. Eris tulit in triumpho ducenta triginta 7 septem millia quingentos, argenti bigati undeoctoginta millia; septuageni æris militibus divisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boiisque Gallis in monte 8 Albano triumphavit. Is triumphus ut loco et fama rerum gestarum, et quod sumptum non erogatum ex ærario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme æquabat. Pecuniæ etiam prope par summa fuit; æris 9 tralata ducenta quinquaginta quattuor millia, argenti bigati quinquaginta tria millia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum, quod dederat collega.

23

Secundum triumphum consularia comitia habita. Creati 24 consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. Præ- 2 tores postero die facti Q. Fabius Buteo, Ti. Sempronius

3

Longus, Q. Minucius Thermus, M'. Acilius Glabrio, L. Apustius Fullo, C. Lælius.

Exitu ferme anni litteræ a T. Quinctio venerunt, se signis collatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium 4 exercitum fusum fugatumque. Hæ litteræ prius in senatu a M. Sergio prætore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatæ, et ob res prospere gestas in dies quinque suppli5 cationes decretæ. Brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam, ibique eis locus et lautia præbita; et ad 6 ædem Bellonæ senatus est datus. Ibi haud multa verba facta, quum Macedones, quodcunque senatus censuisset, id regem 7 facturum esse dicerent. Decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti; adiectumque, ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.

8

Cosanis † eo die postulantibus, ut sibi colonorum numerus 9 augeretur, mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset, qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules 25 hostis fuisset. Ludi Romani eo anno in circo scenaque ab

ædilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Vulsone et magnificentius quam alias facti et lætius propter res bello 2 bene gestas spectati, totique ter instaurati. Plebeii septies instaurati; M'. Acilius Glabrio et C. Lælius eos ludos fecerunt; 3 et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.

4

A. Ch. 196.

L. Furius et M. Claudius Marcellus, consulatu inito, quum A. u. c. 558. de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur, tendebant. 5 Marcellus, provinciæ cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum, si exercitus inde deportatus esset, 6 regem, dubios sententiæ patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent,

vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. Ea rogatio 7 in Capitolio ad plebem lata est; omnes quinque et triginta tribus „uti rogas" iusserunt. Et quo magis pacem ratam 8 esse in Macedonia vulgo lætarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit vulgatæque litteræ, C. Sempronium Tuditanum 9 proconsulem in citeriore Hispania prœlio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex prælio haud ita multo post exspirasse. Consulibus ambobus Italia provincia 10 cum iis legionibus, quas superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones novas scriberent, duas urbanas, duas, quæ, quo senatus censuisset, mitterentur; et T. Quinctius 11 Flamininus [cum duabus legionibus] provinciam eodem exercitu obtinere iussus; imperium ei prorogatum satis iam ante videri esse. Prætores deinde provincias sortiti, L. Apustius 26 Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, 2 Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Lælius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, 3 quibus Hispaniæ provinciæ evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis, quas videretur, ut darent, decretum est, et socium ac Latini nominis quaterna millia peditum, 4 trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi. Bellum in Hispania quinto post anno motum est, 5 quam simul cum Punico bello fuerat finitum.

Priusquam aut hi prætores ad bellum prope novum, quia 6 tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut assolet, prodigia, quæ nuntiabantur, iussi. P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse 7 equusque exanimati fuerant; ædes Feroniæ in Capenati de 8 cælo tacta erat; ad Monetæ duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis, 9 quum in forum decurrisset, Tusco vico atque inde Cermalo

27

per portam Capenam prope intactus evaserat.
maioribus hostiis sunt procurata.

Hæc prodigia

Iisdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus 2 consulto urbem est ingressus. Tulit præ se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti viginti millia, signati 3 denarium triginta quattuor millia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne tentata quidem triumphi spe, 4 quinquaginta millia pondo argenti in ærarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunæ ædem et matris Matutæ, unum in maximo circo fecit, et his fornicibus signa aurata imposuit. Hæc per hiemem ferme acta. 5 Hibernabat eo tempore Elateæ T. Quinctius, a quo quum multa socii peterent, Booti petierunt impetraveruntque, ut, qui suæ gentis militassent apud Philippum, sibi restituerentur. 6 Id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia, Antiocho rege iam suspecto, favor 7 conciliandus nomini Romano, apud civitates erat. Restitutis iis, confestim apparuit, quam nulla inita apud Bootos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis, et non Quinctio et Romanis 8 id datum esset, miserunt; et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod præfectus Bœotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt, 9 præteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque, qui Romanæ 10 societatis auctores fuerant. Id ægre et in præsentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt; quum ad portas prope 11 sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios 28 adiuvante et infesto iis, qui partis adversæ fuissent.

Dum

Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem, 2 principem fautorum regis, statuerunt; et tempore ad eam rem capto, quum in publico epulatus reverteretur domum temulentus 3 prosequentibus mollibus viris, qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Ætoli erant,

« IndietroContinua »