Ætolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem præbuisse; deinde, quantas peditum equitumque copias præbituri Antiocho 16 ad bellum essent, quæ loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. Tum de Philippo et Nabide libero mendacio 17 abutebatur; paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem recuperandi ea, quæ bello amisissent, arrepturos. Ita per totum simul orbem terrarum Ætoli 18 Romanis concitabant bellum. [Et] reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt; Nabis extemplo circa omnes vicos mari- 13 timos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achæis omnium maritimorum 2 Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. Itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, admonerent fœderis eum Romani denuntiarentque, ne pacem, quam tantopere petisset, turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt. qui 3 Antiochus rex, ea hieme Raphiæ in Phoenice Ptolemæo 4 regi Ægypti filia in matrimonium data, quum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam, Tauro monte superato, extremo iam hiemis Ephesum pervenit. Inde principio veris, Antiocho 5 filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Selgam incolunt, oppugnandos est profectus. Eo tempore legati Romani 6 P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire, Elæam venere; inde Pergamum (ibi regia Eumenis fuit) escenderunt. Cupidus 7 belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens; eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore, quam Philippus fuisset, et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, 8 multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo: sine ullo auxilio Romano tueri posset; etiamsi quid adversi 9 14 15 casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcunque fortunam subire, quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem 10 vi atque armis cogi. Ob hæc, quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum. Sulpicius æger Pergami substitit; Villius quum Pisidiæ 2 bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, ut cum Hannibale, qui 3 tum ibi forte erat, sæpe congrederetur, ut animum eius tentaret et, si qua posset, metum demeret, periculi quicquam ei ab 4 Romanis esse. lis colloquiis aliud quidem actum nihil est; secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret. 5 Claudius, secutus Græcos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eumque Ephesi collocutum cum 6 Hannibale, et sermonem unum etiam refert. Quærenti Africano, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal 7 crederet, respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset, quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. 8 Quærenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse; 9 castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, præsidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicæ gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium 10 esse mallent. Exsequenti, quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. Tum risum obortum Scipioni, et 11 subiecisse: „Quidnam tu diceres, si me vicisses?" ,,Tum vero me" inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et 12 ante alios omnes imperatores esse." Et perplexum Punico astu responsum et improvisum assentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inestimabilem secrevisset. Villius ab Epheso Apameam processit. Eo et Antiochus, 2 audito legatorum Romanorum adventu, occurrit. Apamea congressis disceptatio eadem ferme fuit, quæ Romæ inter Quinctium et legatos regis fuerat. Mors nuntiata Antiochi, filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit colloquia. Magnus luctus in regia fuit magnumque 3 eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. Quo carior acceptiorque omnibus 4 erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suæ patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. Eam quoque causam clandestino facinori adiiciebant, quod 5 Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. Magni tamen luctus species per aliquot dies 6 regiam tenuit; legatusque Romanus, ne alieno tempore incommodus obversaretur, Pergamum concessit, rex Ephesum, omisso, quod inchoaverat, bello, rediit. Ibi per luctum regia clausa cum 7 Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum viresque 8 æstimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil æqui postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. Fugienti 9 regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu mærore recenti coufuso, professus Minnio, se, quæ pro causa essent, dicturum, persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati. Iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. Rex a Minnione excusatus et absente eo agi res cœpta est. Ibi præparata oratione Minnio „Specioso 2 titulo" inquit „uti vos, Romani, Græcarum civitatium liberandarum video; sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. Qui enim 3 magis Zmyrnai Lampsacenique Græci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex fœdere exigitis? Cur Syracusas atque in alias Siciliæ 4 Græcas urbes prætorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? Nihil aliud profecto dicatis, quam armis 16 5 superatis vos iis has leges imposuisse. Eandem de Zmyrna et Lampsaco civitatibusque, quæ Ioniæ aut Æolidis sunt, 6 causam ab Antiocho accipite. Bello superatas a maioribus et stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit. Itaque ad hæc ei responderi velim, si ex æquo disceptatur 7 et non belli causa quæritur.“ Ad ea Sulpicius „Fecit verecunde“ inquit,,Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant, 8 quæ dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. Quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? Ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris semper usurpato, nunquam intermisso, quæ ex fœdere debent, exigimus. 9 Potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium 10 quemquam foedus mutaverunt, sic Asiæ civitates, ut semel venerint in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolemæi fuisse potestate, alias per multos annos nullo 11 ambigente libertatem usurpasse? Nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot sæcula 12 asserendi eos in servitutem faciet, quid abest, quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberavimus Græciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et 13 Thessalorum totam gentem? Sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere 17 æquius est ?" Vocari deinde civitatium legationes iussit, præparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcunque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno 2 ducebat. Admissi plures, dum suas quisque nunc querelas, nunc postulationes inserit et æqua iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. Itaque nec remissa ulla re nec impetrata, æque, ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt. 3 Rex, dimissis iis, consilium de bello Romano habuit. Ibi alius alio ferocius, quia, quo quisque asperius adversus 4 Romanos locutus esset, eo spes gratiæ maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tanquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asia regum, imponentium leges; quan- 5 quam Nabidi tamen dominationem in patria sua, et patria Lacedæmone, remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus 6 imperata faciant, indignum videri. Alii, parvas et vix dictu 7 dignas belli causas tanto regi eas civitates esse, sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri; nisi crederent Persas, quum aquam terramque ab Lacedæmoniis petierint, gleba terræ et haustu aquæ eguisse. Per similem tentationem 8 a Romanis de duabus civitatibus agi; sed alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent, ad liberatorem populum defecturas. Si non libertas servitute potior sit, tamen omni præsenti statu 9 spem cuique novandi res suas blandiorem esse. Alexander Acarnan in consilio erat, Philippi quondam 18 amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi; et, tanquam peritus Græciæ nec ignarus Romanorum, in eum 2 gradum amicitiæ regis, ut consiliis quoque arcanis interesset, acceptus erat. Is, tanquam non, utrum bellandum esset necne, 3 consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo affirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Græciæ parte sedem bello cepisset. Iam primum Ætolos, qui umbilicum Græciæ incolerent, in 4 armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quæque belli paratos. In duobus velut cornibus Græciæ Nabim a 5 Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedæmonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi 6 primum bellicum cani audisset, arma capturum. Nosse se spiritus eius, nosse animum; scire, ferarum modo, quæ claustris aut vinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore volvere; meminisse etiam se, quoties in bello precari omnes 7 deos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius voti si compos nune fiat, nullam moram rebellandi facturum. Tantum non cunctandum nec cessandum esse; in eo enim 8 victoriam verti, si et loca opportuna et socii præoccuparentur. |