Immagini della pagina
PDF
ePub

2

10 regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Pœnisque, preces Atheniensium, quos, agro pervastato, in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes, Asiæ quoque civitates solli2 citari. His legationibus responsum est, curæ eam rem senatui consultatio de Macedonico bello integra ad consules, 3 qui tunc in provinciis erant, reiecta est. Interim ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Ponosque, et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, 4 in fide mansisset, et peterent, ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret.

5 Eodem fere tempore P. Ælius consul in Gallia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius 6 causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium præfectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam, qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. 7 Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit; delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (iam enim maturæ erant 8 segetes) profectus, neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est 9 circumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa, inter 10 quos ipse C. Ampius præfectus; ceteri in castra metu compulsi. Inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus 11 prope invios pervenere. Qui, nisi quod populatus est Boiorum

fines et cum Ingaunis Liguribus fœdus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querelis ageret, relatum extemplo est; decrevitque frequens senatus, ut 2 P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiiceret. M. Valerius Lævinus proprætor 3 missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. Ad quem quum M. 4 Aurelius legatus venisset edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, quemadmodum 5 circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, 6 ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, hæc scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.

Exitu huius anni quum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius prætor 2 urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. 3 et M. Servilii (Geminis ambobus cognomen erat), L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, T. Quinctius Flamininus.

Per eos dies P. Elio consule comitia habente, creati 4 consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, Q. Fulvius Gillo, C. Sergius Plautus. Ludi Romani scenici eo 5 anno magnifice apparateque facti ab ædilibus curulibus L. Valerio Flacco et T. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio 6 miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia di

3

4

ין

5

A. Ch. 200.

7 viserunt.

Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebi

L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex ædilitate prætor creatus erat; et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe A. u. c. 554. condita, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Cartha2 giniensibus datam. Omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul retulit ; 3 senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam 4 facerent, quibus diis ipsis videretur, cum precatione ea, quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret; secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis 5 senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis et litteræ ab M. Aurelio legato et M. Valerio Lævino proprætore allatæ et Atheniensium nova legatio 6 venit, quæ regem appropinquare finibus suis nuntiaret, brevique non agros modo, sed urbem etiam in dicione eius 7 futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum renuntiassent consules, rem divinam rite peractam esse, et precationi annuisse deos haruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litteræ Valerii Aureliique lectæ et legati Atheniensium auditi. 8 Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur, quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent; 9 de auxilio mittendo tum responderi placere, quum consules provincias sortiti essent atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

6

P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedónibusque, qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis 2 populi Romani bellum indici. Alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus

Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. Rogatio de bello 3 Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines tædio periculorum laborumque fecerant, tum 4 Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace unquam frui plebs posset. Egre eam rem passi patres, laceratusque 5 probris in senatu tribunus plebis; et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret, quanto damno 6 dedecorique dilatio ea belli futura esset. Consul in campo

Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata, „Ignorare" inquit mihi videmini, Quirites, 2 non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli (neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur), sed, utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si 3 nunquam alias, [Punico] proximo certe bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? Ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum 4 Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiiceret, misso cum classe Lævino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. Et quod tunc 5 fecimus, quum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc, pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus, cunctamur facere? Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto 6 expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem; non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto 7 Hannibal, sed quinto [inde] die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne æquaveritis Hannibali Philip- & pum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe æquabitis. Equabitis dico? Quantum vel vir viro vel gens genti præstat!

7

8

9 Minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi 10 nobilitatos. Nostra nunc compara. Quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumpsit, aggressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam 11 venit! Nec Tarentini modo oraque illa Italiæ, quam maiorem Græciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed 12 Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. Hæc vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? Manserunt enim Punico postea bello. Nunquam isti populi, nisi quum deerit, ad quem desciscant, ab nobis 13 non deficient. Si piguisset vos in Africam traiicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat; hostium urbes agrique 14 ferro atque igni vastentur; experti iam sumus, foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffragium bene 15 iuvantibus divis et, quæ patres censuerunt, vos iubete. Huius vobis sententiæ non consul modo auctor est, sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, læta omnia prosperaque portendere."

Ab hac oratione in suffragium missi „uti rogas" bellum 2 iusserunt. Supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii, ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac 3 feliciter eveniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset, in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nuntiari. Fetiales decreverunt, utrum

4 eorum fecisset, recte facturum. Consuli a patribus permissum, ut, quem videretur ex iis, qui extra senatum essent, legatum 5 mitteret ad bellum regi indicendum. Tum de exercitibus

« IndietroContinua »