Immagini della pagina
PDF
ePub

ab dextro cornu, concitat naves (et erant Rhodiæ longe om

nium celerrimæ tota classe), æquatoque cornu prætoriæ navi, 30 in qua Polyxenidas erat, suam obiecit. Iam totis classibus

simul ab omni parte pugna conserta erat. Ab Romanis oc

toginta naves pugnabant, ex quibus Rhodiæ duæ et viginti 2 erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximæ

formæ naves tres hexeres habebat, duas hepteres. Robore navium et virtute militum Romani longe præstabant, Rhodiæ

naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum. 3 Maximo tamen terrori hostibus fuere, quæ ignes præ se por

tabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti 4 fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit. Nam

metu ignis adversi regiæ naves, ne prora concurrerent, quum

declinassent, neque ipsæ ferire rostro hostem poterant et ob5 liquas se ipsæ ad ictus præbebant, et si qua concurrerat,

obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad pre6 lium trepidabant. Plurimum tamen, quæ solet, militum virtus

in bello valuit. Mediam namque aciem hostium Romani quum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis

sese obiecerunt; momentoque temporis et media acies Antiochi 7 et lævo cornu circumventæ naves mergebantur. Dextera pars

integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebatur; ceterum postquam. alias circumventas, prætoriam navem Polyxenidæ relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus (et erat secundus petentibus Ephesum ventus) ca

pessunt fugam, quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, 8 quarum tredecim captæ in potestatem hostium venerunt,

ceteræ incensæ aut demersæ. Romanorum duæ naves fractæ 9 sunt, vulneratæ aliquot; Rhodia una capta memorabili casu.

Nam quum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora icta

ipso excussa e nave sua unco dente, velut ferrea manu iniecta, 10 alligavit alterius proram; inde tumultu iniecto, quum divellere

se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit ; debilitatam ea ipsa,

quæ icta cohæserat, navis cepit. Hoc maxime modo ad My-
onnesum navali prælio pugnatum est.
Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus

31 longinqua tueri diffidebat se posse, præsidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis , deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. Non enim tueri solum Lysima- 2 chiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam per totam hiemem tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus, et interim spem pacis per occasionem tentare. Nec Lysimachiam tantum ho- 3 stibus tradidit post adversam navalem pugnam,

sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; atque inde 4 in Cappadociam ad Ariarathem, qui auxilia accerserent, et quocunque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Æmilius post victoriam navalem profectus Ephe- 5 sum, directis ante portum navibus, quum confessionem ulti

concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale prælium cursum ab Samo intenderat, navigat. Ibi 6

in prælio quassatas quum refecisset, L. Æmilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiiciendum misit, Rhodios parte prædæ et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre prævertere 7 ad traiiciendas copias consulis ire, atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. Classis Romana ab 8 Chio Phocæam traiecit. In sinu maris intimo posita hæc urbs est, oblonga forma. Duum millium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur; coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum; Lamptera ipsi appellant. Mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in 9 altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit. Ubi cohæret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet. Qui in meridiem 10 vergit, ab re appellant Naustathmon, quia ingentem vim na

mam

naves

32 vium capit; alter prope ipsum Lamptera est.

Hos portus tutissimos quun occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus monia aggrederetur, mittendos censuit prætor, qui principum magistratuumque animos tentarent.

Postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est 2 adortus. Altera pars infrequens ædificiis erat; templa deum

aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros 3 turresque cæpit. Dein quum eo multitudo occurreret ad de

fendendum, altera quoque parte admotus aries, et iam utrinque 4 sternebantur muri. Ad quorum casum quum impetum Ro

mani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis 5 etiam adscensum in muros tentarent, adeo obstinate restitere

oppidani, ut facile appareret, plus in armis et virtute quam 6 in invenibus auxilii esse. Coactus ergo periculo militum præ

tor receptui cani iussit, ne obiiceret incautos furentibus de7 speratione ac rabie. Dirempto proelio, ne tum quidem ad

quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, 8 quæ ruinis strata erant, concurrerunt. Huic operi intentis

supervenit Q. Antonius, a prætore missus, qui, castigata per

tinacia eorum, maiorem curam Romanis quam illis ostenderet 9 esse,

ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. 10 Livii in fidem venissent, se tradendi. Hæc quum audissent,

quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, tentata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad re

gem nihil in eo præsidii esse retulerant, tum portas aperu11 erunt, pacti, ne quid hostile paterentur. Quum signa in urbem

inferrentur et pronuntiasset prætor, parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocæenses,

nunquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere. 12 Ab hac voce, velut signo a prætore dato, ad diripiendam

urbem passim discurrunt. Æmilius primo resistere et revo

care, dicendo, captas, non deditas diripi urbes, et in his tamen 13 imperatoris, non militum arbitrium esse. Postquam ira et

avaritia imperio potentiora erant, præconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet, ne violarentur; et in omnibus, quæ ipsius potestatis fuerunt, fides constitit prætoris. Urbein agrosque et suas leges iis restituit; et, quia 14 hiems iam appetebat, Phocææ portus ad hibernandum classi delegit. Per idem fere tempus consuli, transgresso Æniorum

33 Maronitarumque fines, nuntiatur, victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a præsidio Lysimachiam esse. Id 2 multo quam de navali victoria lætius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus, velut in adventum exercitus præparatis, eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. Paucos dies stativa habuere, ut impedimenta ægrique 3 consequerentur, qui passim per omnia Thraciæ castella, fessi morbis ac longitudine viæ, relicti erant. Receptis omnibus, 4 ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt; ubi, omnibus cura regis Eumenis ad traiiciendum præparatis, velut in pacata litora, nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traiecere.

Ea vero

res Romanis auxit animos, 5 concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam magni certaminis futuram crediderant. Stativa deinde ad 6 Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur , religiosi ad iter inciderant. Iidem dies P. 7 Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, disiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse moræ erat, dum consequeretur.

Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat 34 Byzantius Heraclides, de pace afferens mandata ; quam impe- 2 trabilem fore, magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. Statuit tamen non prius con- 3 sulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum a rege erat. In eo maximam spem habebat, præterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriæ placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, 4

rem

qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in 5 potestate regis erat. Is ubi et quando et quo casu captus

sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. Alii

principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumventum ab 6 regiis navibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est,

cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra,
effuso obviam equitatu quum reciperet sese, in eo tumultu de-
lapsum ex
equo, cum

duobus equitibus oppressum, ita ad 7 regem deductum esse. Illud satis constat, si pax cum populo

Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus

esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adole8 scentem, quam cultus est, potuisse. Ob hæc quum adventum

P. Scipionis legatus exspectasset, ubi is venit, consulem adit 35 petitque, ut mandata audiret. Advocato frequenti consilio

2 legati verba sunt audita. Is, multis ante legationibus ultro

citroque nequicquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent. Smyrnam enim et Lampsacum et Alexandream Troadem et

Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse. 3 Quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum

in Europa dicerent; eas, quæ in Asia sint, civitates tradere

paratum esse, et si quas alias Romani, quas suarum partium 4 ediderint, vindicare ab imperio regio velint. Impensæ quoque

in bellum factæ partem dimidiam regem præstaturnm populo 5 Romano. Hæ condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut,

rerum humanarum, et suæ fortunæ moderarentur et 6 alienam ne urgerent. Finirent Europa imperium; id quoque

immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse 7 quam universa teneri posse. Quod si Asiæ quoque partem

aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus

finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et 8 concordiæ causa regem passurum. Ea, quæ legato magna ad

pacem impetrandam videbantur, parva Romanis visa; nam et

impensam, quæ in bellum facta esset, omnem præstare regem 9 æquum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non

memores

« IndietroContinua »