Immagini della pagina
PDF
ePub

Ionia modo atque Æolide deduci debere regia præsidia, sed, 10 sicut Græcia omnis liberata esset, ita, quæ in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiæ Antiochus cedat.

Legatus postquam nibil æqui in consilio impetrare se 36 censebat, privatim (sic enim imperatum erat) P. Scipionis tentare animum est conatus. Omnium primum filium ei sine 2 pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens pollicitus est, et nomine tantum regio excepto, societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. Ad ea Scipio: „Quod Romanos 3 omnes, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, quum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam. Lysi- 4 machia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam trajiceremus, si pacem tanquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis. Concesso 5 vero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto, quæ disceptatio ex æquo, quum imperium patiendum sit, relicta est ? Ego ex munificentia regia maximum donum 6 filium habebo; aliis, deos precor, ne unquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. Pro tanto in me munere gratum 7 me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. Quod in præsentia dare possim , fidele consilium est. 8 Abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.“ Nihil ea moverunt regem, tutam fore belli 9 aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur. Omissa igitur in præsentia mentione pacis, totam curam in belli apparatum intendit. Consul, omnibus præparatis ad proposita exsequenda, quum

37 ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhæteum, utraque civitate obviam effusa, venit. Inde Ilium processit, 2 castrisque in campo, qui est subiectus mænibus, positis, in urbem arcemque quum escendisset, sacrificavit Minervæ præsidi arcis, et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos 3

Romanos præferentibus et Romanis lætis origine sua. Inde 4 profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt. Eo

et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elæam, adversis deinde ventis quum aliquot diebus superare Lecton promuntorium non potuisset, in terram

egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in 5 castra Romana cum parva manu contendit. Ex castris Per

gamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento, quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit. Inde, plurium dierum præparatis cibariis, consilium erat ire ad hostem, prius

quam hiems opprimeret. 6

Regia castra circa Thyatiram erant. Ubi quum audisset Antiochus, P. Scipionem ægrum Elæam delatum, legatos, qui 7 filium ad eum reducerent, misit. Non animo solum patrio

gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; 8 satiatusque tandem complexu filii „Renuntiate“ inquit, „gra

tias regi me agere; referre aliam gratiam nunc non posse,

quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in ca9 stra me redisse audierit.“ Quanquam sexaginta duo millia

peditum, plus duodecim millia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis fortunæ

posuerat subsidia, recepit se, et transgressus Phrygium amnem 10 circa Magnesium, quæ ad Sipylum est, posuit castra; et ne,

si extrahere tempus vellet, munimenta Romani tentarent, fos

sam sex cubita altam, duodecim latam quum duxisset, extra 11 duplex vallum fossæ circumdedit; interiore labro murum cum

turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossæ hostis

posset. 38

Consul, circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itine2 ribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit; inde quum

profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem 3 quattuor millia ab hoste posuit castra. Eo mille ferme equites

(maxima pars Gallogræci erant, et Dahæ quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti), tumultuose amni traiecto, in stationes impetum fecerunt. Primo turbaverunt incompositos; 4 dein quum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et plures non sustinentes, recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt.

Biduum deinde silentium fuit, neutris 5 transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo millia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. Metantibus et muniendo occupatis tria 6 millia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere. Aliquanto pauciores in statione erant; hi 7 tamen per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo æquum prælium sustinuerunt et, crescente certamine, pepulerunt hostes, centum ex iis occisis, centum ferme captis. Per quatriduum insequens instructæ utrinque acies pro vallo 8 stetere; quinto die Romani processere in medium campi ; Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille y pedes a vallo abessent.

Consul postquam detrectari certamen vidit, postero die 39 in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret. Instare hiemem; aut sub pellibus 2 habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in æstatem bellum. Nullum unquam hostem 3 Romani æque contempserunt. Conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum, qui, tanquam 4 non pugnandum cum tot millibus hostium, sed

par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret. Cn. 5 Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa retulit, postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est. Nec Antiochus ultra 6 tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detrectando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

castra

(A.

7 Romana acies unius prope formæ fuit et hominum et armorum genere.

Duæ legiones Romanæ, duæ socium ac Latini nominis erant; quina millia et quadringenos singulæ 8 habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt;

hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos 9 claudebant. Extra hanc velut iustam aciem a parte dextra

consul Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis, tria millia ferme peditum, æquata fronte instruxit; ultra eos equitum

minus tria millia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, 10 reliquus omnis Romanus equitatus erat; extremos Tralles et

Cretenses (quingentorum utrique numerum explebant) statuit. 11 Lævum cornu non videbatur egere talibus auxiliis, quia flumen

ab ea parte ripæque deruptæ claudebant; quattuor tamen inde 12 turmæ equitum oppositæ. Hæc summa copiarum erat Romanis

et duo millia inixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate 13 secuti erant; hi præsidio relicti sunt castris. Sedecim elephantos

post triarios in subsidio locaverunt; nam præterquam quod multitudinem regiorum elephantorum (erant autem quattuor et quinquaginta) sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine (longe

enim illi præstant) sive robore animorum vincuntur. 40 Regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine

armorum auxiliorumque erat, Decem et sex millia peditum

more Macedonum armati fuere, qui phalangitæ appellabantur, 2 Hæc media acies fuit, in fronte in decem partes divisa; partes

eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus 3 in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. Hoc et

roboris in regiis copiis erat, et perinde quum alia specie, tum emi

nentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem præbe4 bat. Ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristæ et tergo

impositæ turres turribusque superstantes præter rectorem quaterni 5 armati. Ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallogræcorum pedites opposuit.

His tria millia equitum loricatorum (cataphractos ipsi appellant) adiunxit. Addita 6 his ala mille ferme equitum; agema eam vocabant; Medi

missi rege.

erant, lecti viri; et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. Continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. Ab eadem parte, paululum producio cornu, regia 7 cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur. Dahæ deinde, equites sagittarii, mille et ducenti. Tum levis 8 armatura; trium millium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles.

Duo millia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. Extremum cornu claudebant quattuor millia, 9 mixti Cyrtii funditores et Elymæi sagittarii. Ab lævo cornu 10 phalangitis adiuncti erant Gallogræci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo millia Cappadocum, ab Ariarathe

Inde auxiliares mixtioninium generum, duo 11 millia septingenti, et tria millia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. Ante hunc equitatum falcatæ quadrigæ et 12 cameli, quos appellant dromadas. His insidebant Arabes sagittarii, gladios tenues habentes, longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent.

Inde alia 13 multitudo, par ei, quæ in dextro corno erat: primi Tarentini, deinde Gallogræcorum equitum duo millia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor millia cætratorum; Pisidæ hi erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymæorum 14 paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes. Rex ipse in dextro cornu erat; 41 Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in lævo præposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.

Nebula matutina crescente die levata in nubes 2 caliginem dedit; humor inde ab austro velut perfudit omnia. Quæ nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis 3 erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnes partes conspectum, et humor, toto fere gravi armatu, nihil gladios ant pila hebetabat; regii tam lata 4

« IndietroContinua »