Immagini della pagina
PDF
ePub

acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant,

nedum extremi inter se conspicerentur, et humor arcus 5 fundasque et iaculorum amenta emollierat.

Falcatæ quoque quadrigæ, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus 6 crediderat, in suos terrorem verterunt. Armatæ autem in hunc

maxime modum erant. Cuspides circa temonem ab iugo decem

cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quicquid obvium 7 daretur, transfigerent, et in extremis iugis binæ circa eminebant

falces, altera æquata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut, quicquid ab latere obiiceretur, abscideret, hæc ut

prolapsos subeuntesque contingeret; item ab axibus rotarum 8 utrinque binæ eodem modo diversæ deligabantur falces. Sic

armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatæ

forent, per suos agendæ erant, in prima acie, ut ante dictum 9 est, locaverat rex. Quod ubi Eumenes vidit , haud ignarus

pugnæ, et quam anceps esset auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniiceret quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores † equitum, non confertos,

sed, quam maxime possent, dispersos excurrere iubet et ex 10 omnibus simul partibus tela ingerere. Hæc velut procella

partim vulneribus missilium undique coniectorum, partim

clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut 11 effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum impetus et

levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis

camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat, clamore et 12 ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. Ita medio

inter duas acies campo exiguntur quadrigæ, amotoque inani

ludibrio, tum demum ad iustum prælium signo utrinque dato 42 concursum est. Ceterum vana illa res veræ mox cladis causa

fuit. Auxilia enim subsidiaria, quæ proxima locata erant,

pavore et consternatione quadrigarum territa, et ipsa in fugam 2 versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. Ad

quos quum, dissipatis subsidiis, pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi[sunt]. Totum deinde lævum cornu inclinavit et, turbatis auxiliaribus, qui 3 inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit. Ubi semel perturbati ordines et impeditus 4 intercursu suorum usus prælongarum hastarum (sarisas Macedones vocant), intulere signa Romanæ legiones et pila in perturbatos coniecere. Ne interpositi quidem elephanti militem Romanum 5 deterrebant, assuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluæ et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere. Iam media acies fere 6 omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo cædebantur, quum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere. Namque 7 Antiochus a dextro cornu, quum ibi fiducia Aluminis nulla subsidia cerneret præter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte 8 tantum instabat, sed, circumito a flumine cornu, iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt. Præerat castris M. 43 Æmilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. Is qua fugam cernebat 2 suorum , cum præsidio omni occurrit, et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat, pavorem et turpem fugam increpans; minæ exinde erant, in suam perniciem cæcos ruere, ni dicto 3 parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium cædant, turbam insequentium ferro et vulneribus in hostem redigant. Hic maior timor minorem vicit; ancipiti coacti 4 metu primo constiterunt; deinde et ipsi redierunt in pugnam, et Æmilius cum suo præsidio (erant autem duo millia virorum fortium) effuse sequenti regi acriter restitit. Et Attalus, Eumenis 5 frater, ab dextro cornu, quo lævum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, 6

repetentes pugnam et aliam et a castris et ex acie affluentem 7 turbam conspexit, in fugam vertit equum. Ita utroque cornu

victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum et arma

gravitate fugam impediebant, pergunt ad castra diripienda. 8 Equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto

passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque 9 adepti sunt, cædunt. Ceterum fugientibus maior pestis, inter

mixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum

turba, quum solutis ordinibus velut cæci super alios alii 10 ruerent et incursu beluarum obtererentur. In castris quoque

ingens et maior prope quam in acie cædes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia

multitudinis, qui in præsidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt. 11 Retenti in portis valloque, quæ se impetu ipso capturos credi

derant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem 44 ediderunt cædem. Ad quinquaginta millia peditum cæsa eo

die dicuntur, equitum quattuor millia; mille et quadringenti capti 2 et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot

vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor

et viginti equites, et de Eumenis exercitu quinque et viginti. 3 Et illo quidem die victores, direptis hostium castris, cum

magna præda in sua reverterunt; postero die spoliabant cæsorum 4 corpora et captivos contrahebant. Legati ab Thyatira et 5 Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt. Antiochus

cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se,

modica manu armatorum media ferme nocte Sardis contendit. 6 Inde, quum audisset, Seleucum filium et quosdam amicorum

Apameam prægressos, et ipse quarta vigilia cum coniuge ac

filia petit Apameam, Xenoni tradita custodia urbis, Timone 7 Lydiæ præposito; quibus spretis, consensu oppidanorum et

militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt. 45 Sub idem fere tempus et ab Trallibus et ab Magnesia, quæ

super Mæandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes 2 venerunt. Reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et

metu

classi usque ad Patara Lyciæ pervectus,

stationis Rhodiarum navium, quæ ad Megisten erat, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petiit. Asiæ civitates in 3 fidem consulis dicionemque populi Roinani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elæa, quum primum pati laborem viæ potuit, venit

Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. 4 Scipionem a consule petiit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi. Paucos post dies Zeuxis, qui præfectus Lydiæ 5 fuerat, et Antipater, fratris filius, venerunt. Hi prius Eumene 6 convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt; prabitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, 7 „Non tam, quid ipsi dicamus, habemus“ inquit Zeaxis, „quam a vobis quærimus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus. Maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; 8 quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quæ vos dominos orbis terrarum fecit? Positis iam 9 adversus omnes mortales certaminibus, haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.“ Iam ante- 10 quam legati venirent, decretum erat, quid responderetur. Respondere Africanum placuit; is in hunc modum locutus 11 fertur: „Romani ex iis, quæ in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quæ dii dederunt; animos, qui nostræ 12 mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque; neque eos secundæ res extulerunt nec adversæ minuerunt. Eius rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem. Postquam traiecimus 13 Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, quum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus. Europa abs. 14 tinete; Asia omni, quæ cis Taurum montem est, decedite.

Livius ex rec. Madvigii. VI.

6

Pro impensis deinde in bellum factis quindecim millia talentum
Euboicorum dabitis, quingenta præsentia, duo millia et quingenta,

quum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint; 15 millia deinde talentum per duodecim annos.

Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo, 16 quod patri debitum est, placet. Hæc quum pepigerimus,

facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis; sed nunquam

satis liquebit nobis, ibi pacem esse populo Romano, ubi 17 Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque

Ætolum, concitorem Ætolici belli, qui et illorum fiducia vos

et vestra illos in nos armavit, dedetis, et cum eo Mnasilochum 18 Acarnana et Chalcidenses Philonem et Eubulidam. In deteriore

sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. Si nunc moratus fuerit, sciat, regum maiestatem difficilius ab

summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima 19 præcipitari.“ Cum iis mandatis ab rege missi erant legati,

ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti

legatos placuit. Consul in hiberna exercitum Magnesiam ad 20 Mæandrum et Tralles Ephesumque divisit. Ephesum ad consulem

paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui 21 Romam irent, venerunt. Eumenes quoque eodem tempore

profectus est Romam, quo legati regis. Secutæ eos sunt

legationes omnium Asiæ populorum. 46

Dum hæc in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, 2 Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Ætolia. Auditis

utriusque rebus gestis, Minucio negatus triumphus, Acilio magno

consensu decretus, isque triumphans de rege Antiocho et Ætolis 3 urbem est invectus. Prælata in eo triumpho sunt signa militaria

ducenta triginta et argenti infecti tria millia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria millia, cistophori ducenta

undequinquaginta; vasa argentea cælata multa magnique ponderis. 4 Tulit et supellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam,

coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque,

« IndietroContinua »