Immagini della pagina
PDF
ePub

spolia omnis generis. Captivos nobiles, Ætolos et regios duces, sex et triginta duxit. Damocritus, Ætolorum dux, paucos ante 5 dies, quum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. Milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui 6 magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

Huius triumphi minuit lætitiam nuntius ex Hispania tristis, 7 adversa pugna in Bastetanis ductu L. Æmilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis septem millia de Romano exercitu cecidisse; ceteros paventes intra vallum compulsos ægre castra 8 defendisse, et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. Hæc ex Hispania nuntiata; ex Gallia 9 legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius prætor in senatum introduxit. Iis querentibus inopiam colonorum, aliis 10 belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam tædio accolaruin Galloruin reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Lælius consul, si ei videretur, septem millia familiarum conscriberet, quæ in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius prætor triumviros crearet ad eos colonos deducendos. Creati M. Atilius Serranus, 11 L. Valerius P. filius Flaccus, L. Valerius C. filius Tappo. Haud 47 ita multo post, quum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Lælius consul ex Gallia Romam rediit. Is non 2 solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonæ et Placentiæ colonos scripsit, sed, ut novæ coloniæ duæ in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et retulit et auctore eo patres censuerunt.

Eodem tempore litteræ L. Æmilii prætoris allatæ de 3 navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse. Victoriæ navalis ergo in diem 4 unum supplicatio decreta est; in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et læta eveniret. Vicenis maioribus hostiis in singulas 5 supplicationes sacrificare consul est iussus. Inde consularia comitia magna contentione habita. M. Æmilius Lepidus 6 petebat adversa fama hominum, quod provinciam Siciliam

petendi causa, non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, 7 reliquisset. Petebant cum eo M. Fulvius Nobilior, Cn. Manlius

Vulso, M. Valerius Messalla. Fulvius consul unus creatur, quum ceteri centurias non explessent; isque postero die Cn.

Manlium Lepido deiecto (nam Messalla iacuit) collegam dixit. 8 Prætores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor (Pictor

flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat), M. Sempronius Tuditanus, Sp. Postumius Albinus, L. Plautius Hypsæus,

L. Bæbius Dives. 48 M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus A.n.c. 565. A. Ch. 189.

Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romæ fuisse 2 et pæne pro certo habitum, recipiendi Scipionis adolescentis

causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in 3 colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse, et

ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum,

eaque expugnata et deletas omnes copias Romanorum esse. 4 Ob hæc Ætolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere,

principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in 5 Thraciam ad conducenda mercede auxilia profectos. Hæc

qui nuntiarent Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium

Lepidum ab A. Cornelio proprætore ex Ætolia missos esse. 6 Subtexit deinde fabulæ huic, legatos Ætolos in senatu inter

cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent, imperatores

Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum 7 esse; Ætolos respondisse, ab suis legatis se, qui cum consule

fuerint, certiores factos. Rumoris huius quia neminem alium
auctorem habeo, neque affirmata res mea opinione sit nec

pro vana prætermissa.
49 Ætoli legati in senatum introducti, quum et causa

sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpæ seu errori 2 veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum

et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello, et 3 offenderunt aures insolentia sermonis et eo, vetera et oblitterata

repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et

eos et

quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. Interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se 4 populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem, quos populus Romanus, socios et hostes essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt. Conclamatum deinde prope ab universo 5 senatu est, totos adhuc Antiochi Ætolos esse ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. Illa 6 etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiæ atque Athamaniæ bellum inferebant. Senatus consultum in M’. Acilii sententiam, qui Antiochum 7 Ætolosque devicerat, factum est, ut Ætoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntia- 8 tumque, si qua deinde legatio ex Ætolis nisi permissu imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset Romam, pro hostibus omnes futuros. Ita dimissi Ætoli. De provinciis deinde consules retulerunt. Sortiri eos

50 Ætoliam et Asiam placuit. Ei, qui Asiam sortitus esset, 2 exercitus, quem L. Scipio haberet, est decretus, et in eum 3 supplementum quattuor millia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo millia peditum, quadringenti equites; eis copiis ut bellum cum Antiocho gereret. Alteri consuli exercitus, qui erat in Ætolia, est decretus, et ut 4 in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega. Naves quoque idem consul, quæ 5 priore anno paratæ erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Ætolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephalleniam insulam trajicere. Mandatum eidem, ut, si per commodum 6 rei publicæ facere posset, ut ad comitia Romam rediret ; nam præterquam quod magistratus annui subrogandi essent, 7 censores quoque placere creari. Si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret, se ad comitiorum tempus occurrere non posse.

Ætolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. 8 Prætores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam

et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo

classem, L. Plautius Hypsæus Hispaniam citeriorem, L. Bæbius 9 Dives Hispaniam ulteriorem. Siciliæ legio una et classis, quæ

in ea provincia erat, decreta, et ut duas decimas frumenti

novus prætor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, 10 alteram in Ætoliam mitteret. Idem ab Sardis exigi, atque

ad eosdein exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari 11 iussum. L. Bæbio supplementum in Hispaniam datum mille

Romani pedites, equites quinquaginta, et sex millia peditum 12 Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hypsæo in Hispaniam

citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo millia socium

Latini nominis et ducenti equites, cum his supplementis 13 ut singulas legiones duæ Hispaniæ haberent. Prioris anni

magistratibus, C. Lælio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio proprætori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio pro

prætori in Bruttiis et Apulia. 51 Priusquam in provincias prætores irent, certamen inter

P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem,

flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum 2 et Postumium Albinum fuerat. Consulem illum cum C. Lutatio

collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat 3 Metellus, pontifex maximus; prætorem hunc, ne in Sardiniam

proficisceretur, P. Licinius tenuit. Et in senatu et ad populum 4 magnis contentionibus certatum est, et imperia inhibita ultro

citroque et pignera capta et multæ dictæ et tribuni appellati 5 et provocatum ad populum est. Religio ad postremum vicit,

èt dicto audiens esse flamen pontifici iussus est; multa iussu 6 populi ei remissa. Ira provincia creptæ prætorem magistratu

abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et, 7 ut ius inter peregrinos diceret, decreverunt. Dilectibus deinde

intra paucos dies (neque enim multi milites legendi erant)

perfectis, consules prætoresque in provincias proficiscuntur, 8 Fama dein de rebus in Asia gestis temere vulgata sine

auctore; et post dies pancos nuntii certi litteræque imperatoris Romam allatæ, quæ non tantum gaudium ab recenti metu 9 attulerunt (desierant enim victum in Ætolia regem metuere), quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis bus, et quod Hannibalem rectorem militiæ haberet, visus fuerat. Nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam 10 mutandum aut minuendas eius copias censuerunt, metu, ne cum Gallis foret bellandum. Haud multo post M. Aurelius Cotta, legatus L. Scipionis,

52 cum Antiochi regis legatis, et Eumenes rex Rhodiique Romam venerant. Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu 2 patrum, quæ acta in Asia essent, exposuit. Supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiæ immolari iussæ. Tum omnium primum Eumeni senatus datus est. Is 3 quum breviter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris 4 prius Europa, post et Asia, quæ cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus 5 suis legatisque quam commemorante cognoscere dixit. Hæc approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, 6 omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui æquum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea 7 rex, si ab aliis sibi præmiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset; verum enimvero quum 8 ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. Nihil hac oratione eius patres 9 conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et quum aliquamdiu hinc indulgentia, hinc modestia, inter permittentes in vicem, non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes templo excessit. Senatus in eadem perstare 10

se

« IndietroContinua »