Immagini della pagina
PDF
ePub

Cap. 6, 17 eo magis me commovit codicis scriptura nudatis omnibus præsidiis patefactisque bello factis, ex qua Grynæus factis prorsus sustulit, quod præsidia recte nudari dicuntur, patefieri bello vix recte dicuntur. Itaque visum est sub factis alterum latere substantivum a librario, quum hæreret animo sonus et forma litterarum ex patefactis, corruptum. Id aut claustris esse potnit aut potius portis. Eæ bello patefiunt, ut irrumpat.

Cap. 11, 5 mira apud Livium inæqualitate scribebatur ad eandem crassitudinem, qua veterem nurum; nam apud Tacitum ferenda fortasse esset; quanquam apud eum quoque suspicarer addito m notissimam orationis formam restituendam esse: ad eandem crassitudinem quam, de qua dixi post alios breviter ad Cic. Fin. I, 10, 32 et 15, 49. (Gr. Lat. § 323 n. 1.)

Cap. 18, 3 prorsus neque apud Livium neque apud quemquam ante Tacitum scriptorem ferri poterat (ac vix apud quemquam præter ipsum Tacitum, nisi quod de Plinio Maiore non affirmo) hæc verbi substantivi, coniunctivo modo, cum alio verbo et particula copulati omissio: an -- angustia exsuperata et in æqua loca pervenissent. Tacitus quidem hanc duritiam studiose sectatur, ut Historiarum libro IV, qui nunc ipsum in manibus est, c. 13: si redintegratum bellum et tot armatorum inillia Italiam irrupissent, c. 18 med., c. 34 ante med. Itaqne restitui, quod exciderat, essent. (8 1 recte Forchhammer ex quod aliis vir effecit quod talis vir, hoc est, a quo non segnis belli administratio exspectari posset. Quod Hertzius alias vir posuit, voluit sine dubio alioquin intelligi; sed ita alias neque apud Livium neque hac ætate dictum reperitur; nec ita Paulum Livius laudavit, ut superiores consules viros fuisse negaret.

Kochio agilis placuit, quam virtutem Romanus imperator in se laudari miratus esset; neque enim gnavam et fortem industriam id verbum significat. Seyffertus ex aliis facit probatus, non sane litterarum similitudinem sectans; vellem tamen quæsisset, dicereturne illa ætate absolute probatus vir; nam hoc ex eo non sequitur, quod Cicero ætatis spatio probatos nominavit et homines spectatos et probatos. Quam præstitisset bene invento uti.)

Cap. 22, 15. Qui homines loquaces quasi consolans et materiam loquacitati defuturam negans sermonum satis ipsam præbere urbem dicit, non recte quasi fructu fabulandi interdicens adiungit: loquacitatem suam contineat; sed rectissime iubet ea materia, quam satis amplam urbs præbeat, loquacitatem contineri. Itaque ex urbis feci urbs; üs (sermonibus) cet.

Cap. 34, 5 recte Kochius intellexit, quum in codice esset : illos (milites) nihil quodid futurum sit quærere ubi datum sig. num sit tum militarem operam [navare debere], sub illo quodid latere vocem interrogationis de tempore indicem; significatur enim milites semper ad navandam operam paratos esse debere, temporis delectum imperatori permittere.

Sed quod quando scripsit, poterat propius ad codicem accedi, ut esset nihil quo die, una littera correcta, quæ depravata est, quum d librarius ad priorem vocem traxisset (quod ie); et acrius hoc est quam quando. Eodem capite § 9 omissi alterius verbi (cerneret pro cerneret, sciret) tenue superest in codice indicium (qui, non quis), sed quod satis sit, quoniam in primaria sententia h. I. non recte diceretur cerneret pro intelligeret aut sciret, de coniectura ex rebus visis capta. ^)

Lib. XLV, 7, 2 non scribendum fuisse tanta multitudo, sed, quod reapse in codice est, tantum (tantu littera m semel scripta), manifestum est quum ex re (- nam et alii non minores excercitus concurrerant ad spectacula et multo maior in orbe multitudo —), tum ex eo, quod, quæ Livius subiicit, omnia pertinent ad spectaculi magnitudinem declarandam. § 4 quid unum sententia postularet , vidit homo rarissime in coniectando felix, Douiatius. Omnes alii comites evasuri erant Persei solitudinem et calamitatem; filius, quem solum comitem habuit, simul in eandem calamitatem delapsus miserabiliorem patrem faciebat.

Cap. 10, 15 in hac codicis scriptura: nec eo segnius iu. dicia ex decreto coram his (C. Popilio et C. Decimio) facti rhodiï exercebantur quam perseuerabant tam in exequenda re tam decimæ lenitas quam hæc gererentur, primum etiam Vahlen vidit ex exercebantur faciendum esse, ut sæpissime in hoc codice, exercebant. Dein, separatis iis, quæ ad proxima perti

1) Cap. 30, 5 fratre ortum est ex fratris inter dempto et metu. Сар.

31, 3 barbari nominis forma restituta (Clausal) æqualia efficit orationis membra bis posito a. Cap. 33, 3 non ausus

sum oblatam in codice antiquiorem vocis formam (scaturiges) oblitterare, etsi, Varro quo genere posuerit, non certum est. Cap. 37, 13, ubi in codice est : tamen consul orationem habuit, quum Gronovius hanc consul suspicatus esset, ego et, quod non animadverteram, ante Roellius talem, Seyffertus dubitat, utrum præferendum sit, at magis credit hanc scribendum. Hunc in re perpusilla, quod poteram in maioribus, admonitum volo (nam paulo interdum scripsit iactantius), ut, inspectis duobus Livii locis, V, 3, 1 et XLIV, 22, 1, simul, quid sit in re critica probabile, paulo diligentius consideret.

sum

nent (Cum hæc gererentur) et animadversa lacuna, quod iam Grynæus fecerat, facile patet illud nec eo segnius referri ad superiora hac sententia: quanquam discesserant legati“; itaque quam, ut alibi, prave additum est propter præcedentem comparativum. Tum non de re nescio qua exsequenda agitur, sed de urgenda et ad finem perducenda spe a Decimio facta, posse auctoribus Perseo favendi sublatis Romanorum gratiam reconciliari. Itaqne reposui: perseverabant iam in ersequenda spe, quam Decimi lenitas ostenderat. (S 2 vellem adventicis in textu posuissem.)')

Cap. 17, 2 quoniam in codice, detracta littera, quam librarius deleri iussit, scribitur: in macedoniam culmi nominati cet., non ausus spernere, quod omnino significari videtur culmina (na ex no retracto). Significatur autem , legationis ipsius , quæ nominabatur, culmina et principes tres consulares fuisse; alioquin enim sane genitivus addendus fuerat (culmina reip. similiterve). Saltem hoc tenere præstat quam licentissime pro culmi substituere consulares quattuor. Lumina curic hos tres consulares fuisse, nulla est apud Livium in horum annorum rebus narrandis significatio.?)

Cap. 24, 9 quum in codice sit: una aut dubia est ut grauior sit, quumque in proximis verbis (illi de nobis iudicarent) manifesto desideretur si, primum intellegi debet id latere in sit; deinde in iis, quæ restant, unius litteræ adiectione absolvitur emendatio aut dubia est aut gravior. Eiusdem capitis § 1, præterquain quod verba offensione aurium ablativo casu posita omnino abundant, ipse positus negationis indicio est, contraria inter se referri offensionem aurium (accusativo casu) et perni

) 13, 16 quod in Emendatt. 597 conicci: que sibi conveniant, in eo

convenire alicui non Latine ponitur. Videtur Livius quæ proveniant dixisse de ipsis illis, quæ terra ferat, fructus de reditu universo,

discrimine sane exiguo. ?) Cap. 18, 3 tantum dicam, frustra adhiberi interpungendi artificium,

ut metalli Macedonici pendeat a vectigal. Neque enim tam contorto verborum ordine Livius usus esset, scripsissetque: Metalli quoque Macedonici vectigal, quod ingens erat. Et remanet omnis difficultas in sublatis locationibus prædiorum rusticorum, quæ neque quæ sint (quum sic a metallo separantur) neque cur tollantur, intelligitur, et de uno agi metallo sivc metalli vectigali sublato manifestissimum est ex verbis $ 5 positis id exercere. Cap. 19, 15 (iu Stratii oratione) miror sane iniurias populi Romani (hoc enim litteræ significant) commemorari; nam de vicinorum regum populorumque iniuriis potius cogitandum fuisse videtur. Sed probra (verborum) ex regni viribus distractis non timebantur.

ciem civitatis. Itaque hanc ipsam contrariorum relationem captans Livius paulo durins scripsit hac sententia: verba tumidiora legati aurium offensionem et odium movere, non perniciem civitati afferre debuerunt. Nam offensio etiam habitus eius dicitur, qui offensus est. Extremo capite ex his Romani iudicare possunt teste, quoniam sequitur vestros hostes, emergere videtur potestis, pro quo primum librarius possunt scripsit. (Cap. 25, 5 secutus sum Gronovii coniecturam indiciumque codicis (partim). Pars legatorum substitit Livianum est; pars substitit, quæ sciret et suos certiores faceret non Livianum.)

Cap. 28, 10 in codice sic scribitur referrique tegulas et referriettecta sicut fuerant iussit. Ex referri altero loco Kreyssigius recte ernit refici, sed quod, ut Grynæus fecerat, et omisso, tecta tenuit, non recte factum est; neque enim tectis detractæ tegulæ fuerant, sed muris (nudare tegulis muros); itaque ex ettecta restitui detecta, hoc est, partes murorum detectas et tegulis nudatas. ^)

Cap. 30, 4 codicis scripturam ab aliis non bene correctam

recte in Emendd. p. 611 disputavi, emendandi via ipse aberravi, etsi intellexi, ante alii insulamque Eubeam deesse aliquid, quod cum Eubea coniungeretur. Sed et Acanthum sine testimonio idoneo huic portuum mentioni interposui et cum inæqualitate ingrata (ad Toronen ad montem Athon et Acanthum) et ad lacunam frustra confugi, quum ipsa illa inæqualitas admonere potuisset, sub illis litteris, ex quibus et Acanthum effeci, id latere, quod quærebam. Ex athoeneaeuo fit Atho in fauo; quod deest huic voci, nium , ex eo librarius, capto initio ex syllaba uo et hac adhibita, effecit uocant hunc. Id ne cui incredibile videatur, attendi velim (præter ea, quæ supra posui p. VII not.) primum c. 34, 10 ex fin-iendum factum esse finem dum, deinde, quod notabilius est et huius loci errori simile, c. 39, 13 ex auctore seruio

esse,

Hic quo

) Eodem capite $ 2 arr inter mania (quod debebat ésse intra mænia)

in immanem altitudinem edita nihil habet memorabile (nisi quod ex-
aggeratur altitudo adiectivo). Una ad rem pertinet admiratio
arcis subito ex planitie undique circumiecta exsurgens.
que præstitisset simpliciter verum accipere a me e codicis scriptura
inter omnia erutum. Dixi nuper alibi, quod apud Plutarchum in
vita Arati c. 16 Acrocorinthus appellatur υψηλών όρος εκ μέσης
αναπεφυκώς της Ελλάδος, scribendum esse εκ μέσης αναπεφυ-
κός της πεδιάδος. . Eodem capite § 9 quod naper scriptum
est nimis solutis vinculis custodiæ, neque vincula custodia probari
possunt neque vincula nimis soluta. Nimis laxam aut nimis negli-
gentem custodiam non reprehenderem.

galba effectum auctore serunt ulo galba. Atque ex eodem genere est illud in c. 39, 15 ex ho- die natum hoc dicere. Scripserat igitur Livius: in Favonium insulamque Eubæam, estque id ad rem aptissimum. (8 7 de ritibus non agitur; subsitne aliud, atque posui, mores suos, nescio.)

Cur c. 36, 1 suspicionem posuerim, patet ex ferrent in codice scripto et coniuncta per totam narrationem omnium tribunorum mentione. C. 37, 6 quod obicere pro dicere scribi malui, non eram oblitus, apud Ovidium legi probrum dicere; sed in prosa oratione id inusitatum putavi, adiuucto præsertim criminis nomine. C. 38, 7 prorsus non intelligo, quid in Africani exemplo cum Camilli coniungendo agat insuper; neque enim ea accessio aliqua eiusdem actionis fuit; maiorum peccato recte contrarium ponitur nuper a vobis. ?)

Cap. 41, 12 rectissime codex Paulus in domo præter me (cod. sed) nemo superest, pro quo Pauli substitutum est.

Supererant enim et, quod vel e Polybii narratione intelligi potest, in domo patris, quanquam in adoptionem dati, vivebant duo filii, verum nomine Cornelius Scipio alter, alter Fabius Maximus, neuter Paulus. Hoc nomen in hac saltein domo exstinctum præter patrem erat. (8 3 tenendum est, Æmilium Paulum pro se exercituque sacrificasse, non pro se lustrando; neque lustralia sacrificia Apollini Delphico fiebant.)

Cap. 44, 11 quod in Emendait. p. 627 dixi residere scrupulum, ne in hac codicis scriptura: si autem antioci non peruissent eo ne populi quidem romani factum aliud quid lateret præter Antiochi non fuisse et eo, occurrit postea posse scriptum a Livio esse: Antiocho non paruisse et eo cet.

Retentat assensum et antioci in codice scriptum et quod per se ager hoc loco aptius videtur Antiochi fuisse dici quam

Antiocho paruisse.

Satis verborum de pusillis rebus tristissimo tempore.

' Cap. 39, 15 satis est monuisse, nullos a senatu centurionibus mi

litibusque decretos esse honores. Donis donabatur ab imperatore miles Romanus in ipsis castris. Quo tempore lex de triumpho ferebatur, nulla iam erat occasio militibus Macedonicis decreta honorifica audiendi. Apertissimum est, comparari diversa tempora, pravissimum, duas sententias exire in idem audi.

« IndietroContinua »