Immagini della pagina
PDF
ePub

Errores ante usum libri emendandi.

P. 20 v. 6

85 in not. y. 2

Scriptum est : lata foris, tamquam gratiam

Scriptum oportuit: lata, foris tamquam in gratiam

Liber XLI.

1

a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti prædandi cupidæ pergratus esse dicebatur.

Consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. Vicit sen- 2 tentia, quæ diem non proferebat. Profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit; (imminet mari is lacus;) eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit. Ad- 3 versus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui tuendæ viginti navibus maris superi oræ Anconam velut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora

usque

ad Tarentum, C. Furius læva usque ad Aquileiam tueretur. Eæ 4 naves ad proximum portum in Histriæ fines cum onerariis et magno commeatu missæ; secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. In portu empo- 5 rium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in castra subportabantur. Et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatæ sunt. In Histriam versum 6 præsidium stativum repentina cohors Placentina opposita inter mare et castra ; et, ut item aquatoribus ad fluvium esset præsidium, M. Æbutius, tribunus militum secundæ legionis, duos manipulos militum eo ducere iussus est. T. et C. Ælii tri- 7 buni militum legionem tertiam, quæ pabulatores et lignatores

Interciderat iam, cum codex Laurishami repertus est, quaternio primus, in quo præter alia scriptæ erant res a Ti. Graccho proconsule in Hispania gestæ, deinde narrationis belli Histrici initium. In cap. 1-1X, amisso post Grynar ætatem quaternione altero codicis, pro codice est edit. Frob. 1. 3, 3 tuendam vig. nav. mari superiore Anconam Florebellus. 6, 1 in Histriamque suum præs. Gronov. 3 et ut idem aquat. Mg. Em. 493. 5 militum adiicere Mg. Em. ibid. (Similiter coniecit Weiss.) Livius ex rec Madvigii. VII.

1

8 tueretur, via, quæ Aquileiam fert, duxerant. Ab eadem re

gione mille ferme passuum castra erant Gallorum; Catmelus

regulus præerat tribus haud amplius milibus armatorum. 2 Histri, ut primum ad lacum Timavi castra sunt Ro2 mana mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde

obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem

intenti; nec quicquam eos, quæ terra marique agerentur, fallebat. 3 Postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba in

ermi frequens inter castra et mare commeantium, sine ullo terrestri aut maritimo munimento, viderunt, duo simul præsidia,

Placentinæ cohortis et manipulorum secundæ legionis, adgre4 diuntur. Nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad

primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux, speciem omnium multiplicem intuenti reddens,

tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, 5 hostium aciem ostendit. Qua territi utriusque stationis milites

ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi 6 plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt. Nam

neque dicere, quid fugissent, nec percontantibus reddere responsum poterant, et clainor in portis, ut ubi nulla esset statio, quæ sustineret impetum, audiebatur, et concursario in obscuro

incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra 7 vallum esset. Una vox audiebatur ad mare vocantium; id

forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat ca8 stris. Itaque primo, velut iassi id facere, pauci, major pars

inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes et ipse consul, cum, frustra revocare fugientes conatus, nec

imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset. 9 Unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum terliæ

legionis, cum tribus signis e legione sua relictus. Hunc, in

8, 2 Catmelus pro regulo erat Mg. Em. 494. 3 aut amplius Floreb. II, 2, Drakenb. quicquam eorum, quæ 3, 1 eorum turba inermis frequens Scaliger (forum) et Gron. 2 mercantium Gron. 8, 1 pauci armati, maior Mg. Em. 494. 9, 2 ab legione Mg. Em. 495.

vacua castra impetu facto, Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in prætorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt. Prælium atrocius quam pro paucitate resisten- 10 tium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant, interfecti sunt. Prætorio deiecto direp- 11 tisque, quæ ibi fuerunt, ad quæstorium quintanamque hostes pervenerunt. Ibi cum omnium rerum paratam expositamqne 12 copiam et stratos lectos in quæstorio invenissent, regulus accubans epulari cæpit. Mox idem ceteri omnes, armorum hostium- 13 que obliti, faciunt, et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.

Nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; 3 terra, mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore exposituin in naves rapiunt; milites in scaphas 2 et mare territi ruunt; nautæ metu, ne compleantur navigia, alii turbæ obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. Inde certamen, mox etiam pugna cum volneribus et cæde in 3 vicem militum nautarum que oritur, donec jussu consulis procul a terra classis submota est. Secernere inde inermes ab ar- 4 matis coepit. Vix MCC ex tanta multitudine, qui armia haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba, velut lixarum calonumque, præda fere futura, si belli hostes meminissent. Tunc demum nuntius 5 ad tertiam legionem revocandam et Gallorum præsidium missus, et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri cæptum est. Tribuni militum tertiæ legio- 6 nis pabulum lignaque proicere iubent; centurionibus imperant, ut graviores ætate milites binos in ea iumenia, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equitibus, ut singulos e iuvenibus pe

11, 1 direptis quæ Drak. 2 quæstorium forum quintanamque Duker. III, 1, 1 Pro tum rei fortasse scribendum rerum cuin lacobsio. 4, 4 præda vere Mg. Em. 495. 5. 2 præsidium: et simul Weissenb., etsi alio loco; fort fuit: arcessendum missus. 6, 1 Fort. Tribuni milites En. 495. 4 imponant: equites ut anonymus

7 dites secum in equos tollant. Egregiam gloriam legionis fore,

si castra, metu secundanorum amissa, sua virtute recipiant;

et recipi facile esse, si in præda occupati barbari subito op8 primantur; sicut ceperint, posse capi. Summa militum alacri

tate adhortatio audita est; ferunt citati signa, nec signiferos

armati morantur. Priores tamen consul copiæque, quæ a mari 9 reducebantur, ad vallum accesserunt. L. Atius, tribunus pri

mus secundæ legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat 10 etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem

capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo

habituros; vino somnoque veri simile esse mersos iacere. 4 Sub hæc A. Bæculonium, signiferum suum,

notæ for2 titudinis virum, inferre signum iussit. Ille, signum si seque

rentur, quo celerius fieret, facturum dixit; connixusque, cum

trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit. 3 Et parte alia T. et C. Ælii, tribuni militum tertiæ legionis,

cum equitatu adveniunt. Confestim et, quos binos oneraria

in iumenta imposuerant, secuti, et consul cum toto agmine. 4 At Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fue

runt fugæ; aliis somno mors continuata est; integraque sua

omnia Romani, præterquam quod vini cibique absumptum erat, 5 receperunt. Ægri quoque milites, qui in castris relicti fuerant,

postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis cædem 6 ingentem fecerunt. Ante omnes insignis opera fuit C. Popili

equitis ; Sabello cognomen erat. Is, pede saucio relictus, longe 7 plurimos hostium occidit. Ad octo milia Histrorum sunt cæsa,

captus nemo, quia ira et indignatio immemores prædæ fecit.

Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis 8 in equum impositus, fugit. Ex victoribus CCXXXVII milites

perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.

IV, 2, 1 Ille, si unum se sequer. lacobsius. 3, 3 Verba et consul .. agmine corrupta videntur (et relicum agmen?) 4, 1 vinosi erant Mg. | fuerant Modius.

« IndietroContinua »