Immagini della pagina
PDF
ePub

57

58

2

erant, celavit. Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus, et regnum scelere partum invasit.

Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas. Nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum 3 equitumque manu Histrum traiecit. Inde prægressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto; Cotto nobilis erat Bastarnes, Antigonus † sæpe invitus cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. Haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt, mortuum esse regem; quæ res omnem 4 ordinem consilii turbavit. Compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus præstaret. Id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata, pacato agmine transituros 5 Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat, inque 6 eorum agro sedes dare Bastarnis. Duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniæ temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnæ, relictis in Dardania coniugibus liberisque, ad 7 populandam Italiam possent mitti. Per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. Facile Bastarnis Scordiscos iter daturos; nec enim aut lingua aut moribus [æquales] abhorrere; et ipsos adiuncturos se, quum ad prædam opulentissimæ gentis ire 8 vidissent. Inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive cæsi ab Romanis forent Bastarnæ, Dardanos tamen sublatos prædamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem 9 liberam Dardaniæ solatio fore; sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum, recuperaturum se in Græcia, quæ amisisset. Hæc Philippi consilia fuerant. Primum ingressi sunt pacato agmine. Digressu deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant neque Bastarnæ empto contenti; nec poterant in agmine contineri, 2 ne decederent via. Inde iniuriæ ultro citroque fieri, quarum

in dies incremento bellum exarsit; postremo Thraces quum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis (Donucam vocant) concesserunt. Quo quum subire Bastarnæ vellent, 3 quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequicquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. Neque enim imbre tantum effuso, 4 dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore cæli tonitribusque et fulguribus præstringentibus aciem oculorum; sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti vide- 5 rentur corpora nec solum milites, sed etiam principes icti caderent. Itaque quum præcipiti fuga per rupes præaltas 6 improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugæ esse cælumque in se ruere aiebant. Dissipati procella quum tanquam ex nau- 7 fragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, cœptum. Inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. Triginta ferme millia hominum Clondico duce, quo profecti 8 erant, pervenerunt; cetera multitudo retro, qua venerat, aquiloniam regionem repetiit. Perseus potitus regno interfici Antigonum 9 iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. Hæc eo anno in Macedonia gesta.

Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; 59 quem triumphum magis gratiæ quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. Armorum hostilium magnam vim 2 transtulit, nullam pecuniam admodum. Divisit tamen in singulos milites trecenos æris, duplex centurionibus, triplex equiti. Nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod 3 forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prætura triumphaverat. Secundum triumphum comitia edixit, 4 quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus, A. Manlius Vulso. Prætorum inde, tribus creatis, comitia tempestas 5 diremit. Postero die reliqui tres facti, ante diem quartum

idus Martias, M. Titinius Curvus, Ti. Claudius Nero, T. 6 Fonteius Capito. Ludi Romani instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Servilio Cæpione, App. Claudio Centone propter pro7 digia, quæ evenerant. Terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, qui in lectis erant, 8 averterunt se, lanxque cum integumentis, quæ Iovi apposita fuit, decidit de mensa. Oleas quoque prægustasse mures in prodigium versum est. Ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

[graphic]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »