Immagini della pagina
PDF
ePub

Forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli Aqui- 5 leienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Hiştris inciderent. li cum Aquileiam, relictis impedimentis, 2 refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiæ modo, sed Romæ quoque post paucos dies impleverunt, quo non capta 3 tantum castra ab hostibus nec fuga, quæ vera erant, sed, perditas res deletumque exercitum omnem, adlatum est. Itaqne, 4 quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. Duæ legiones civium Romanorum conscriptæ et X millia peditum cum equitibus D sociis nominis Latini imperata. M. Junius consul transire 5 in Galliam et ab civitatibus provinciæ eius, quantum quæque posset, militum exigere iussus. Simul decretum, ut Ti. Clau- 6 dius prætor militibus legionis quartæ et socium Latini nominis V milibus, equitibus CCL, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur; M. Titinius 7 prætor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque Ariminum convenire iuberet. Nero paludatus Pisas 8 in provinciam est profectus; Titinius, C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui præesset legioni, misso, dilectum Romæ habuit. M. Iunius consul, ex Liguribus in provinciam Galliam trans- 9 gressus, auxiliis protinus per civitates Galliæ militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit. Ibi certior factus, 10 exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse, remissis auxiliis, quæ Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. Romæ magna ex necopinato lætitia 11 fuit; dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia affectus erat, domum dimissus. Histri, magnis copiis cum castra haud procul consulis 12 castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt. Consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.

1

1

V, 1, I Gavillii, novelli Niebuhr Hist. Rom. II n. 595. 3, 2 erat Gron.
6, 1 T. Sigon. 3 equitum Gron. 9, 3 colonis Douiat.

6

Sedato tandem Histrico tumultu, senatus consultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad 2 comitia habenda Romam rediret. Cum absentem Manlium

tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias (prorogatæ namque consulibus iam in annum

provinciæ erant) imperium retineret, uti causam extemplo di3 cere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Ælius

collega intercessit, magnisque contentionibus obtinuit, ne per. 4 ferretur. Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postu.

mius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio prætore datus est in æde Bellonæ ad disserendas

res, quas gessissent, postulandumque, honos meritus ut diis 5 immortalibus haberetur. Eodem tempore et in Sardinia mag

num tumultum esse, litteris T. Æbuti prætoris cognitum est, 6 quas filius eius ad senatum attulerat. llienses, adiunctis Bala

rorum auxiliis, pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido

exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. 7 Eadem et Sardorum legati nuntiabant, orantes, ut urbibus

saltem (iam enim agros deploratos esse) opem senatus ferret.

Hæc legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos 8 magistratus reiectum est. Æque miserabilis legatio Lyciorum,

qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione 9 attributi erant, querebantur: Fuisse se sub dicione Antiochi;

eam regiam servitutem, collatam cum præsenti statu, præclaram

libertatem visam. Non publice tantum se premi imperio, sed 10 singulos iustum pati servitium. Ipsos, coniuges liberosque

vexari; in corpus, in tergum sæviri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique, et palam res odiosas fieri, iuris

VI, 2, 2 Tr. pl. Licinius Sig. 4, 1 T. Frob. II. 3 datus in Mg. 4 et 5 postulandosque honores meritos, ut... haberetur honos. Mg. Em. 496. 5,2 T. Ebutii. 9, 1 Fuisse sub Drakenb. 3 publico Duker. 4 iustum corruptum videtur, nisi ercidit vox aliqua (velut iustum). 10, 1 servitium: iustos coniuges Weiss.

Cap. 6, 17 eo magis me commovit codicis scriptura nudatis omnibus præsidiis patefactisque bello factis, ex qua Grynæus factis prorsus sustulit, quod præsidia recte nudari dicuntur, patefieri bello vix recte dicuntur. Itaque visum est sub factis alterum latere substantivum a librario, quum hæreret animo sonus et forma litterarum ex patefactis, corruptum. Id aut claustris esse potuit aut potius portis. Eæ bello patefiunt, ut irrumpat.

Cap. 11, 5 mira apud Livium inæqualitate scribebatur ad eandem crassitudinem, qua veterem nurum; nam apud Tacitum ferenda fortasse esset ; quanquam apud eum quoque suspicarer addito m notissimam orationis formam restituendam esse: ad eandem crassitudinem quam, de qua dixi post alios breviter ad Cic. Fin. I, 10, 32 et 15, 49. (Gr. Lat. § 323 n. 1.)

Cap. 18, 3 prorsus neque apud Livium neque apud quemquam ante Tacitum scriptorem ferri poterat (ac vix apud quemquam præter ipsum Tacitum, nisi quod de Plinio Maiore non affirmo) hæc verbi substantivi, coniunctivo modo, cum alio verbo et particula copulati omissio : an -- angustia exsuperata et in æqua loca pervenissent. Tacitus quidem hanc duritiam studiose sectatur, ut Historiarum libro IV, qui nunc ipsum in manibus est, c. 13: si redintegratum bellum et tot armatorum millia Italiam irrupissent, c. 18 med., c. 34 ante med. Itaque restitui, quod exciderat, essent. (s 1 recte Forchhammer ex quod aliis vir effecit quod talis vir, hoc est, a quo non segnis belli administratio exspectari posset. Quod Hertzius alias vir posuit, voluit sine dubio alioquin intelligi; sed ita alias neque apud Livium neque hac ætate dictum reperitur; nec ita Paulum Livius laudavit, ut superiores consules viros fuisse negaret.

Kochio agilis placuit, quam virtutem Romanus imperator in se laudari miratus esset; neque enim gnavam et fortem industriam id verbum significat. Seyffertus ex aliis facit probatus, non sane litterarum similitudinem sectans; vellem tamen quæsisset, dicereturne illa ætate absolute probatus vir; nam hoc ex eo non sequitur, quod Cicero ætatis spatio probatos nominavit et homines spectatos et probatos. Quam præstitisset bene invento uti.)

Cap. 22, 15. Qui homines loquaces quasi consolans et materiam loquacitati defuturam negans sermonum satis ipsam præbere urbem dicit, non recte quasi fructu fabulandi interdicens adiungit: loquacitatem suam

loquacitatem suam contineat; sed rectissime iubet ea materia, quam satis amplam urbs præbeat, loquacitatem contineri. Itaque ex urbis feci urbs; üs (sermonibus) cet.

aberant nec eos codicis vestigia demonstrant, sed Chaones (chaonum pro thoanum). Confirmat emendationem, quod in fine narrationis de Claudii rebus scribitur c. 23, 6 dimissis Chaonumque et si qui alü Epirota erant præsidüs, nisi quod ibi ipsa particula que (nam que-et ibi minus aptum est) forlasse significat Thesprotorum nomen excidisse. Sed hoc incertum, alterum certum. ')

Lib. XLIV, 5, 4 Grynæi error etiam Kreyssigium et Hertzium traxit, ut a rei intellectu et a codice aberrarent. Defixis infra duobus longis asseribus et inter se tigno transverso iunctis (in eos transverso incumbente tigno, ut recte cum codice Bekkerus), ab eo loco, unde per proclive sumptum fastigium erat, in transversum illud rignum porrigebantur non asseres (neque enim asseres, hoc est Stangen, iuxta positi pontem efficiunt neque per eos incedere elephantus potest), sed tabulæ sive asses, per quos elephanti incederent, ad hanc formam :

et

as.

ut aa sint asseres, b tignum transversum, cc tabulæ sive asses, pontem efficientes, tricenos pedes longi. Rarius paulo vocabulum asses sive axes (unde natum est Gallorum ais) a librario truncatum est, ut remaneret tantum

Sed ipsa orationis forma admonere debebat, substantivum hic subesse. Nam si asseres hic iterum significarentur, necessario scribendum erat: in eos alii asseres. Sed præterea in duos illos defixos asseres transversum incumbere tignum poterat; in asseres quomodo asseres iniungi potuerint, nemo facile dixerit.)

-) Cap. 20, 2 ounc demum intellexi, qui detruncata syllaba ex quiCap. 6, 17 eo magis me commovit codicis scriptura nudatis omnibus præsidiis patefactisque bello factis , ex qua Grynæus factis prorsus sustulit, quod præsidia recte nudari dicuntur, patefieri bello vix recte dicuntur. Itaque visum est sub factis alterum latere substantivum a librario, quum hæreret animo sonus et forma litterarum ex patefactis, corruptum. Id aut claustris esse potuit aut potius portis. Eæ bello patefiunt, ut irrumpat.

dem ortum. Atqui in tali sententiarum coniunctione (pro sed aut ceterum) prorsus vitiose dicitur; apud Livium in narratione omnino non ponitur. Cap. 22, 1 ex agricolis faciendum erat agri Ætolici, non Ætoli. Ager Ætolus in prosa oratione non magis dicitur quam Italus aut Gallus aut Britannus. Miro errore Gronovius XLIV, 32, 4 bello Illyrio et XLV, 43, 5 Illyrii argenti scripsit contra codicem probavitque Drakenborchius; Illyrios enim

esse, non Illyricos. ?) De c. 4, 4. unum dicam breviter, nunquam supinum poni in

significando consilio, quod differatur, et rei futuræ exspectatione, itaque Latinum non esse abeo in posterum diem infestius concursum, ut sit: eo animo, ut postero die infestius concurram.

Cap. 11, 5 mira apud Livium inæqualitate scribebatur ad eandem crassitudinem, qua veterem murum; nam apud Tacitum ferenda fortasse esset; quanquam apud eum quoque suspicarer addito m notissimam orationis formam restituendam esse: ad eandem crassitudinem quam, de qua dixi post alios breviter ad Cic. Fin. I, 10, 32 et 15, 49. (Gr. Lat. § 323 n. 1.)

Cap. 18, 3 prorsus neque apud Livium neque apud quemquam ante Tacitum scriptorem ferri poterat (ac vix apud quemquam præter ipsum Tacitum, nisi quod de Plinio Maiore non affirmo) hæc verbi substantivi, coniunctivo modo, cum alio verbo et particula copulati omissio: an angustio exsuperato et in æqua loca pervenissent. Tacitus quidem hanc duritiam studiose sectatur, ut Historiarum libro IV, qui nunc ipsum in manibus est, c. 13: si redintegratum bellum et tot armatorum millia Italiam irrupissent, c. 18 med., c. 34 ante med. Itaque restitui, quod exciderat, essent. ($ 1 recte Forchhammer ex quod aliis vir effecit quod talis vir, hoc est, a quo non segnis belli administratio exspectari posset. Quod Hertzius alias vir posuit, voluit sine dubio alioquin intelligi; sed ita alias neque apud Livium neque hac ætate dictum reperitur; nec ita Paulum Livius laudavit, ut superiores consules viros fuisse negaret.

Kochio agilis placuit, quam virtutem Romanus imperator in se laudari miratus esset; neque enim gnavam et fortem industriam id verbum significat. Seyffertus ex aliis facit probatus, non sane litterarum similitudinem sectans; vellem tamen quæsisset, dicereturne illa ætate absolute probatus vir; nam hoc ex eo non sequitur, quod Cicero ætatis spatio probatos nominavit et homines spectatos et probatos. Quam præstitisset bene invento uti.)

Cap. 22, 15. Qui homines loquaces quasi consolans et materiam loquacitati defuturam negans sermonum satis ipsam præbere urbem dicit, non recte quasi fructu fabulandi interdicens adiungit: loquacitatem suam contineat; sed rectissime iubet ea materia, quam satis amplam urbs præbeat, loquacitatem contineri. Itaque ex urbis feci urbs; üs (sermonibus) cet.

« IndietroContinua »