Immagini della pagina
PDF
ePub

et

cur

cor

mus, illius voluminis pagina. (De Vascosano, Curione aliisque veteribus editoribus emendationum fere exiguarum auctoribus nos plerumque Drakenborchio credidisse confitemur.) Quibus aliorum coniecturis utendum non iudicavimus, quæ sane plures sunt, eas ne indicandas quidem putavimus, quod nec oinnino illo conquirendi enumerandi genere delectamur et eis, qui, quid in quoque loco tentatum

sit, cognoscere cupient, satisfactum ab Hertzio erat nec videbatur esse, ea enumeratio repeteretur.

Subinde tamen indicavimus in annotatione suspiciones aliquot et aliorum et nostras, quas in ipsa oratione ponendas non putabamus, quod aut mendum non prorsus manifestum esset aut rectio non certa, sed quas tamen aut probabiles, nonnullas quidem valde, aut non improbabiles iudicabamus. Uno et altero loco, etsi omnem disputationem explicationemque rationum excluseramus, brevissimam admonitionem reive significationem interieciinus, velut ad XLII, 42, 1 poterat nihil aliud quam indicato Strabonis loco significari, prave et illo loco et C. 67, 9 pro ea nominis forma, quam codex bis habet (Antrones), a Grynæo substitutam et a ceteris, etiam Hertzio, retentam esse eam, quæ apud Homerum et antiquos reperitur (Antron), ad XLII, 53, 6 verbo caveri, ne temere retentum e codice a nobis primis videretur Pythoum. Ex iis, quæ in emendationum Livianarum volumine posueramus, perpauca aut aliorum monitu aut nostra sponte abiecimus et omisimus, quum aut dubitationem amoveremus aut, hærente dubitatione, corrigendi tamen conatum non probaremus aut meliora ab aliis nobismetve ipsis inventa essent. Cetera, quod recte et vere et considerate scripta iudicabamus, tenuimus, etiam nonnulla, contra quæ ab aliis nuper vel acriter disputatum novissemus. Nam quum complurium hominum nec tantum iuvenum studia ad Livii librorum emendationem tentandam his proximis annis commovisse videar, eorum nonnulli, ut fit, studiose eosdem locos, quos ego tractaveram primusque, quid haberent dubitationis difficultatisque, ostenderam, retractandos sibi sumpserunt, etiam in his quinque libris. Quod ut aliquoties bene aut egregie cessit, ita non raro, vere ut dicam, mihi videntur, quæ recte curata essent, deteriora fecisse. Itaque nostra simpliciter tenui neque nunc multis verbis expositurus sum, quid mihi non recte obiecerint, quid ipsi aut a sententiæ forma et inclinatione ac progressu aut a verborum recto usu et orationis conformatione (velut in verborum ordine) aut a vestigiis codicis vere coniectandis aberraverint; unum et alterum admonitionis causa in transcursu attingendum erit; neque cur aliorum locorum emendationes ab iisdem propositas non probaverim, explicabo. Perlibenter gratusque usus sum iis, quæ Hertzius quæque etiam notabilius in aliquot locis Vuhlenius emendavit, (velut XLII, 23, 10 et 26, 9 et 47, 7 et 63, 4, XLIV, 3, 3), nonnulla. etiam Kochius (XLI, 24, 15, quam coniecturam ipse Vindobonæ feci annotaviqne codicem volvens cum uno Tauchnitzii exemplo, et XLV, 39, 14.) Quod uni et alteri ex horum emendationibus meum quoque nomen adscripsi, quod post a. 1860 in idem incideram, confirmationis aliquid esse volui a duorum in invento consensu. A Seyfferto non memini in his libris quicquam inventum, quod in contextu ponerem. )

Ex jis, quibus præter locos in emendationum volumine tractatos meum unius nomen adscribitur, nunc demum a me correctis, pleraque et tam sunt exigua et ita apertam habent attendentibus emendationis causam et viam, ut de iis separatim dicere pntidum sit, quum præsertim quædam eiusmodi sint, in quibus in aperto codicis mendo tantummodo paulo propius ad eius vestigia acredatur aut alio modo probabilius correctio absolvatur, quam a Grynæo facium sit. Quid est enim opus argumentari, XLI, 7, 2 non recte inter se referri Ti. Gracchus Albinus, sed utroque loco in hominibus ante plenius significatis prænomen abesse debere, quod priore loco ex ultima syllaba vocis præcedentis ortum est (argenti)? aut XLII, 38, 2 ex legati Acarnanis potius faciendum fuisse Acarnanes quam Acarnanum? aut XLIII, 18, 9 de codicis scriptura postquam videntur detrahendam fuisse syllabam ur in hoc codice sæpissime male additam (Emendd. Liv. p. 595 not.), ut fieret vident, non, quod Grynæus posuerat, viderunt? aut XLV, 9, 3 paulo propius ad regnabat, quod est in codice, accedere regnarat quam regnavit? ant XLII, 25, 1l ad credere p., propius credere e rep. quam credere reip. (quum præsertim consulendi reip. significatio minus apta huic loco sit)? Aut qua defensione eget, quod XLV, 4, 3 (oppugnasset et) et 36, 1 (esset et) geminatis binis litteris prava asyndeta sustuli, ut fecerat Grynæus XLII, 21, 3? aut quod aliquoties omissum post participium est (vid. Opusc. Ac. I, 448) restitui,

" Kochii Emendationum Livianarum partes duæ prodierunt Bran

denburgi 1860 et 1861. Vahlenii emendationes et coniecturæ expositæ sunt in annalibus gymnasiorum Austriacorum vol. XII (1861) fase. I et IV. M. Seyffertus quæ de locis Livianis scripsit, continentur novorum annalium philologicorum vol. LXXXIII p. 63 sqq. et p. 823. Aliorum annotamenta et libellos Hertzius indicat.

que ita

[ocr errors]

ubi abesse non poterat; quis enim ad hæc animadvertenda exercitatus non sentit XLI, 6, 4 in apodosi multorum verborum longæ protasi subiecta curtum esse datus pro datus est; idemque vitium tollendum fuisse XLII, 15, 8 et 64, 3 (iubet at

profectus), XLIV, 24, 8, XLV, 22, 7? Neque explicandum arbitror, cur XLII, 12, 7 non tulerim hanc coniunctionem : cuius merita privatim an publice sint maiora, vir dici posset, sed una littera mutata possit scripserim, aut cur XLI, 8, 7 post permittatur pro possent posuerim possint. Atque etiam in suspicionum earum, quas tantum in annotatione posuimus, longe plurimis satis per se perspicuum fore credo, quæ quoque loco causa suspicionem moverit. Velut statim XLI, 4, 3 (in ea parte, in qua solo Grynæi testimonio utimur) consulem cum toto agmine prave ultimo loco commemorari post adventum tribunorum tertiæ legionis et homines in iumenta impositos, apparet ex c. 3, 8; nec 10, 6 (ubi in codice præterea est Manlio) recte iactare fugam alicuius dicitur, qui severe reprehendit; et 21, 2 utrumque apparet, et M. Atilio præter legionem socios habuisse et sociorum potius numerum certum indicatum esse a Livio quam legionis. Ne c. 18, 8 quidem, etsi absolvi correctio non potest, comparatis, quæ e contrario de Valerio dicuntur, obscurum est, quid sententia postulet. Sed probabilius multo est lacunam esse, quam oporteret corrigendum esse. (Errore comma, quod post lata ponendum erat, post foris esse translatum apparet.) Itaque de his horumque similibus non sum plura h. I. dicturus, ne et otio, quod nullum est, abundare et lectoribus nimis diffidere videar. Alia sunt paulo notabiliora ant ipso mendi et corrigendi genere aut propter alia adiuncta, quæ ad rem et sententiam aut ad verborum usum et sermonis legem pertinent. Ex his libet hoc loco præcipua breviter ita persequi, ut unum et alterum etiam e minoribus, quod videri possit dubitationem habiturum, in transcursu attingatur.

Lib. XLI, 4, 4. Grynæus edidit Histrorum pauci, qui modice vinosi erant. Apparet, non significari homines ingenio et consuetudine minus vinosos et ebriosos, sed minus tum ebrios et qui minus se vino ingurgitassent, hoc est, qui modice vino usi erant. Nam neque usus neque forma vocabuli vinosum pro ebrio accipi sinit.')

' Cap. 10, 7 Seyffertns, non contentus nostra correctione per

facili, scribi voluit: quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes lacuna, littera nulla mutata rectissimam sententiam et orationem efficerem etiam in particula quoque ad progressionem novamque rem significandam necessaria, Hertzius maluit Kreyssigii coniecturam sequi, in qua unum primo additur, tum fieri sine ulla probabilitate in referri mutatur, hæc autem omnia (arma primo quoque cet.) vitiose superioribus adiunguntur.

Cap. 17, 5 quod in codice est, a nobis quoque retentum: comitia deinde consulis unius subrogandi, vix verum esse potest; nam neque genitivus usitate ponitur addito gerundivo et plane perverse additur unius, quasi, quum alter mortuus esset, duos subrogare in mentem venire potuerit; itaque ea forma restituenda est, qua c. 16. 5 eadem res significatur quaque alibi semper Livius utitur.

Initium erroris ortum est ex geminatione primæ litteræ in subrogando.

Cap. 18, 4 revocandum erat adfigunt, pro quo nuper quoque Sigonium secuti adfligunt scripserunt. Non afflicta parietibus vasa Livius dicit (et solo tum potius Ligures adflixissent), sed stolide a barbaris hominibus affixa tanquam ornamenta; itaque addit, ad eam rem inepta fuisse vasa usui magis quam ornamento facta.

Lib. XLII, 11, 2 falsum esse, quod Grynæus, existimant in existimaret mutato, effecerat, intelligi de ebat ex populi Romani nomine prave in 'ultimum locum reiecto (- debebat enim esse exceptus a p. R. cum tanto honore -) omninoque non recte posito; senatus enim et patruun hæ partes erant. A prætore Eumenes in senatum est introductus, quod consules irati re publica abstinebant (c. 10, 15).')

Cap. Il extr. et 12, 1 corrigendi viam et codex monstrabat (non) et oratio ; recte enim dicitur magna esse auctoritas regis apud civitates, pravissime omnes apud civitates (pro eo, quod est in civitatibus) vereri maiestatem regis. (In supplemento ponendum erat sed etiam aput.)

Eodem capite 6 tribus locis fædus Bæotorum cum Perseo litteris incisum exstare dicitur, uno Thebis, altero ad

facturos se dicerent, oblitus aut nesciens, nunquam sic per sc dici dicto audiens, ut ippositione adiungi possit, sed tantum cum verbo sum. 16, 2 frustra defenditur repetitio vocis in his: quia non recte sactre Latinæ essent, instauratis Latinis placuit exemplis alius generis (neque enim in iis nomen rei, de qua agitur, in protasi positum initio apodosis repetitur), ceteraque, quæ declaravi. incommoda manent, saltem quod obscuratur um caput decreti pontiticum, instaurandas esse Latinas. Verborum ordo in nostra emendatione prorsus rectus est, post alterum dativum priori contrarium

(pontificibus Latins) communi verbo interposito. ') Čap. 8, 8 quum sic emendussem, ut, expleta apertissimæ originis

[ocr errors]

sidenum, augustissimo et celeberrimo in templo, tertio Delphis. Sic enim est in codice. Quod Sigonius scripsit ad Delum, debebat Deli dici; neque id augustissimum esse templum addidisset Livius magis quam in Delphis; neque omnino probabile est, præter Delphos vicinos extra Bæotiam positum fuisse fædus. Sed neque Ismenium subesse potest, quod Thebis erat, multoque minus incertum nescio quod Posideum sive Posidonium. Relinquitur, quod nomen e litteris denum facillime eruitur, Delium, nobilissimum non longe a finibus Atticæ ad Euripum Apollinis templum et oppidum. Templum Strabo et Pausanias sua quoque ætate sterisse ostendunt.

Cap. 14, 10 e codicis scriptura : donaque cuiquam amplissima data quin nihil aliud recte efficiatur, quam quod posui, geminatis litteris que (quæ): quæ cuiquam amplissima (unquam data sunt), data, non puto quemquam dubitaturum. ')

Cap. 19, 6 ex eo, quod in codice est: ubi habitare rec possent, effeci habitare recte possent. Significatur bona et commoda atque conveniens habitatio (ut quum Judi recte facti dicuntur, recte vendere et similia), quo pertinet ipsum verbum posset; alioquin Livius dixisset habitarent. Deinde in proxima sententia recte Weissenbornius, quod rem continet, intellexit in corruptis codicis vestigiis (threcum legatis se discepnatisque et satis) latere nomina trium populorum, quorum legati venissent; ex ipsis nominibus primum videtur recte restituisse (Medis sive Medis), in duobus, dum ab ipso Livio (XXXVIII, 40, 7) sumit, a codice nimis discessisse. Mihi in cepnatisque Odomantæ signiticari visi sunt, in satis Sapæi, quos post Herodotum Strabo, Plinius, Pausanias nominant. Odomantica terra et apud Polybium et apud Livium nominatur. )

Cap. 29, 3 quum in codice esset: prusias statuerat abstinere armis equitum euentum exspectare, Grynæus equitum plane sustulit, addidit que post eventum. Quod codex monstrat et quietus, idem ad rem aptissimum est. Accedat igitur hoc exemplum corruplarum ab hoc librario vocum quiesco et quietus iis, quæ Emendd. Livv. p. 602 et p. 617 collegi, adiungaturque his XLIV, 3, 3, ubi ex posuerint quieverintque (neque enim est cur re præponamus) ortum erat posuerint fuerimque.

[ocr errors]

9

) Cap. 14, 6 dubitari nullo modo potest, quin nomen principis le

gationis positum fuerit, de quo postea agitur. Eum non fuisse falsa simulaturum, tam perversa est oratio et toto genere et verbi

forma, ut mirer placere Hertzio potuisse. $) Cap. 21, 2 non intelligo, cur aliud quæratur quam quod in codice

est sex milia, tantum puncto prave addito.

« IndietroContinua »