Immagini della pagina
PDF
ePub

1

Addo etiam in cod. Puteaneo XXII, 14, 2 pro quieverant scribi quidam fuerant. (Alterius verbi, nequeo, a librario corrupti exemplum Vahlen egregia emendatione patefecit in libr. XLII, 63, 4.)?)

Cap. 37, 6. Sero a Siesbyo admonitus sum, in his: cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici cett. prave ipsius pro eius poni omninoque genitivum abundare, contra rectam orationem effici, si scribatur: nuntio ipsi, qui litteras attulerat, dici cet.

Cap. 43, 2. Quid sit in gratiam petentis (alicuius) aliquid concedere aut omnino facere, satis constat; adiectivum augendi minuendive causa gratiæ nomini additum in hoc loquendi genere nusquam memini (locis apud Schellerum et Freundium citatis addi potest Liv. XL, 17, 2, Senec. Rhet. p. 276 Bip.), neque magis in consimili formula, qua in honorem alicuius aliquid fieri dicitur (Opusc. Acad. I, 168). Itaque quum in codice sit etiam magnam gratiam, suspicatus sum Livium scripsisse et tamquam in gratiam petentis. Nam fictæ etiam speciei significatio perapta et prope necessaria est. (In annotatione excidit in.)?)

Cap. 51, 6 quum sic ederetur: præfecto Asclepiodoto. Ab Heraclea ex Sintis tria milia Thracum cet., in Asclepiodoto deerat patriæ significatio, quæ in ceteris præfectis omnibus additur, Thraces autem auxiliares omnes (nam nulli Thraces liberi præter hos nominantur, sed tantum Thraces incolæ Pæonibus et Agrianibus interspersi) dicebantur non solum ex Sintis fuisse, quorum regio ad occidentem Strymonis et Amphipolis posita sine dubio tum tota in Macedonum dicione erat, sed ex una urbe Græca ibi condita. Apparet ad Asclepiodotum hæc pertinere: ab Heraclea ex Sintis. Et Asclepiodotus

?) Cap. 30, 1 licentissime yens (præcedente que) in plebis mutatur,

sublata significatione pauperis et infimæ turbæ, quæ est in egens. Etiam in proximorum verborum scriptura Hertziana verbum erat non recto loco ponitur. Cap. 34, 9 quam in annotatione posui coniecturam, ea quam habeat causam, declaratum est in Emendd.

p. 529 n., videturque mihi emendatio ipsa perquam probabilis. %) Cap. 47, 11 non recte pro accensdere Kreyssigius et Hertzius scrip

serunt accersere. Neqne enim A. Atilius ipse præsens aut propinquus Thessaliæ milites aliunde accersere debebat, sed Roma proficiscens a Sicinio, qui Brundisii erat, in transitu accipere. Cap. 49, 5 prave hæc coniungebantur: adversa, secunda, quceque ; recto primum universe coniunguntur: adversa secundaque, tum subiicitur ex æquo: quae qua.

[ocr errors]

ab Heraclea quidem dicitur eodem modo, quo I, 50, 3 Turnus Herdonius ab Aricia et XLIII, 19, 13 Adæus Macedo a Berca , ubi Cicero et Cæsar aliique ablativum solum ponunt, ab Heraclea ex Sintis pro ab Heraclea Sintica vel ab H. in Sintis άφ' Ηρακλείας της εν Σ ντοις) eo modo, quo

(' 'Hourheius ) Magnetes a Sipylo (Tac. Ann. II, 47), qui patriam habent Magnesiam ad Sipylum et inde alio venerunt (Emend. p. 431 n.).

Cap. 54, 6. Quemadmodum in libro XLIV, 2, 4 quum esset: consul profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit, iam in Emendd. p. 558 dixi tollendum esse profectus, quod prorsus perverse una verborum continuatione consul primum profectus diceretur, dein certo die castra movisse (aut primum profectus certo die, dein castra movisse), sic h. I. non dubito, quin perverse dicatur nec a Livio scriptum sit: incenso oppido projectus ad Phalannam castra movit; neque enim castra movit, quod et proprie et usu ipsum itineris initium et a priore loco discessum significat, participio profectus superaddi potest tanquam viæ tenorem indicans. Aut igitur in movit error est scripsitque Livius ad eandem formam, qnam c. 61, 11 postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra , aut hoc quoque loco prave additum est profectus ad declarandum, quid esset castra movere. § 10 apparet, necessario geminatis duabus litteris is addendum fuisse in transitu orationis ad novam rem proxime nominatam. § 5 a vero genitivi cum verbo esse coniuncti usu longe distare videtur, quod eruptio dicitur esse iræ inconsultæ aut veræ fiduciæ virium.

Cap. 56, 7 ex halopetica capta faciendum videtur Alope Phthiotica capta; nam et facile Phthiotica sic corrumpi potuit et recte hoc additur, quum altera esset in eadem vicinia, Chalcidi propior, Locrorum; et Thessalicam, hoc est Phthioticam, Alopen significari, patet ex Larisa Cremastæ adiuncta mentione.

Cap. 59, 8 quum in codice esset ad insidias cuieni regis usus erat, aut addenda priori nomini littera s erat, quod Grynæus fecit, aut detrahenda alteri, quod ego feci. Nam insidias alicuius eas, quæ alicui fierent, qui dixerit, non reperio ; insidice alicui præter notum Sallustii locum in Catil. 32 dicuntur apud ipsum Livium V, 28, 12 (metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, hoc est, metum sustulit, ne insidiæ eff. sequentibus fierent), adiuvante toto verborum complexu, ut hoc loco præpositione ad; est enim ad insidias regi faciendas. (XXIII, 35, 7 ne qua erprobratio cuiquam veteris fortuna ; IX, 20, 5 pro remedio ægris rebus; XXVII, 37, 11 ad aliud

sarijim erdem der

edicta dies ; nam dies hominibus edi-
citur, ut sacrum fiat dex). ') Itaque etiam apud Cicer. pro
Sulla c. 5, 14 (insiitive reip.) dativus, non genitivus est.
Cap. 6. 13 moris absolute dici nequit; . Romani moris

Macedones pertinaciam eam, de
Et potuit non difficulter Romani

qua Moris ut non pauca alia librarius te

ignoratio efficiebat, ut Livius narrat, mirarentur. post ignaris excidere.

mere iterum scripsit. Emendd. p. 492). ")

prius

neve

CO

Cap. 67, 12 apertum est, duplicem causam significari

, Licinium consulem in Bæotiain converterit,

preces BeeOtorum et, quæ cum precibus illis coniuncta non est, regionis ad hibernandum commoditas.

Itaque quum in codice sit et horum preces, alterum addidi et (et quia), præpositione post

ei interposita. (Ad hic locum non habet.)

Lib XLIII, 2, 12 in his codicis litteris : geret (magistratus Romanus) uicensumas uendere hispanonis quanti ipse uellent apertissimum est latere primum Hispanos nisi; itaque non vellent in vellet mutandum erat, sed ipse in ipsi. Et ad Hispanos rectius refertur pronomen; alioquin Livius dixisset quanti vellet. § 6 vereor ne Vahlenius aberraverit traxeritque Hertzium. Nam sumere recuperatores (iudicem) alicui neque alibi reperitur neque video, quam rationem dativus apud hoc verbum habeat; ferre alicui iudicem usitatum est. Contra cum aliquo recuperatores sumere, quoniam hæc privati iudicii forma est, eodein modo dicitur, quo agere cum aliquo. Nec longe diiunctum est, quod bellum cum aliquo sumi dicitur aut quod odium alicui cum aliquo esse (Cic. de prov. cons. 10, 24). Significatur enim omnino, quis ex altera

parle sit.

verum

esse

1) Cap. 58, 5 duarum litterarum sede permutata effeci nomen Græcæ

forme Καλλίνικος. Quod c. 61, Il posui, ut sententia aliqua esset, ipse dixi incertum esse; quanquam ante Tempe eminet puto

et tempeste est eminet ortum esse librarii in nomine Græco hærentis errore et instabili conatu. Vidcbatur mihi Livius Mopselum tumulum (quem cur eundem atque Mopsium oppidum velimus esse, nihil est causæ) dixisse Larisa medium abesse Gonnum eunti, hoc est , tantum abesse Larisa, ut Gonnum Larisa eunti media via esset. Durum hoc esse non nego. Ussingius scri

bendum putabat: ante Tempe est, Philæ et Larisæ medius. *) Cap. 65, 8 nescio quid acciderit Hertzio, ut meam emendationem

receptam (propellere) prorsus perverteret retents propter. Neque enim propellere absolute dici potest neque illi, qui tumulum ascendere conabantur (in tumulum conditebantur), impediebant propulsationem nescio qnorum aliorum, sed ipsi propellendi erant, quod qui collem tenebant, conferti facere nequibant, sed quum facere vellent, ordines solvebant.

Cap. 5, 8 quod in codice mendose scribitur munera mitti legatis ex binis milibus æris censuerunt duo fratres regulis hæc præcipua torques duo cet., Grynæus duobus fratribus regulis scripsit, ipsum, ut videtur, Cincibili, a quo legati venerant, quem Livius $ 1 regem, $ 7 regulum appellavit, et fratrem, qui verba in senatu fecerat, intelligens, idque Hertzius secutus est; ego reguli posui. Nam nec, quum supra Livius regis regulive nomine de uno Cincibili usus esset, subito ad utrumque fratrem id nomen translatum credo, nec hanc præcipuorum inter legatos munerum mentionem etiam ad regem absentem pertinere, cui si munera senatus mittenda censuisset, ampliora sine dubio quam fratri legato misisset; neque legati Cincibili absentis comites appellari ullo modo poterant, ut in illa scriptura et enarratione fit (comitibus eorum). Itaque Cincibili inter legatos duos fratres niserat, quorum unus verba fecit, utrique præcipuus honor habitus est.

Cap. 12, 3 in codicis scriptura, quæ a ceteris retenta sine dubitatione est, vitiose duæ res in unum conflantur; primum enim senatus consultum factum est, ut prius, quam consules provincias sortirentur, supplementum in utrainque provinciam decerneretur, deinde hæc ipsa supplementa decreta sunt; vitioseque narratur, placuisse decerni certum numerum; is enim decretus est (placuit), non placuit eum decerni. Vitium sententiæ et orationis sustuli suppleto verbo, quod bis positum a Livio diversa forma semel a librario scriptum est. ?)

Cap. 21, 4 quum in codice esset aurilia thoanum tesprotorumque, Grynæus Athamanum Thesprotorumque scripsit. Sed Athainanes, quorum in Persei bello nulla omnino mentio est, et ab iis locis, in quibus Ap. Claudius rem gerebat, longius

1) Cap. 11, 3 Vahlen et Hertzius emendationem meam quum ad

iuvare vellent, corruperunt; nam ut Livius interdum voces easdem brevi spatio repetat, nusquam tamen ita ex abundanti in vitium ruit, ut scribat: comitia ita edicere, ut comitia illo et illo die sint. Itaque prave attrectatum est, quod in codice recte scribitur , possent, prave servatum, quod pro confici ex superiore versu propter primarum litterarum similitudinem subrepsit, comitia. Sed satis de huiusmodi rebus dixi; attingam tamen in c. 14, 6 mire, Dukero auctore, geminatam de futuro tempore interrogationem (tu - prodibis et

prodibis), quum et sententia et vestigia manifesta co. dicis (proditi, hoc est, prodisti) ostendant, priore loco perfectum a Livio positum esse. Censores post eum demum dilectum, qui nunc ipsum habebatur, censum acturi et interrogaturi ex edicto suo erant. Nihilo melius hi censores in his censoribus mutatum.

[ocr errors]

aberant nec eos codicis vestigia demonstrant, sed Chaoues (chaonum pro thoanum). Confirmat emendationem, quod in fine narrationis de Claudii rebus scribitur c. 23, 6 dimissis Chaonumque et si qui alii Epirotæ erant præsidus, nisi quod ibi ipsa particula que (nam que-et ibi minus aptum est) forlasse significat Thesprotorum nomen excidisse. Sed hoc incertum, alterum certum. ')

Lib. XLIV, 5, 4 Grynæi error etiam Kreyssigium et Hertzium traxit, ut a rei intellectu et a codice aberrarent.

Defixis infra duobus longis asseribus et inter se tigno transverso iunctis (in eos transverso incumbente tigno, ut recte cum codice Bekkerus), ab eo loco, unde per proclive sumptum fastigium erat, in transversum illud rignum porrigebantur non asseres (neque enim asseres, hoc est Stangen, iuxta positi pontem efficiunt neque per eos incedere elephantus potest), sed tabulæ sive asses, per quos elephanti incederent, ad hanc formam :

et

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

ut aa sint asseres, b tignum transversum, cc tabulæ sive asses, pontem efficientes, tricenos pedes longi. Rarius paulo vocabulum assessive axes (unde natum est Gallorum ais) a librario truncatum est, ut remaneret tantum

Sed ipsa orationis forma admonere debebat, substantivum hic subesse. Nam si asseres hic iterum significarentur, necessario scribenduin erat: in eos alii asseres. Sed præterea in duos illos defixos asseres transversum incumbere tignum poterat; in asseres quomodo asseres iniungi potuerint, nemo facile dixerit. )

as.

-) Cap. 20, 2 punc demum intellexi, qui detruncata syllaba ex qui

dem ortum. Atqui in tali sententiarum coniunctione (pro sed aut ceterum) prorsus vitiose dicitur ; apud Livium in narratione omnino non ponitur. Cap. 22, 1 ex agricolis faciendum erat agri Ætolici, non Ætoli. Ager Ætolus in prosa oratione non magis dicitur quam Italus aut Gallus aut Britannus. Miro errore Gronovius XLIV, 32, 4 bello Illyrio et XLV, 43, 5 Illyrii argenti scripsit contra codicem probavitque Drakenborchius; Illyrios enim

esse, non Illyricos. ?, De c. 4, 4 unum dicam breviter, nunquam supinum poni in

significando consilio, quod differatur, et rei futuræ exspectatione, itaque Latinum non esse abeo in posterum diem infestius concursum, ut sit: eo animo, ut postero die infestius concurram.

« IndietroContinua »