Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed]

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. Nic. MADVIGII.

EDIDERUNT

Io. Nic. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]

PRÆFATIO

lo. NICOLAI MADVIGII.

Consilium et initium huius, quam aliquot iam annos in T. Livii libris pono, operæ magna ex parte mihi natum esse a postremis quinque, qui supersunt, libris codiceque, qui eos unus servat, sive Laurishamensem sive Vindobonensem appellare malumus, dixi iam in Emendationum Livianarum exordio (p. 2). Itaque quum ipsum Livii opus cum Ussingio edendum suscepissem, iucunditatis, ut in re non magna, fructus aliquis ex eo proponebatur, si, quod prope sperabam fore, quinque illos libros ad codicis fidem perpetua recensione exactos primus ita edidissem, ut, annotata omini codicis scriptura, ceteris de fide codicis et editionis iudicandi plena fieret copia. Atque etiam, quum æstate superioris anni Vindobonam excurrissem codiceque per aliquot dies studiose tractato, quantum enotatis mihi ab aliis eius scripturis confidere possem, ipse explorassem dubitationesque aliquas sustulissem, decrevimus extremos hos libros, quorum editio aliam atque ceterorum formam habitura esset, statim emittere, sepositis aliquantisper, qui voluminis tertii nostræ editionis parte altera continebuntur, libris a tricesimo sexto ad quadragesimum. Sed illam, quam speraveramus, novitatis gratiam, quum etiam tum in componenda et adornanda editione versabamur, præcepit Martinus Hertzius, V. Cl. Is enim, quum ab lo. Vahlen, professore Vindobonensi, omnem codicis scripturæ varietatem diligenter enotatam accepisset, hanc Liviani operis partem ad codicem exactam auctumno superioris anni apud Tauchnitzium edidit ipsamqne varietatis annotationem integram adiunxit. Neque tamen ideo nostræ nobis editionis consilium mutandum visum est. Nam quum totam Livianæ orationis formam prorsus de integro constituissemus et talem effecissemus, qualis codicis vestigia

« IndietroContinua »