Immagini della pagina
PDF
ePub

acriter, sed prudenter rimando, coniectura et aliorum et nostra et ratione adhibita effici optima posse visa esset, eaque forma ab Hertziana , quanqnam is et de codicis fide æstimanda nobiscum consentiret et superiorum nostrorum inventorum perbona parte usus esset, partiin propter iudicii diversitatem, partim propter maiorem quandam veritatis fiduciam, postremo propter nova inventa non paucis locis differret, et æquum et commodum videbatur, huius nostræ recensionis cum codice ipso perpetuo contendendæ in ipso nostro exemplo potestatem fieri facili brevique ratione, ipsa codicis scriptura et emendationum annotatione singulis paginis subiecta, non aliunde moleste peti, quum præsertim ne id quidem inutile futurum esset, Vahlenianæ collationis fidem edita altera universe confirmari, adiuncta in paucis locis sive correctione sive supplemento.

Nobis codex Vindobonensis non totus ab uno collatus est. Nam librum XLI et XLIII, tum XLIV partem maiorem ab initio ad c. 35 (cum hoc ipso) Io. Forchhammer, vir mihi amicissimus et meæ disciplinæ alumnus, nunc in schola Aulburgensi superioris ordinis magister, a. 1853 contulit cum exemplo Tauchnitziano (Kreyssigii) a. 1848, librum XLII et XLV, tum reliquam partem XLIV (a cap. 36) Forchhammeri rogatu vir doctus Germanus cum exemplo Drakenborchiano, cuius collationis quum pars aliqua, viginti unum prima capita libri XLII complectens, casu intercidisset, ea intercedente H. Bonitzio suppleta est a. 1859 a Guil. Faustkam. Ipse autem anno superiore, quum, ut dixi, Vindobonam profectus essem, totum librum XLI et libri XLII capita triginta prima iterum diligentissime cum exemplo Tauchniiziano contuli, reliquorum librorum experimenti causa parvas quasdam particulas. Ac Forchhammeri quidem diligentia omnia minima accuratissime (indicatis etiam versuum omnium finibus et ubi litera m ant n lineola notata esset) persecuta est, nihil ut desiderari possit , eique etiam dissentiente Hertzio (aut Vahlenio) fides fere ubique habenda est; nusquam omnino errorem aut oblivionem obrepsisse quis spondeat??) Neque mihi is, qui

20

') Exempli cansa hæc ponam: XLI, 13, 6 codex non habet postulatı (H.), sed postulanti, litteris nt in fine versus in unum conflatis,

8 non incoatum, sed incoatam, XLIII, 14, 1 pon p. postumius, sed l. postumius. Ex libri XLII capitibus primis, quæ post alios ipse contuli, hæc exempla sint: c. 1, 5 in cod. est crassiper (non crassipen), 1, 8 soci in ulla (non socii ulla), 3. 10 iaculariaque, c littera confossa, 4, 4 q. cornelium (non p. cornelium), 5, 7 ea con

[ocr errors]

Forchhammero successit, non fidem et diligentiam perquam probavit, si universam rem spectes; nam perpauca et minima non animadvertisse videtur, quæ ego ab Hertzio (Vablenio) sumpta inter parenthesis signa addidi, littera H. addita; interdum in comparatione superior est'); una in re minus fuit curiosus, quod litteras vitiose abundantes et ab ipso librario aut puncto superposito aut lineola transversa confossas nisi perpaucis locis (fere ubi pluribus litteris confossis res notabilior erat) omnino non curavit, nullo sane ad veræ scripturæ in singulis locis iudicium detrimento, ad cognoscendam codicis formam et librarii diligentiam non magno. Itaque harum litterarum notationes ab Hertzio sumpta, interponere noluimus. (Mea culpa factum est, ut ad initium libri XLV annotaretur, tres primos versus rubro colore scriptos esse, in ceterorum librorum initiis, quæ exstant, idem non annotaretur.) Reliquam scripturæ varietatem, qualis consignata erat, diligentissime edendo repræsentavimus, nisi quod notissima et usu frequentata vocum quarundam scribendarum compendia (cons., cos., coss., similia, leviter interdum variata) non sane annotanda putavimus, nisi quid singularis accederet causa, nec reb. pro rebus (etiam medio versu) scriptum aut sæpe 9. pro que (etiam neq., quoq., quisq.); si quid tamen erat in hoc genere non pervagatissimum, annotatum est. Omisimus etiam que pro quæ et quæ pro que scripta; nam hæc librarius per totum codicem prorsus promiscua habuit (ut XLII, 6, 8 imperaretquce sibi . que bono). Verborum scribendorum rationem in ipsa Livii oratione accommodavimus proxime ad codicem , omissa ea, quam in superioribus voluminibus tenuimus, forma ipsaque in nonnullis constantia, ut et, quid in perantiquo et unico codice esset , sciretur neque tamen infinita esset annotandi necessitas. Itaque in præpositionis ultima littera ad primam verbi accommodanda, in quo longe progreditur librarius, aut interdum non accommodanda codicem secuti sumus, quantum potuimus, et in ceteris antiquiores formas, quæ quidem probæ viderentur, aut constanter, codicem secuti, tenuimus (ut in obicere, adque pro atque, aliis) ant sicubi oblatæ essent (ut optinere, op us, haut, reccido, redduco, derectus, clivom, æquor et æcum, anticus, captivos nominativo casu)'), alia, quæ quanquam antiquissimorum codicum usu stabiliuntur, tamen vitiosa sunt (ut præces, depræcor, quæror), in annotationibus reliquimus. Genitivum nominum propriorum in ius et ium exeuntium quoniam codex constanter una littera i terminat, sic scripsimus; in ceteris nominibus quoniam ut non raro simplex i, ita sæpius duplex legitur, coinmunem rationem tenuimus, antiquiore, ubi servata erat, notata.") Accusativos quoque tertiæ declinationis is litteris terminatos in annotatione reliquimus, ne aut inconstantia et offenderet et errorem obiiceret aut constantia in illa forma restituenda multo maiorem annotandi molestiam haberet.") De aliis non receptis (ali pro alii, regis pro regiis cett.) dicere nibil attinet. Numeros notis aut litteris scripsimus, ut in codice erat, nec tamen in libro XLII (a c. 31), XLIV (a c. 37), XLV nusquam in ea re a codice discessum præstamus; numeros distributivos semper litteris scripsimus; ubi millenarius numerus sic scriptus erat: ū aut u, V milia posuimus. 4) Voces, quæ in codice desunt, in ipsa Livii oratione admonitionis causa inclinatis litteris scribendas curavimus, neque eo

tagione (- crror apud ipsuin Hertzium apparet -- ), 6, 1 vetoliconcilio (non ctolico concilio). Cap. 19, 6 spatium vacuum est post

ædis instructas, non post prætor. ') Velut XLII, 26, 5 in cod. est in rebusponso, non in reponso, XLV,

8, 5 responderet cumque, non responderet etcumque. Quam conspiret utraque collatio, apparet vel in uno nominc Sycurii, quod in libro XLII novies positum multiplicem habet minutamque aberrationem, in qua notanda ne semel quidem discrepatur. Uno et altero loco cavendum est, ne discrepantia videatur, quæ nulla est; ut XLII, 5, 4 ad verba uxorem manu apud Hertzium notatur anu, apud nos uzoremanu; utrobique significatur alteram litteram m deesse.

codicis scripturam in annotatione indicavinus. De ipsius codicis sæculo sexto septimove scripti forma et condicione deque mendorum et errorum generibus nihil est, cur hic disputem post ea, quæ exposui in emendationibus Livianis in partis quartæ proemio (p. 481-492), quæ diligenter considerari velim ab iis, qui hanc Livii librorum partem aut

រឺ

') Reperiuntur cliuom, læuom, nouom, paruom, saluom, statiuom (statim

uouerat ex statiuom erat XLIV, 40, 6) et, præcedente q, æquom (XLII, 29, 3; XLV, 13, 16 cequo pro æquom), reliquom (XLII, 13, 1), sed multo sæpius æcum, propincum, relicum (relicuum XLIV, 8, 7) captiuos XLV, 41, 10, inicos XLIV, 33, 4, quod debebat

aut iniquos aut inicus esse, anticus XLIII, 13, 2. ?, In libro XLII hæc animadverti in nominibus appellativis brevioris

formæ exempla: 1, 7 sacrifici, 17, 2 indici, 20, 2 prodigi, 29, 7

arbitri, 30, 3 imperi, 38, 8 hospiti, 43, consili, 49, 3 offici. 3) Ex hac forma nata congredientibus et cunctantibus pro congredientes

et cunctantes XLII, 39, 3 et 5. *; Dativum Persei, quem Hertzius incuria neglexit XLII, 49, 7 (alibi

enim restituit), restitui etiam XLII, 33, 4, ubi ex eo factum erat perscio.

[blocks in formation]

ipsi emendando attingere volent aut de aliorum emendatione existimare. 1) Unum addo, quod semel (ad XLII, 13, 1) errorem Hertzio obiectum video, in spatiis illis vacuis, quæ librarius non ita raro reliquit plurium litterarum in medio versu aut ad finem versus, sæpe in proximi versus initio maiore littera posita, sine ulla rasura, ne minimam quidem esse lacune suspicionem, sed ea aut mera libidine aut ob causam aliquam ex codice archetypo tractam temere posita esse.

Id ita esse intelliget, qui hæc in libro XLI et XLII comparaverit: XLI, 9, 12; 10, 4; 18, 6; XLII, 2, 5; 13, 1; 19, 6; 24, 4 et 10; 40, 11; ceteros libros omitto.

Quoniam omnes ante Kreyssigium Livii editores in his libris pro ipso codice solum primæ editionis testimonium secuti sunt (Basileæ in officina Frobeniana a. MDXXXI) atque in eo suæ operæ fundamentum posuerunt, annotavimus, quidquid ea editio et a codice et a nostra editione discrepat, omissis tantum, quæ ad scribendarum vocum rationem pertinent (velut quod satis constanter, ubi in codice accusativus pluralis tertiæ in is exit, eis ponitur), Grynæique nomen adscripsimus. (Usi sumus exemplo edit. Basileensis, quod in bibliotheca regia Hauniensi est.) Itaque ubi sola codicis scriptura ponitur, neque Grynæi neque alius emendatoris nomine addito, ea iam a Grynæo ad eam formam emendata est, quam nos tenemus;

a decli

ne aut nstantia mlestiam ro regis

apsimus,

VLIV

[blocks in formation]

9

') Imaginem scripturæ codicis æri incisam præter Walchium et Eud

licherum dedit Pertzius (Archiv f. aelt. deutsche Geschichtskunde IV, 521). Errorum trium generum exempla aliquot addam. Primum positum est in anticipatione quadam, quum librarius oculo nimis properante litteras syllabasve aut verborum speciem ex jis, quæ sequuntur, intermiscet prioribus aut pro prioribus ponit, ut XLII, 54, 7, quum scribendum esset ne temptata quidem oppugnatione, scripsit ne pugnata quidem, obiecta verbi specie ex oppugnatione; eiusdem generis est XLII, 65, 10 circumfundabantur funda pro circumdabantur et XLIV, 33, 11 ex statiua statione pro ex matutina et 34, I contione adnuntiata pronuntiasset pro aduocata. Alterum genus est simile et cognatum in præcipienda terminatione et forma vocabuli sequentis, ut XLII, 49, 8 scribitur cum his cogitationum omnium ordinum pro cogitationibus et c. 60, 6 in transitu fluminum hostium pro fluminis et 65, 9 hoc illo bellum nouum pro bello. Tertium illud est genus, quo librarius obiectam animo ex litteris aliquot speciem verbi ant formæ licenter sequitur et explet (cfr. Em. p. 489 n. et de codice Puteaneo p. 207), ut XLII, 21, 8 plebissciuitati iussitque (ex litteris ciuit), 41, 6 sumere accusaturus pro sum recusaturus (expleto, quod post sumere restabat cusaturus), XLIII, 6, 10 committere possum pro comiter responsum; indidem orta hos noris pro honoris XLII, 24, 7 et accipiat his pro accipiatis 42, 7.

statim «Епиона CILII. XLIV, ebebat

erioris
29, 1

dientes

(alibi

merat

ubi alius nomen apponitur, Grynæus non nominatur, eum codicis scripturam tenuisse intelligitur; ubi codicis scripturam a Grynæo mutatam alius postea melius emendavit, Grynæi scriptura inter parenthesis notas subiicitur. Ceterum non omnino certum est, uni Grynæo deberi omnia, quæ in prima editione mutata sunt. Nam in Desiderii Erasmi præfatione toti Livii editioni præposita codicem „in bibliotheca monasterii Laurisseni aut, ut vulgo dicatur, Lorssensis repperisse“ scribitur „Simon Grynæus, vir ut in omni genere litterarum citra supercilium eruditus, ita provehendis liberalibus studiis natus“. Deinde interpositis paucis de hoc monasterio, hæc adduntur: „Archetypum erat admirandæ vetustatis, prisco more perpetua litterarum serie ita depictum, ut difficillimum fuerit verbum a verbo dirimere, nisi docto, attento et in hoc ipsum exercitato. Unde non parum negotii fuit in parando exemplari, quod typographicis operis traderetur utendum. Nec minore cura quam fide advigilatum est, ne usquam in describendo ab archetypo recederetur.“ Quæ postrema verba si Erasnius etiam de libris per typographos descriptis intelligi voluit, ne is aut verum mire occultavit aut, quod potius credo, totam rem ignoravit. Adhibitam enim apparet prope infinitam emendationem, sine qua nemo hos libros legere potuisset, eamque eiusmodi, quæ, quanquam et multa relicta sunt et sæpe erratum, etiam graviter et licenter, tamen sine doctrina et acumine egregio perfici non potuerit.

Orationem Livii, ut iam dixi, ad ipsum codicem sic recensuimus, quasi nunc primum hi libri ederentur, emendavimusque libere, caute, quantumque potuimus, prudenter, usi in ea re coniecturis aliorum et nostris, quum quas antea feceramus, tum novis, quas perpetua codicis scripturæ pertractatio et vestigiorum perscrutatio suggessit. Quanquam fuit etiam, ubi vel post Hertzium simpliciter redeundum esset ad ipsam codicis scripturam non recte iam a Grynæo mutatam, ut XLI, 22, 1, ubi non minus rectum est scierant, hoc est, cognoverant, quam II, 11, 6 et sciere perfugæ indicio aut apud Cic. pro Rosc. Am.

ui tam cito scivit ? et aliquotiens apud eundem scitum est, et XLIV, 40, 8, ubi Hertzius quoque sprerit tenus cum genitivo iunctum exemplo ipsius Livii (XXVI, 24, 11) et Cælii (in Ciceronis epist. ad Fam. VIII, 1 med.) et Quintiliani (XII, 2, 17), ut Plinium (Hist. N. XXXIV, 58) et poetas omittamus. Nam de forma genitivi nostro tempore non dubitatur. Eorum, quorum coniecturis vel in minimis rebus usi sumus, nomina ubique indicatæ codicis scripturæ subiecimus, addita in nostris, quas in emendationum volumine evulgavera

§ 97

« IndietroContinua »