Immagini della pagina
PDF
ePub

ADDENDA ET CORRIGENDA IN SUPERIORIBUS VOLUMINIBUS.

I. Hæ emendationes sub iis, quæ hic adscribimus, nominibus ponendæ erant: I, 7, 5 aversas, eximiam quamque (Stroth), 27, 1 fuerat (Bauer), 27, 8 item (Weiss.), 35, 3 quispiam (Kleine), 40, 5 tumultuosissimæ (Bauer) 59, 5 parte præsidio relicta (Buettner), II, 2, 3 offenderet (Bauer), III, 33, 8 est (Dæring), 56, 12 in quod (Crev.), IV, 60, 8 videret (Bauer), V, 15, 11 esse, quando (Dor.), 46, 2 Gabino cinctu cinctus (Weiss.), VII, 25, 2 [consulatum] (Dr.), XXI, 27, 4 latiore (Bauer), 28, 5 [nantem] (Dr.), 44, 9 contemptu mortis (Stroth), XXII, 10, 6 antidea ac.... faxitur (Stroth), XXVI, 3, 4 [non] (Dor.), 19, 4 aut ut per (Bauer), 22, 8 (Dær.: concussa sint), XXVIII, 22, 2 fuerat (Dœr.), XXX, 10, 14 [ac .. navigia] (Dor.).

II. Hi loci aliter scribendi videntur:

I, 43, 4 probabiliter Siesbye infra pro intra scribendum suspicatur.

II, 36, 3 quod scribitur: quanquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret, mire pro religione substituitur timor idque tam ambigue, ut timor, ne in ora hominum veniret, victus dici videatur, quod contra hic timor verecundiaque vicit religionem. Itaque aut et timor vicit scribendum est aut potius, prorsus sublato timorem, quod additum est, quum non animadverteretur vincendi verbum ad religionem referri, sic scribendum: verecundia maiestatis magistratuum vicit, ne cet. Significatur enim verecundia simul famam et risum vitans.

II, 55, 10 in præpositioni unci detrahendi sunt; vid. XXIII, 32, 3 et XXXVI, 21, 7.

De III, 7, 5 et 8, 7 et 24, 5 vid. præf. I, 2 p. IV.

III, 16, 4 prorsus egregie Forchhammer (in Ephemerid. Philolog. Danice editarum vol. II p. 267) ex corrupta hac codicum scriptura: mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tumque esse peregrino timore sopitum videbatur (pro qua ut aliqua sententia et orationis forma esset, cum Kreyssigio tum quoque esse scripsimus, in verbum esse prave incumbente pondere) una littera mutata eruit: m. i. malum et per al. quietem mal. semper exoriens tum quiesse, peregr. t. sopitum, vid. Rectissime inter se hæc referuntur, malum per aliorum quietem exoriens nunc (ipsum) quiesse aliis turbatis. Accedat igitur hoc exemplum ceteris verbi quievi et adiectivi quietus distractione litterarum corruptorum, quæ in præfatione vol. IV, 1 p. XIII posuimus.

III, 67, 11, ubi vidimus subesse Welzius intellexerat, recte Forchhammer littera q prorsus sublata scribi iubet: Esquilias vidimus ab hoste prope captas et scandentem in aggerem Volscum. Hostem nemo summovit; in nos viri, in nos armati estis. Sic enim hæc cohærent superponunturque superioribus: Adversus mons. Contraria inter se referuntur hostem et in nos. De V, 44, 7 et 55, 1 dictum est præf I, 2 p. IV, de V, 46, 9 præf. II, 1 p. XXIX ad XXIV, 46, 1, de IX, 29, 10 præf. II, 2 p. XI ad XXVII, 15, 9.

nos

VIII, 9, 12 Siesbye monuit, necessario in significatione rei sæpius factæ, sequente imperfecto, scribendum esse: quacunque equo invectus esset (pro est), subiecto de uno eventu: ubi vero corruit.

X, 31, 8 pro terram scribendum terra; vid. præf. III, 1 p. XXVIII ad XXXV, 21, 3.

XXI, 33, 11 probabiliter Bauer: nec a montanis. XXII, 26, 7 e codicum scriptura cumque invicto recte Bauer effecit: cum æque invicto a civibus hostibusque animo. XXIII, 39, 3 pro Bootius (Put. boeusotius) scrib. Bootus; vid. præf. II, 2 p. XIV et III, 1 p. XX.

III. Errores typorum præter eos, qui in singulis fasciculis iam notati sunt, his locis tollendi sunt, ut sic scribatur, quemadmodum hic inclinatis litteris indicabitur:

Vol. I p. 1 pag. 16 v. 13 circumagerent 23, 4 ab imo 33, 12 regem

belli audisse (sublato commate)

47, 2 ab imo ad aliud 102, 15 Tribuni plebi 142, 21 Iam 169, 10 ab imo ferarumque 179, 7 ab imo avumque 3 ab imo peiore 258, 7 tribuniciœ

187,9 concilium 208,

289, 15 Nova

quum

Vol. I p. 2 pag. 159 v. imo supplicii

249, 18 hominum

Vol. II p. 1

Vol. III p. 2 Vol. IV P. 248, 2 ab ortu

pag. 159, 11 ab imo Romanis

221, S ab imo

203, 17 quan

pag. 181, 10 Acilio quum (sublato commate) 1 pag. 49, 2 sed etiam aput 50, 8 esse. 255, 16 Synnadis

Titi Livii

librorum, qui interciderunt, fragmenta.

Ipsa Livii verba isdem, quibus in superioribus voluminibus, typis descripta sunt, minoribus aliorum scriptorum loci, in quibus testis citatur Livius, quidque apud eum scriptum fuerit, universe indicatur. Quorum fragmentorum numeris asteriscus additur, tantum conicetura (fere ex periochis ducta) ad certos libros referuntur, cetera apertis testimoniis.

Ex lib. XII.

1*) Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in prœlio quam bello bonus. Serv. ad Virgil. Æn. I, 456.

cent.

Ex lib. XIII.

2) Privato nos tenuissemus, Priscian. XV, 1009 Putsch.
3) Curribus falcatis usos esse maiores, et Livius et Sallustius do-
Serv. ad Virgil. Æn. I, 476.

Ex lib. XVI.

4) Sichæus Sicharbas dictus est; Belus, Didonis pater, Methres; Carthago a Carthada, ut lectum est in historia Pœnorum et in Livio. Serv. ad Virgil. En. 1, 343.

5*) Carthago est lingua Pœnorum nova civitas, ut docet Livius. Serv. ad En. I, 366. Cfr. Solin. c. 27.

6*) Bitias lassis Punica fuit præfectus, ut docet Livius. Serv. ad En. I, 738.

Ex lib. XVII.

7) Pridie Nonas. Pridie Idus. Priscian. XIV, 992 Putsch.

Ex lib. XVIII.

8) Imberbis (tertia declinatione). Charis. I, 74 Putsch. Grammat. incert. Putsch. 2789. Grammat. incert. apud Barthium Advers. XXXVII, 14. Livius ex rec. Madvigii. VIII.

1

9*) Serpentis quoque a T. Livio curiose pariter ac facunde relate fiat mentio. Is enim ait in Africa apud Bagradam flumen tantæ magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet; multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudæ voluminibus elisis, quum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse, omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine visam terribiliorem; atque etiam cruore suo gurgitibus imbutis corporisque iacentis pestifero afflatu vicina regione polluta Romana inde summovisse castra. Adiicit, beluæ corium centum et viginti pedum in urbem missum. Val. Max. I, & ext. 19.

Ex lib. XIX.

10*) Tertii ludi (sæculares) fuerunt, Antiate Livioque auctoribus, P. Claudio Pulchro, L. Iunio Pullo consulibus. Censorin. de die nat. 17. 11*) Est in Livio, quod, quum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur, ne iret, pullos iussit afferri; qui quum missas non ederent fruges, irridens consul augurium ait: „Vel bibant“, et eos in Tiberim præcipitavit. Inde navibus victor ex Africa revertens in mari cum omnibus, quos ducebat, exstinctus est. Serv. ad Virgil. En. VI, 198.

Ex lib. inter XI et XX.

12) Dic mihi: quum sæpenumero in Romanis historiis legatur, Livio auctore, sæpissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum millia deperiisse, atque eo frequenter ventum, ut vix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi, illo tempore deo tuo Februario minime litabatur? an etiam cultus hic omnino nihil proderat? Illo tempore Lupercalia non celebrabantur? Nec enim dicturus es, hæc sacra adhuc illo tempore non cœpisse, quæ ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur illata. Lupercalia autem propter quid instituta sint, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectant, Livius secunda decade loquitur; nec propter morbos inhibendos instituta commemorat, sed propter sterilitatem, ut ei videtur, mulierum, quæ tunc acciderat, exsolvendam. Ex Gelasi Papæ epist. adversus Andromachum in Baronii annal. eccles. ad a. 496 num. 35.

Ex lib. XLIX.

13*) De quartorum ludorum (sæcularium) anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino, M'. Manilio consulibus, post Romam conditam anno sexcentesimo quinto. Censorin. de die nat. 17.

« IndietroContinua »