Immagini della pagina
PDF
ePub

et quòd ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quàm justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex 5 agris prædam portantes, Vejos rediêre: Romanus contrà, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultima instructus intentusque, Tiberim transit: quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Vejentes audivêre; obviam egressi, ut potiùs acie decernerent, quàm inclusi de 10 tectis mœnibusque dimicarent. Ibi, viribus nullâ arte adjutis, tantùm veterani robore exercitûs rex Romanus vicit : persecutusque fusos ad monia hostes, urbe, validâ muris ac situ ipso munitâ, abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis, quàm prædæ, studio. Eâque clade, haud minùs 15 quàm adversâ pugnâ, subacti Vejentes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos induciæ datæ. Hæc ferme, Romulo regnante, domi miktiæque gesta: quorum nihil absonum fidei divinæ originis divinitatisque post mortem creditæ fuit; non animus in 20 regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmandæ : ab illo enim profectu viribus datis tantùm valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit, quàm Patribus; longè ante alios acceptissimus militum animis: tre25 centosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solùm, sed etiam in pace, habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capra paludem haberet, subitò coorta tempestas cum magno fragore tonitribusqué tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit: nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, 35 sublimem raptum procellâ; tamen, velut orbitatis metu icta, mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent: pacem precibus exposcunt, utì volens propitius suam semper sospitet pro40 geniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admira

tio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides: namque Proculus Julius, sollicitâ civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. "Romulus," inquit, "Quirites, parens urbis hujus, 5 66 primâ hodiernâ luce cœlo repentè delapsus, se mihi ob"vium dedit: quum, perfusus horrore venerabundusque, ad"stitissem, petens precibus, ut contrà intueri fas esset; "Abi, nuntia,' inquit, Romanis, Cœlestes ita velle, ut 666 mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem milita- 10 666 rem colant: sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes "humanas armis Romanis resistere posse.' Hæc," inquit, locutus, sublimis abiit." Mirum, quantum illi viro, nuntianti hæc, fidei fuerit; quàmque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factá fide immortalitatis, lenitum sit. 15

[ocr errors]

20

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat: nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab suâ parte non erat regnatum, in societate æquâ possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem adspernabantur. In variis voluntatibus, regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum expertâ. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circà civitatium irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur: et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis' factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, con- 30 sociant: decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur☎ imperium, ac per omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. Id ab re (quod nunc quoque tenet nomen) interregnum appellatum. Fremere deinde plebs, ‣ multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultrà nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summâ potestate populo permissâ, ut non plus darent juris, quàm detine- 40 rent decreverunt enim, ut, quum populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent: hodieque,

[ocr errors]

in legibus magistratibusque rogandis, usurpatur idem jus, vi ademptâ: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ, "Quod bonum, faustum, felixque sit," 5 inquit, "Quirites, regem create; ita Patribus visum est. "Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, creâritis, auctores fient." Adeò id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

10

XVIII. Inclyta justitia religioque eâ tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illâ quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falsò Samium Pythagoran edunt; quem, Servio Tullio 15 regnante Romæ, centum ampliùs post annos, in ultimâ Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem ætatis fuisset, quæ fama in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quemquam ad cupiditatem discendi 20 excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quàm disciplinâ tetricâ ac tristi veterum Sabinorum; quo genere nullum 25 quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferèndum decernunt. Accitus, sicut Rogmulus auguratò urbe condendâ regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli jussit: inde ab augure (cui deinde, honoris ergô, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. 35 Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextrà manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septem40 trionem esse dixit. Signum contrà, quò longissimè conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævanı manum translato, dextrâ in caput Numæ impositâ, precatus

A. c. 713.]

[ocr errors]

est ita: "Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, utì tu signa "nobis certa adclarâssis inter eos fines, quos feci." Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet; quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat: quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum 10 Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circà omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit : semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum (quod nostræ ætati Dii dederunt ut videre- 15 mus) post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partà. Clauso eo, quum omnium circà finitimorum societate ac fæderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat ; 20 omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est: qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum : quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus in- 30 terponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

25

35

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maximè, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosâ plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insigni- 40 que eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos.

flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque 5 cæremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit; tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegimen; cœlestiaque arma, quæ Ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontifi10 cem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit; eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa, sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis sub15 jecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò cæremonias, sed justa quoque funebria, placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu 20 missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit ; Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

[ocr errors]

Cætera

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occu25 pati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent: et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; 30 tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat 35 aquâ : quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad cougressum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum sacravit ; qu`d earum ibi concilia cum conjuge suâ Egeriâ essent. Et [soli] Fidei solenne instituit: ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutá rem 40 divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedi

« IndietroContinua »