Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

b

[ocr errors]

habebat; rem ad senatum refert, jam anteà vulgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumquè in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum, more Romano, magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios, atque cives: domi, militiæque imperium, atque judicium summum habere. Aliter sine populi jussu, nulli earum rerum consulijus est. Post paucos dies, L. Senius Senator in senatu literas recitavit, quas Fæsulis allatas sibi dicebat; in quibus scriptum erat, C. Manliumi arma cepisse cuin magnâ multitudine antè diem vi. Kal. Nov. Simùl, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant: alii, conventus fieri, arma portari, Capuæ atque in Apuliâ * servile bellum moveri. Igitur senati decreto, Q. Marcius Rex Fæsulas; Q. Metellus Creticus in Apuliam, circumque ea loca missi. Hi utrique 1 ad urbem imperatores erant impediti, ne triumpharent, calumniâ paucorum, quibus omnia honesta, atque inhonesta vendere mos erat. Sed Prætores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum: hisque' permissum, uti pro tempore, atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicâsset de conjuratione, quæ contrà remp. facta erat, præmium servo libertatem et " H. S. C.; libero impunitatem ejus rei, et H. S. CC. itemque.

m

d

k

NOTE.

a Refert.] Referre est rem agitandam in senatu proponere.

b Darent operam.] His verbis solemnibus, summum imperium, et quasi dictatorium consulibus deferebatur.

c Id quod.] Parenthesis est. Gall. Comme c'est la coutume en de pareilles rencontres.

d Capuce.] Urbs fuit Campaniæ nobilissima, mari Tyrrheno adjacens: cujus illecebris et amænitate usque adeò captus Annibal, ut ipsius domitrix dicta fuerit.

e Servile.] Id est, quòd per servos gerereGall. Qu' on tûchoit d'y faire soulever les esclaves.

tur.

f Senati.] Pro senatûs ; ita olim.

g Marcius.] Marciorum familia ab Anco Marcio quarto Romanorum rege deducitur. Hic consul fuit cum L. Metello, quo mortuo, et eo qui in ejus locum suffectus erat, solus Marcius consulatum gessit.

h Metellus.] Cognomen habuit à devictâ Cretâ post consulatum.

i Ad urbem.] Quia antè triumphum urbem intrare non erat licitum.

k Metellus Celer.] Hic beneficio Cieero

nis Galliam ipsi destinatam, sed in concione depositam, administravit: consul fuit postea cum Afranio.

1 Permissum]. Imò et imperatum.

m H. S.] Sestertium denotat hæc figura, cujus si accuratiorem cognitionem habere voles, opus erit adire cos qui de ære tractarunt, Budæum, puta, Hottomannum, aliosque: neque enim, quæcunque ab aliis bene scripta sunt, opus est huc transcribere. Interim, ne omninò vacuus discedas, quantùm satis erit, dicemus ad hujus loci intelligentiam. Sestertius, uti quidem plurimus ex locis colligere videor, nummus fuit primò æreus, valore duorum assium cum semisse, qui postea ex argento conflatus quinque æstimatus fuit: atque utrumque, si ad monetæ nostræ Gallicæ rationem exigas, prior de-. cem Turonensibus denariolis, paulò pluris, vel secundum alios quatuor decim; posterior duplò valebit. Verùm difficultas in eo non est, cùm ubique prostent Tabulæ pro monetarum æstimatione. Numerandi ratio hâc in parte obscuritatem attulit, quam, tamen ex pauculis sequentibus lincis intelliges,

decrevêre, úti familiæ gladiatoriæ Capuam, et in cætera municipia distribuerentur, procujusque 'opibus; Romæ pertotam urbem vigiliæ haberentur, eisque minores magistratus præessent.Quibus rebus permota civitas, atque immutata facies urbis erat: ex summâ lætitiâ, atque lasciviâ, quæ diuturna quies pepererat, repentè omnes tristitia invasit. Festinare, trepidare, neque loco, neque homini cuiquam satis credere: neque bellum gerere,neque pacem habere: suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc, mulieres, quibus 'pro reip.magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese; manus supplices ad cœlum tendere; misereri parvos liberos; rogitare; omnia pavere; superbiâ atque deliciis omissis, sibi patriæque, diffidere. At Catilinæ crudelis animus eadem illa movebat, tametsi præsidia parabantur, et ipse.

[blocks in formation]

Quando numerus intra mille continetur, nulla est prorsus difficultas; rotundè et absque ullâ præcisione Romani, sicut et alii, numerant: sed numerus quando mille nummos seu sestertios excedit, sæpè detruncatus est; ita ut mille pro singulis sint intelligendi. Cùm summa eo quo dixi modo ampliùs quàm mille complectebatur, tum per Genetivum pluralem sestertiûm, illam experimebant; adeò ut sestertiûm, et mille sestertii sint res una et eadem. Undè fàctum, ut poetæ, ex genetivo illo plurali, nomen genere neutro effecerint, quo tamen nisi in numero plurali non utuntur; atque ita illis singula sestertia pro mille veniunt sestertiis illis parvis à masculino sestertius, quo solo Oratores utuntur. Si verò summa esset mininùm decies centenorum millium, tum adverbiis deciès viciès, centies, &c. utebantur, quæ adverbia cèntena millia faciebant, quamvis ea non exprimerentur. Jam res satis clara est, interim nodus unus restat explanandus; sciendum enim, an hoc Sallustii loco centum sestertii, an centum sestertium seu sestertiorum intelligantur. Hic verò opus est conjecturâ et judicio. Dicò itaque, primò, ab aliis prolixè probatum esse hanc figuram H. S. pro minoribus sestertiis, in masculino genero positam esse,

quatenus nullus numerus, nisi qui expressus est intelligitur; deindè venire etiam eandem figuram pro sestertiùm, vel sestertia poctarum. Hoc posito nihil facilius est quàm videre, ineptum fore si senatus, in re quæ salutem publicam respiciebat, centum sestertios, vilissimam pecuniam, decrevisset. Ergo figura hæ HS. C. centum, hoc in loco, facit sestertium, vel, si cum poetis loqui ames centum sestertia, Id est, centena milla nummorum, seu sestertiorum: quæ ad nostram monetam, si per summam integram et solidam refera's; quingentos efficient aureos dupliones; Cinq cens pistoles.

a Familia.] Qui gladiatores apud unum lanistam sese exercebant, discebant, aut servicbant, ii familia dicebantur.

b Opibus.] Sæpè gladiatores à privatis empti ad tumultum et cædem; ipsi aliquando bella et quidem gravia excitaverunt: adeòque minimè mirum si suspecti essent, ex urbe deducerentur; atque pro ratione virium, in municipia distribuerentur.

c Minores.] Quæstores, puta, ædiles minores, triumviri capitales, &c.

d Lascivia.] Non hic posita pro incontinentiâ, seu obscœnâ libidine; sed tantùm pro ludibundâ, exultante, et profusâ lætitiâ,

lege Plautiâ interrogatus erat ab L. Paulo: postremò, dissimulandi causâ,et quasi sui expurgandi;sicuti jurgio lacessitus foret in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive præsentiam ejus timens, sive irá commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicæ quàm posteà scriptam edidit. Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia,demisso vultu, voce supplici, postulare à patribus, ne quid de se temerè crederent: ' eâ familiâ ortum, ita ab adolescentiâ vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: ne existimarent, sibi patricio homini, cujus ipsius, atque majorum plurima beneficia in plebem Romam essent, perditâ republicâ opus esse; cùm eam servaret M. Tullius inquilinus civis urbis Romæ. Ad hoc, maledicta alia cùm adderet; obstrepere omnes; hostem, atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: Quoniam quidem circumventus,inquit, ab inimicis præceps agor, incendium meum ruinâ extinguam. Dein se ex curiâ domum porripuit. Ibi multa secum ipse volvens,quòd neque insidiæ consuli procedebant, et ab incendio intelligebat urbem vigilis munitam optimum factu credens exercitum augere; ac priùs, quàm legiones scriberentur, multa antè capere quæ bello usui forent; nocte intempestâ, cum paucis, in Manliana castra profectus est. Sed Cethego, atque Lentulo, cæterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent opes

h

INTERPRETATIO.

* Pergit dicere, se esse ortum eá familia ita instituisse vitam

ab adolescentia, ut non, nisi bonam spem, ad se præberet.

NOTE.

a Plautia.] Eam tulit Plautius tribunus plebis, adjuvantibus Catulo et Lepido, anno ante conjurationem Catilinæ 15. ut quæreretur in eos qui quovis modo senatui, magistratibus, imò et privatis hominibus, insidias, aut vim fecissent.

b Paulo.] Is posteà Consul fuit.

c Jurgio.] Comme si on lui eut fait une querelle mal à-propos.

d Præsentiam.] Timebat ne fortè, cùm Catilina ausus esset in senatum venire, mimùs crederent senatores que ipse de conju ratione indicaverat.

e Bona in spe] Qu' on ne pouvoit avoir que des espérances avantageuses de lui.

f Servaret.] Id est, servare studeret, aut servandam simularet. Neque verò Catilinæ

mens est dicere, servata opus esse republica aut se ejus ruinam quæsiîsse.

g Inquilinus.] Peregrinus, Arpino oriundus.

h Meum.] Id est, quod in me excitatum est. Metaphora sumpta ab incendiis, quæ, ut ne in dissita ædificia grassentur uinâ intermediorum impediri solent. Intendit Catilina se pestem reipublicæ, aut saltem inimicis importaturum, potiùs quam periturum. Cæterùm auctoritate Ciceronis contendunt, non istud in senatu à Catilinâ dictum fuisse; sed eum Catoni ante comitia consularia judicium minitanti, respondisse volunt, si quod esset in fortunas suas incendium excitatum, id se non aquâ, sed ruinâ extincturum.

factionis confirment, insidias consuli maturent; cædem, incendia, aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum hæc Roma geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Q Marcium Regem mittit, cum mandatis hujusmodi :

[ocr errors]

a

Deos, hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque 2 quò periculum aliis faceremus; sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent; qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate fæneratorum, plerique patriâ, sed omnes famâ, atque fortunis expertes sumus: neque cuiquam nostrum licuit, more majorum, lege uti, neque, amisso patrimonio, corpus liberum habere: tanta sævitia fæeneratorum, atque prætoris fuit. Sæpè majores vestrùm miseriti plebis Romanæ decretis suis inopiæ ejus opitulati sunt:ac novissimè,memoriâ vestrá,propter magnitudinem æris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum & ære

b

d

INTERPRETATIO.

• Manlius mittit quosquam ex suis militibus legatos ad 2. Marcium Regem.

2

Neque et alios in discrimen adduceremus.

NOTE.

a Lege.] Papiriâ, aut quâvis aliâ, quæ civibus adversùs fœneratores consuleret; ne illi in debitores sævirent, os ligarent, aut alio modo vexarent.

b Corpus liberum.] Lex fuit duodecim tabularum atrocissima contrà perfidiam debitorum, quâ, non tantùm illi vinciri, sed etiam in partes secari, ab iis, quibus adjudicati essent, licitum erat. Illam eo fine paraverant, ut ne, perfidiâ debitorum, subsidium pecuniæ mutuatitiæ, quo communis hominum vita indiget, inopi temporariæ adimeretur. Quoniam verò sævitia ista pœnæ non quiesta est contemni,quemquam dissectum esse antiquitùs, Gelling testatur, se nec legisse, nec audivisse: hinc factum ut situ et senio, tum etiam legibus subsequentibus, de istâ acerbitate detractum fuerit. Ligari corpus debitorum non pariter in desuetudinem abiît nam pro moribus et temporibus reipublicæ, plebem hâc de re conques am esse, cùm ex aliis locis, tùm ex hâc Manlii epistolâ omninò conspicimus.

c Opitulati sunt.] Foenus cùm pro libitu non semel auctum fuisset, aliquando etiam

tribunitiâ rogatione diininutum est adeò, u non tantùm ex unciario, quod cautum fuerat duodecim tabulis, semunciarium, in singulos menses, factum sit, sed omninò lege L. Genutii tribuni plebis sublatum.

d Ere.] Hic per æs nonnulli æs commune, seu ærarium, intelligunt; atque arbitrantur ex publicis pecuniis expedita fuisse nomina hominum privatorum ; quod ut firment, aliquid simile ex Livio, multò antè tamen actum proferunt. At certè, cùm de istâ nostrâ solutione nullum vestigium, quod quidem sciam, aut ab illis indicetur, uspiam appareat; non modò de re ipsâ dubius hæreo, sed ut maximè vera esset, eam Manlii verbis significari non equidem arbitratus fuего. Potius est ut credam, hoc in loco, quamvis obscure, illud indicari tamen quod præstitit Valerius Flaccus in Maril locum suffectus, qui, ut refert Paterculus lib. 2. turpissimæ legis auctor fuit, quâ creditoribus quadrantem solvi jussit. Si enim verum est, uti quidem libentissimè credo, quod alicubi testatur Lambinus in commentariis ad Horatium, se sestertium vidisse argenteum V

.

[ocr errors]

solutum est. Sæpè ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum armata, 1à patribus secessit. At nos non imperium, neque divitias petimus, quarum rerum causâ, bella, atque certamina omnia inter mortales sunt; sed libertatem, quam nemo bonus, nisi cum anima simul, amittit. Te, atque sengtum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis præsidium, quod iniquitas prætoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quæramus, quonum modo, maximè ulti sanguinem nostrum, pereamus.

с

Ad hæc, Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: eâ misericordiâ atque mansuetudine senatum, populumque Romanum semper fuisse, ut nemo unquam ab eo frustrà auxilium petiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, prætereâ optimo cuique literas mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunæ cedere, Massiliam in exilium proficisci ; non quòd sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti respublica quieta foret, neve ex suâ contentione seditio oriretur. Ab his longè diversas literas Q. Catulus in senatu recitavit; quas sibi nomine Catilinæ redditas dicebat. Earum exemplum infrà scriptum est.

3

h

f

[blocks in formation]

signatum, id est, ut ille exponit, valore quinque assium; nullus dubitat quin ad illud respexerit Manlius, cùm æs qui æreus est, ne quidem quartum partem faciat sestertii, qui argenteus fuit, idque tam egregiè ad ejus scopum pertineat. Atque ita tempora optimè convenient, et verè dixerit Marcius memoriâ vestrâ, cùm anteà viderimus superstites Syllanos milites, Valerium in Marii locum subrogatum, nec quemquam lateat Syllam et Marium cœvos fuisse.

a A patribus.] A senatu et potentioribus; quod quidem ter aut quater factum fuisse legimus, seu libertatem, seu pudicitiam, seu natalium dignitatem, seu honorum decora et insignia populus vindicaverit; ut loquitur Florus.

b Bonus.] Id est, cordatus.

c Consulatis.] Id est, eorum rationem habeatis, ipsis prospiciatis et ruinam avertatis.

d Ex itinere.] Postquam Româ discesse rat; ex locis ubi commorabatur.

e Consularibus.] Illis, qui consulatum gesserant, ideò scripsit Catilina quòd major eorum in senatu auctoritatis esset, primique sententiam suam dicerent.

f Massiliam] Urbs et Galliæ Narbonensis maritima, quæ et antiquissima; à profugis ex Ioniâ Phocensibus condita. Marseille.

g Nomine.] Gall. De la part.

Hodiè

h Exemplum,] Gall. La copie. Atque ipsius Catilinæ propriæ esse verba arbitror, eujus ut mens, ita stylus perplexus est.

« IndietroContinua »