Immagini della pagina
PDF
ePub

tractum voluimus, quòd, utenda quæ illi in lucem ediderunt, ca nos ex illorum benignitate hauserimus. Ita verò agere satiùs fore visum est, quàm, ut illi factitarunt, singula suis auctoribus attribuere. Nam, ut taceam quod prolixæ est istud quandoque disquisitionis, nullius, aut certè minimæ utilitatis;, pronum est, eâ diligentià, in eam, quam maximè vitaveris, incidere vituperationem: Quippè quem statìm malevoli furem appellaverint, si quid, quod tutè benè annotaveris, alii, quos quidem nunquam videris, antè te observaverint. Tentavimus siquidem ex proprio censu nonnulla tibi eruere, lector; exindè tamen laudem nullam aucupamur. Minima sunt, quæ, tu nisi, pro tuâ æquitate, ex bonâ nostrà voluntate metitus fueris, vix tantilli esse pretii confitemur. Fructum verò, magnamque laboris nostri mercedem, qui nos stimulavit, aculeum, benefaciendi studium, nobis duximus: ut jam, si quid ad te perveniat compendii, voluptati nostræ accedat cumulus. Diù verò multùmque vale.

PETRUS CRINITUS.

DE

HISTORICI S.

A C

ORATORIBUS LATINI S.

RISPUS

CRISPU

Sallustius Amiterni natus traditur, in agro Sabino, que

anno Atheniensium urbs a L. Sullâ devicta, atque vastata est, ut Romani annales referunt; ex nobili Sallustiorum familiâ ortus est quæ diu in secundo ordine dignitatem servavit, idemque in urbe educatus creditur, et a teneris annis operam ac studium impendisse optimis disciplinis: sed cùm in ea tempora incidisset, quibus corrupti civium mores variis partibus atque factionibus forent, neque virtuti præmia, aut bonis ingeniis adessent, in tam depravatâ civitate, quod idem Sallustius fatetur, victum ejus ingenium voluptatibus, facilè succubuit. Itaque cùm ad remp. pro ætate foret delatus, propter civium improbitatem et factiones. multa adversa pertulit: nam tum præcipuè Surianis partibus infecta civitas æstuabat. Constat ex veterum commentariis, Sallustium ipsum ingenio fuisse acri, et in studiis literarum accurato, tum maximè in scribendâ historiâ. Præceptorem habuit inter alios Ateium Prætextatum, qui Philologum se appellavit, et ab eo edoctus est de ratione rectè scribendi; ut a Suetonio Tran. quillo traditur, qui et Asinium quoque Pollionem scribit ab eodem Prætextato eruditum, atque instructum; maximè autem M. Catonis studiosus fuit ex cujus commentariis verba excerpsit, et velut breviarium ad usum proprium habuit: quod Octavius quoque Aug. in epistolâ ad M. Antonium, refert; in quâ ipsum Antonium, ceu insanientem increpat, quòd ea scribere vellet, quæ mirentur potiùs homines, quàm quæ intelligant. Sed interim ad Sallustii commentarios. Historiam composuit de L. Catilinæ conjuratione contra R. Senatum, et item de bello Jugurthæ, qui Numidia

[ocr errors]

rex factus, diù contra Romanos strenuè rem gessit. Historiam prætereâ de Romanorum gestis, ut de Mario et Sullâ, necnon de Pompeio contrà regem Mithridatem; quod opus libris aliquot à SalVide Page 157.-ad lustio absolutum traditur: et adhuc supersunt quæNotam c. dam, veluti absolutissimi operis reliquiæ, in quibus Sallustii diligentia in historiâ describendâ, atque gravitas appareat. In parte operis de rebus Punicis, tanto animi studio incubuit, ut à quibusdam scriptum sit, eum regionem adiisse, ac maximâ solertiâ perlustrâsse, quò majore fide atque officio veritatem exploraret, Avienus certè Rufus plurimùm Sallustii diligentiam, atque studium commendavit: sed et Gellius, vir Romanus, qui veterum eruditionis Aristarchus habebatur, ita de Sallustii oratione disserit: Elegantia, inquit, Sallustii, verborumque facundia, et novandi studium, cum multâ prosus invidiâ fuit ; plures non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque, et obtrectare, in quibus plura inscitè, aut malignè vellicant; quin et hunc proprietatis servantissimum vocat. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, sicuti ab Annæo Senecâ scribitur, ut quædam ex historia Thucydidis translata, et eleganter assumpta, velut depravata, et corrupta ili objecerit, idque ipsum non in Thucydidis gratiam effecit, ut Aurellius Fuscu dicebat, verum putavit se faciliùs Sallustium vincere, si priùs Thucydidem ipsum præferret. Asinius quoque Pollio librum scripsit, quò Sallustii scripta reprehendere, quòd in iis nimiâ quâdam affectatione antiquitatem sequeretur. Fabius vero Quintilianus, vir maturo et gravi judicio, asseruit, oratione Sallustii, atque brevitate nihil fieri posse perfectius, præsertim apud vacuas et eruditas aures; neque veritus est idem Fabius, Thucydidi, in scribendâ historiâ apud Græcos principi, Sallustium ipsum opponere, sicuti T. Livium Herodoto: quo factum est, ut cùm plures voluerint dicendi genus Sallustianum sequi, minimè sint assecuti. Est enim ejus oratio tam absoluta, tam casta, tam innocens, ut meritò ab eruditis divina brevitas censeatur: nam et Arruntius, qui belli Punici historiam scripsit. Sallustio tantùm concessit, ut ejus orationem maximo studio sequeretur; quod alibi diximus. Nec illud ignoratur, consuevisse Sallustium magno labore ac studio scribere, ut nihil non absolutum, atque perfectum videri posset; quod ex ipsâ lectione facilè colligitur. Amicos in primis doctrinâ, et ingenio nobiles habuit, ut Cornelium Nepotem, Messalam, et Nigidium Figulum, qui periisse in exilio traditur; Julium præterea Cæsarem magno studio dilexit, à quo etiam, ut creditur, dignitate præfecturæ honestatus est. Illud item à Suetonio refertur, Lenæum grammaticum, Pompeii libertum, satyras contra Sallustium composuisse, eumque mordaci et virulento carmine lacerâsse, ut qui lurconem illum, popinonemque, et nebulonem, ac lustrurum appellârit, tum vitâ, scriptisque monstrosum, ac M. Catonis verborum furem ineruditissimum quod ipsum non aliâ ratione à Lenæo factum creditur quàm ut studium suum, atque officium ergà patronum Pompeium probaret; quem virum Sallustius ore improbo, animo autem inverecundo esse scripserat : itaque mirandum non est, si tam acerbè, atque satyricè libertus Lenæus contra Sallustium aciem styli exacuit. Quantùm, odii, atque inimicitiæ, inter hunc et M. Ciceronem extiterit, notissimum est: quod utriusque violentæ, atque acerrimæ orationes ita demonstrant: ut neuter videri possit satis fui rationem habuisse, dum alteri malè dicere. Quâ in re non sunt

DE HISTOR. AC ORAT. LATINIS.

multa referenda, cum ex Hieronymi Fabii autoritate constet, eos homines longè aberâsse, qui confictas magis orationes ab aliis, quàm à Sal. Iustio et Cicerone habitas crediderint. Et sanè tam corruptis moribus Sallustius, ingenio tam proclivi ad luxum fuit, ut paternam domum, vivente adhuc patre, turpissimâ ratione venalem haberet, quod illi iater alia vitia à M. Cicerone exprobratur. Sed à Varrone etiam et Gellio traditum est, eundem fuisse in adulterio deprehensum ab Annio Milone, lorisque cœsum, ac datâ pecuniâ dimissum, quâ ratione factum est, ut M. Cicero appellare illum non dubitaverit, mensarum asseclam, cubiculorum pellicem et adulterum. Dignitates publicas gessit, et quæsturæ, et tribunatus honorem assecutus est, seu nullâ quidem laude, aut commendatione, adeò Jubidine magis, quàm ratione ; et publicè et privatìm vixi: : nam et ad judicum subsellia abstractus, fortunâ extremâ (ut inquit Cicero) stetit. Scribunt autem grammatici eâ de causa senatu ejectum fuisse à censoribus, quod ingenti libidine matronas consectaretur. Illud quoque de Sallustio relatum est, patrocinio et favore C. Cæsaris consecutum fuisse præturam Africæ inferioris, ex quâ dives factus, cùm in Urbem rediret, pretiosissimos hortos in regione ad Malum Punicum comparavit, ac Tiburti villam, quæ à Cicerone itidem illi objiciuntur. Neque desunt qui scribunt Terentiam M. Ciceronis uxorem ab eo repudiatam, Sallustio nupsisse; ac deinceps Messala Corvino, viro in eloquentiâ clarissimo: quod etiam suo loco scripsimus. Sciendum est fuisse plures Sallustios: nam et Cneius à M. Tullio celebratur, in Sallustiorum familiâ insignis, et M. Ciceroni, ac Cn. Pompeio maximè familiaris; quod ex iis epistolis colligitur, quas Cicero ad Pomponium Atticum scribit, quâ in re imprudenter quidam decepti sunt, cùm Sallustii Empedoclea ignorarent; ut alibi demonstravi. Sunt qui tradunt, ad annum secundum et LX eum vixisse, et in patriâ annis aliquot pòst obiîsse: quod ex veterum commentariis colligitur. Illud prætereà de hoc ipso Crispo Romæ circumlatum est, ut multi testantur.

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Crispus Romaná primus in historia.

GERARDUS JOHANNES VOSSIUS.

DE

HISTORICIS LATINI S.

C. SALLUSTIUS Crispus natus Olympiad. CLXXIII. an. III. quem ad annum Anonymus ἐν Ὀλυμπιάδων ἀναγραφή haec annotat: Σύλλας τας Αθήνας ἐξεπολιόρκησε μηνός Ανθεςηριῶνος• Κρίστσος Σαλούςιος ἰσοριόΓραφος γεννθη. Sylla Athenas expugnat secundo mense_hiberno. Crispus Sallustius historicus nascitur. Is est annus Urbis conditæ ICLXVIII. Ubi videmus Græcos scribere ahúsi. Et sanè itidem in Mss. meis, et antiquioribus editionibus, vocatur in aliis Mss. et lapidibus. Marmor effosum juxta rudera Sallustianæ domus :

M. AURELIUS PACORUS

ET M. COCCEIUS STRATOCLES
EDITUI VENERIS HORTORUM
SALLUSTIANORUM BASEM CUM
PAVIMENTO MARMORATO

DIANE
D. D.

Neque aliter lapis alius, cujus vide scis inscriptionem apud Aldum de Orthographiâ. Natus autem est Amiterni in Sabinis, anno uno post natum Veronæ Catullum, ut notat Eusebius ad annum MDCCCCXXXI: quadriennio autem ante bellum obiit Actiacum, ut idem scribit ad annum MDCCCCLXXX. doctissimus Hieronymus Wolfius putabat, nomen ejus simplici L. scribi oportere, quia vel à sale sit, vel salute. Sed utrumque est incertum. Et cur non à sale geminato LL. æquè esse possit, ac ab eodem venit sallo, undè sallitus, pro salso? Quare puto, non recedendum esse à libris antiquis, atque inscriptionibus, in quibus L. geminatur. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius à Milone occisus fuit, puta anno ICCII. quo Cn. Pompeius Magnus, compluribus mensibus consul sine collegâ fuit. Tribunatu eo, quem nullâ cum laude gessit, ut Ciceroni, ita et Maloni, infestus admodum erat: idque quia in Faustæ, L. Syllæ filiæ, adulterio deprehensus, virgis à Milone esset cæsus, nec nisi pecuniâ datâ dimissus. Nempe istud in causâ est cur Clodianis semper studuerit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium, Horatii interpretes : 'tem orationem. sub Ciceronis nomine jam Augusto, vel Tiberii ævo, editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulchro, et L. Calpurnio Pisone Cæsonio coss. nempe anno Urbis CCIII. sive juxta alios ICCIV. quo consules erant L. Æmilius Paulus et C. Claudius Marcellus. Ejus è Senatu ejectionis meminet et Dio lib. XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clarè ait id con

« IndietroContinua »