Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

e

2

b

i

с

k

sed illum censorium elogium Ap. Claudii, et L. Pisonis, integerrimorum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege palàm universis recitarem; nonne tibi viderer æterna inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non possit? Neque post illum delectum senatûs te unquam vidimus. Nisi fortè in ea te castra conjecisti, quò omnis sentina reip. confluxerat. At idem Sallustius, qui in pace ne senator quidem manserat; posteà quàm resp. armis oppressa est, et idem victores, qui exules, reduxit; in senatum post quæsturam reductus est: quem honorem ita gessit, uti & nihil non venale in eo habuerit, cujus aliquis emptor fuerit. Ità igitur egit, utì nihil non æquum, ac veruin, duxerit, quod ipsi facere collibuisset: "neque aliter vexavit, ac debuit, si quis præd loco accepisset magistra tum. Peractâ quæsturâ, posteà quàm magna pignora eis dederat, cum quibus similitudine vitæ se conjunxerat; unus jam ex illo grege videbatur. Ejus enim partis jam exemplar erat Sallustius, * quo tanquam in imam voraginem cœtus omnium vitiorum excesserat: quidquid impudicorum, cillonum, parricadarum, sacrilegorum, debitorum fuit in urbe, municippiis, coloniis, Italiâ totâ, sicut in fretis, subsederant; nominis perditi, ac notissimi, nullâ in parte castris apti, nisi licentiâ vitiorum, et cupiditate rerum novarum. m At posteà quàm prætor factus est, modestè se gessit, et abstinenter? Nonne ita provinciam vastavit, utì nihil neque passi sint, neque expectarent graviùs socii nostri in bello; quàm expertisunt in pace, hoc Africam interiorem obtinente? Unde tantùm hic exhausit, quantùm potuit aut fide nominum transjici, aut in naves contrudi. Tantùm, inquam, P. C. exhausit, quantùm voluit: ne caussam diceret, sestertio duodecies cum Cæsare paciscitur. Quod si quippiam eorum falsum est, hìc palàm refelle; unde tu, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repentè, tanquam soninio beatus, P hortos pretio

1

NOTE.

[blocks in formation]
[ocr errors]

i Pignora. Des assurances. Id est, factis ostenderant se pessimis similem esse. k 2uo.] Id est, ad quem Sallustium.

1 Cillonum.] Id est, cinædorum et turpiter viventium ut ait Cælus Rhodoginus; ab antiquo verbo cellere, quod est moticare: unde etiam Plautus meretrices appellat recellio lunas.

m At posted quàm.] Ironiă.

u Fide nominum.] Id est, permutatione Gall. Par lettre d'échange.

o Sestertio.] Alii habent Sestertium, Glareano teste; quanquam illud et licere mult's elegantibus auctorum exemplis ostendit Budæns.

P Hortos.] Qui Sallustiani dicti sunt.

134

b

DECLAMATIO IN SALLUST.

с

a

sissimos, villam Tiburti C. Cæsaris, reliquas possessiones, paraveris. Neque piguit quærere, cur ego P. Crassi domum emissem: cùm tu veteris villæ dominus sis, cujus paulò antè fuerat Cæsar? 2 Modò, inquam, patrimonio non comeso, sed devorato; quibus rationibus repentè factus es tam affluens, et tam beatus? Nam quis te faceret hæredem, quam ne amicum quidem suum satis honestum quisquam sibi ducit, nisi similis, ac par tui? At hercule, egregia facta majorum tuorum te extollunt; quorum sive tu es similis, sive illi tui, nihil ad omnium scelus, ac nequitiam, addi potest. Verùm, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem Tu, Crispe Sallusti, tantidem putas esse bis senatorem, et bis quæstorem fieri; quanti bis conşularem, et bis triumphalem? Carere debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere. * Is demum maledicit, qui non potest verum ab altero audire. Sed tu omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in ætate pellex, et idem posteà adulter, omnis ordinis turpitudo es, et civilis belli 'memoria. Quid enim graviùs pati potuimus, quàm quòd te incolumen in hoc ordine videamus? Desine bonos petulantissimâ consectari linguâ : desine morbo procacitatis isto uti desine unumquemque moribus tuis æstimare: his moribus amicum tibi facere non potes, videris velle inimicum habere. Finem dicendi faciam, P. C. Sæpè enim vidi graviùs offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia apertè dixerunt, quàm eos qui commiserunt. Mihi quidem ratio habenda est, non quid Sallustius meritò debeat audire: sed ut ea dicam, si quà ego honestè effari possum. C. SALLUSTIUS CRISPUS EXPLICIT,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

RERUM MAXIME MEMORABILIUM.

ABORIGINES Page 6

Abstinentia quid, 4. d

Achæi, 203. a

Accsuativi olim in is, 1. a

Actæon, 204.

A.

Atherbal, 62. Victus Romam proficiscitur, 67

Ejus oratio ad Senatum, 63. Mores, 79. Jugurthæ obvius proce-
dit, Ib. A quo vincitur, 80. Romam legatos mittit, 81. Ejus
ad Senatum literæ, Ib. A Jugurthâ excruciatus interficitur, 83.
Adolescentium animi mobiles, 12. Dolis facilè capiuntur, Ib.
Eorum mores, 213

Adrimetum à Phoenicibus conditum 77

Adversæ res etiam bonos detrectant, 108

Æëta, 174. f

Equitas quid, 3. c

Æthiopes, 78

Africa descriptio, 75. 76

Albinus, 92.

Consul in Africâ bellum renovat, 93

Allobroges ab Umbreno sollicitantur, 32. Deprehenduntur super

ponte Mulvio, 35

Amazones, 201 c.

Ambitio quid Romæ effecit, 9. Vitium propiùs virtutem quàm ava-
ritia. Ib

Ambitûs damnati Autronius et Sylla, 15

Amicitia quomodo firma, 17. c

Amici officio et fide parantur, 75

Animâ quis fruitur, 3

Animus vitæ imperator, 57. Eternus, 58. Ejus artes plurimæ,
quibus claritudo paratur, 59. Quomodo servitio opprimatur, 215
Antiochus, 160

Antonius Consul, 29. Catilinam persequitur, 51

Antonius, 187. u

Appius Poëta, 209

Apulia, 22. b

Aquila quæ in exercitu Catilinæ, 54

[blocks in formation]

Arsaces, 188. d.

Asia à Romanis obsessa, 189

Aspar 152. A Boccho accersitur, qui Jugurtham acta edoceat, 154.
Ad Bocchum remittitur ut Syllam Jugurthæ tradere persuadeat, Ib.
Attalus, 189. f.

Avaritia quid Romæ effecit, 9. Ejus descriptio, 221 Quomodo
vincenda, Ib.

Aulus, 94. Hyeme milites in expeditionem evocat, Ib. A Jugurthâ
deluditur, Ib. Sub jugum nittitur ejus exercitus, 96

Aurelia Orestilla Catilinæ conjux, 12

Auster, 172. d

Autrónius ex Catilinæ conjuratis, 14

B.

BÆBIUS à Jugurtha pecuniâ capitur, 91. Ejus maxiina impuden-
tia, 92

Baleares, 150. e

Bello ingenium plurimùm posse quando cognitum, 2. Bellum ex
arbitrio sumitur, non ponitur, 128. Illud civiliter deponendum,
211. Pacis causâ gerendum, 213

Beneficii quàm maleficii in republicâ immemorem esse præstat, 90
Bestia Consul, 8, Adversùs Jugurtham missus, Ib. Secretò cum
illo transigit, 85. Is eum gravis invidia, Ib. Ab ipso in Numidiâ
qui fuerunt relicti omnia flagitia cum Jugurthâ faciunt, 91
Bibulus, 222, 228. i. 231. h

Bocchus 79. Ejus proximi à Jugurthâ magnis muneribus ad sui
studium perducuntur, 127. Cujus filia Jugurtha nupserat, Ib.
Romanorum amicitiam quæsiverat, 127. Cum Jugurthâ belli ad-
versùs Romanos societatem iniît, Ib. A Metello legatos accipit:
eidemque remittit, 128. Romanos cum Jugurtha aggreditur, 143.
Romam legatos mittit, 148. Qui spoliati ad Syllam perveniunt,
149. A Mario petit, ut Syllam ad se mittat, quamobrem, 150.
Ejus perfidia, 155. Ejusdem ad Syllam oratio, "Ib. Jugurtham
Romanis tradere pollicetur, 154. Tradit, 155.
Bomilcar, 92. Cum Rutilio certat, 107. Ad tradendum Jugurtham
â Metello allicitur, 113. Quod ille quidem conatur, 114. Ideò
Nabdalsam sibi adjungit, 120. Ad quem scribit, Ib. Cujus litera
à Nabdalsa cliente ad Jugurtham deferuntur, 121, Morte affici-
tur, 16.

Bonus gratuitò nemo vult esse, ubi malos præmia sequuntur, 165
Bonum publicum privato anteponendum: quanquam hoc cum illo
putest conciliari, 219.

Bruttium, 201. n
Bithynia, 173.g

C.

CÆSAR Pontifex maximus, 39. Ei Catulus et Piso infensi, quam-
obrem, 1b. Eum Cicero inter conjuratos non vult nominare,
Ib. Ei nonnulli equites gladio minitantur, 39. Ejus oratio, 40.
Cum Catone comparatur, 49. Bellum aliorum pace molliùs ges-
sit, 210. Creditum non condonat, Ib. In adversis majorem ani-
mum gerit, 216. Gallicam gentem subegit, 224

Cale, 205. m

[blocks in formation]

Catilina, 5. 11. Quinam illi favent, 14. Prima ejus conjuratio,
15. Repetundarum reas consulatum petere prohibetur, Ib. Ad
conjuratos orationem habet, 16. Eos quomodo confirmat, 19.
Arma per Italiam parat, 20. Mulieres sibi adscivit, quamobrem,
21 Ciceroni insidias parat, quæ malè cadunt, Ib. Incendia parat,
22. In senatum venit, 25. In castra Manliana proficiscitur, Ib.
Scribit se in exilium Massiliam ire, 27. Ejus epistola, 28. Im-
perii insignia sumit, 29. Ei plebs favet, 30. Deinde ejus consi-
lia execratur, 37. Quantus initio ejus exercitus, 50. Servitia
repudiat, 51. In Galliam profugere tentat, Ib. Orationem ha-
bet ad milites, Ib. Aciem instruit, 54. Pugnat, 54. Vincitur, 55 ·
Cato, 44. Ejus oratio, Ib. Decretum fit senatûs sicut ille censue-

rat, 48. Ab eo multi mactati, 218. Qualis 222
Catulus cur Cæsari infensus, 38

Cea insula, 204. d

Chalcedon, 190. f

Charybdis, 202. e

Cicero consul cum Antonio, 20. Catilinæ insidias præcavet, 21, 22.
Per Fulviam ejus consilia cognoscit, Ib. De iis ad senatum refert,
23. Conjuratos ad se vocat, 36. In Senatum ducit, Ib. Civis
reptitius, 226. Testamentis amicorum locuples factus, 231
Cilicia, 183.

Cimbri, 54. b. 161. h

Cinna, 168. b

Cirta, 80. A Jugurthâ obsidetur, 81. Ibi prædam Metellus collo-
caverat, 128

« IndietroContinua »