Titi Livi Ab urbe condita liber XXIIII

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1878 - 108 pagine
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 59 - Quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat ut, etiamsi recta reciderat aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa ut totis viribus terra...
Pagina 17 - ... tranquillo mari gubernare potest: ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. non tranquillo navigamus, sed iam 13 aliquot procellis submersi paene sumus: itaque quis ad gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praecavendum vobis est.
Pagina 80 - Atrinum expugnatum. amplius sex milia hominum capta et aeris argen15 tique signati aliquantum. — Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit: solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio lugarioque vico, 16 cum templis Fortunae ac matris Matutae. et extra portara late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.
Pagina 9 - Laete id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum* in omnia vitia acceperunt : quae ita futura cernens Hiero, ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium5, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.
Pagina 7 - Laciniae lunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
Pagina 38 - Omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. Armati locis patentibus congregantur ; inermes ex Olympii lovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano 10 fixaque ab eo, detrahunt, precantes lovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum 11 delubris, pro libertate sese armantibus.
Pagina 20 - P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset. 6 Prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur...
Pagina 59 - ... hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit ; per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
Pagina 32 - ... nominum in aerarios relata tribuque omnes moti, additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes, quos censores notassent, pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset, finitum 10 stipendiorum tempus erat.
Pagina 50 - Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxi3 liis quattuor milia armatorum efiecerunt. et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit: nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur.

Informazioni bibliografiche