Bibliothèque Latine-Française, Volume 99

Copertina anteriore
C. L. F. Pancoucke, 1832

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 64 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Pagina 70 - ... in philosophia parum diligens, egregius tarnen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
Pagina 48 - Atacinus Varro in iis, per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium 88 sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
Pagina 64 - CAELIO et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui CALVUM praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
Pagina 62 - Cum interim haee omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata : et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus...
Pagina 210 - Est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen, et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur...
Pagina 50 - RABIRIUS ac PEDO non indigni cognitione, si vacet. LUCANUS ardens et concitatus et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
Pagina 342 - Sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius, et ipsa" natura potius ac maius est, utique vir bonus.
Pagina 52 - Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
Pagina 42 - Demosthenes ac paene lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.

Informazioni bibliografiche