Immagini della pagina
PDF
ePub

cum Lipsiensi exemplari comparaverat, scripturae discrepantiam benevole mecum communicavit. Sic igitur vel ea, quae iam in Observationibus scripseram, retractanda et aliquoties mutanda erant, atque tum hanc ob causam tum ne nimis multis in locis dispersa legerentur, quae de Thucydide exposuissem, omnia, quae in Observationibus disputata adhuc probabam, in hanc novam scriptoris editionem, plerumque tamen novis argumentis stabilita, recipienda putavi, ita ut iam in hoc primo volumine nonnulla ex his reperiantur.

Verum haec, quae modo dixi, non ad TE solum, VIR ILLUSTRIS, sed ad quemvis libri lectorem pertinere video. Nolo igitur TE diutius morari, sed potius quod tam multus fui, eius rei venia a TE petenda est. Quam dum imploro, simul et hunc librum ea, qua soles, lenitate atque

humanitate accipias, ac si multum ibi desideres, auctoris animi sensus et consilia potius quam literas scriptas intuearis, oro atque obsecro, et res tam meas quam huius Gymnasii TUAE fidei et tutelae permitto et mando.

Scrib. in ipso Gymnasio Fridericiano quod est Francofurti ad Viadrum, mense Iunio a. crobɔɔɔxx.

ERN. FRID. POPPO,

PH. DR.

DE

THUCYDIDIS HISTORIA

IUDICIUM.

Thucyd. I.

Ω ξένε, εἰ μύθων πολυδαίδαλα ψεύδεα δίζῃ,
Τῶνδ ̓ ἐγὼ οὐδὲν ἔχω· ἐς χέρα μή με λάβε.
Εἰ μαλακοῖς φθόγγοισι τεαὶ χαίρουσιν ἀκουα),
Οὐδὲν ἐμοὶ καὶ σοι· ἐς χέρα μή με λάβε.
Σύντομον εἰ ῥῆσιν στυγέεις, ξένε, καινοπρεπῆ τε,
Πᾶν τε τὸ δυςξύνετον, ἐς χέρα μή με λάβε
Εἰ δέ σε ἱστορίης παναληθέος ἵμερος αἱρεῖ,

Γράμμα τὸ Θουκυδίδου ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.
Εἰ σὺ βαρυφθόγγου τέρπῃ σάλπιγγος αὐτῇ,
Σαλπίζοντι ἔοικ ̓· ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.
Σύντομον εἰ φιλέεις λόγου ἀτραπὸν ἠδ ̓ ἀπάτητον,
Κἄν που ἔῃ χαλεπὴ, ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.

Epigr. H. Stephani in Thucyd.

INDEX CAPITUM

HUIUS VOLUMINIS.

I. DE RATIONE, QUA THUCYDIDES ARGUMENTUM SUUM TRACTAVIT.

Cap. I. De virtutibus historici in hoc genere omnino. Accedit brevis adumbratio eorum, quae ante Thucydidem praestiterunt Graeci historici.

Cap. II. Thucydides quatenus his virtutibus praeditus fuerit, inquiritur, et primum quidem de eius veritatis studio ita disputatur, ut vera dicere et po→ tuisse et voluisse vita atque moribus declaretur. Cap. III. Dixisse Thucydidem vera tum ex rebus ipsis, quas narrat, tum ex aliorum scriptorum testimoniis apparere ostenditur. Simul refutantur ea, quae contra moneri possint, et maxime de mythis et orationibus hujus historici atque de Diodori ab eo dissensu disputatur.

Cap. IV. Thucydidem et dignum argumentum historiae elegisse, et in eo explicando ea tantum, quae ad rem pertinebant atque memorabilia erant, attulisse, neque nimis alte orsum esse, neque degressiones inutiles addidisse, finire autem librum, ubi decebat, non potuisse.

« IndietroContinua »