Immagini della pagina
PDF
ePub

dum satis apta videtur, Thucydidis exordio originem debere suspiceris.

Sed haec hactenus; nam liceret quidem hanc comparationem ita augere, ut etiam de historicis Salustii virtutibus loqueremur, eumque et veritatis et pragmaticae historiae studio Thucydidis similem ostenderemus; liceret etiam demonstrare, unde haec similitudo orta est, et Salustium Thucydidis aemulum factum esse non solum ob huius praestantiam, sed quod eius vita, pariter ut Thucydidis, in tempora bellorum civilium et collabentis libertatis et virtutis Romanorum incidit: sed haec nimis nos retinerent; iam enim tempus est ad Tacitum progredi. De quo tamen nolumus eadem ratione disputare, quod ita repetitiones non possent evitari. Accedit quod, quae maximi momenti in eius stilo videbantur, iam, ubi de Salustio verba fecimus, indicata sunt. De aliis nonnullis addi possunt quae Günther in libello iam aliquoties a nobis laudato docte et utiliter disputavit. Nunc autem constituimus magis ipsius historiae conformationem, vitam atque ingenium huius scriptoris, quatenus cum Thucydide comparari possunt, spectare ideoque hic subiicere egregiam

Thucydidis et Taciti comparationem

quam conscripsit V. D. Fridericus Rothius Bavarus, et praelegit primum die, quo regis Bavarorum nominis memoria Monachii a. 1812. publice colebatur, mox vernaculo sermone typis exscribendam curavit, nunc autem ut latine conversa huic libro insereretur, precibus nostris humanissime concessit. Quo facto interpretandi laborem suscepit optimae spei iuvenis Guil. Fittbogen Lusatus, e cuius interpretatione Rothius ita fere sermonem instituit.

Thucydides et Tacitus commune inter se habent, quod, dum a longe plerisque, quibus unquam convenie

bat iudicium, primi historicorum et Graecorum et Romanorum agnoscebantur, huic admirationi apud multos sinistra quaedam se dubitatio immiscebat, atque adeo alienatio, quae non semper magni nominis reverentia coercita, subinde palam quin etiam vehementer prodita est. Quae famae similitudo alte innititur morum similitudini, imprimis virtutum 'maxime conspicuarum. Sed vel in iis, quae apud utrumque fato magis quam propriae voluntati debentur multis cum discrepantiis multa sunt congruentia.

luventus Graeci historici incidit in ultimam partem prosperrimi et gloriosissimi patriae eius aevi, cuius luculentissimum est monumentum funebris oratio Periclis. Vir autem atque senex vidit Graeciae devastationem per bellum eius tricennarium, defectionem nobilissimarum virium, quae non alias ullum apud populum ita effloruerunt; depravationem rerum publicarum et principia mox accrescentis barbarorum auctoritatis.

Tacitus iuvenis conspexit in ruinis immensae Romanorum reipublicae rapidas illas rerum immutationes, quás postea historiis suis descripsit. Virilis ei aetas acta est maximam partem inter dirum silentium quindecim annorum imperii Domitiani (Agric. 3.). Hinc, non multum provectus aetate, celebravit quidem Traianum, ut imperatorem optimum, luxit tamen vergentia iam ac ne maximis quidem ingeniis sustinenda fata senescentis imperii (Germ. 33.), ut quod non amplius cives, sed subactos tantum ac stipendiarios complecteretur.

Uterque igitur historicus temporibus vixit rerum iam evidenter labantium. Graeci tamen prospectus multo fuit illustrior liberiorque. Praeterea hic ab Aristophane, Xenophonte et Platone illuminatur, Romanus non nisi a Seneca, Suetonio et Plinio.

Memorabilis porro est similitudo amborum fati privati. Praediti quibuscunque ad res gerendas accedendi

ius paratur virtutibus, a praevalente fortuna iniqua co acti sunt segnem quietem agere. Rei publicae praeesse Thucydides aegre ferebat coriarium, Tacitus libertos et spadones. Ille e vita publica in privatam repulsus, viginti annos procul a patria turbulenta in exilio degit; hic inter splendida quidem sed vana magistratuum vocabula (Ann. I, 3.) consenuit. At priori in possessionibus eius in Thraciae ora sitis, tanquam hodie colonis in remotis terrae partibus, vita etiamsi non iucunda, tamen nemini obnoxia, comparata erat; alter per omne tempus vincula sensit societatis status praeposteri, in quo de semiferis septentrionis incolis, maioribus nostris, non sine favore et desiderio quodam loquitur.

[ocr errors]

Quare non deesse poterat utriusque animo indignatio illa, quam cum conscientia maximae virtutis invictum impedimentum prodeundi in publicum gignit. Sed non hebetatum, declinatum modo omne animi eorum robur, directum est in componenda scripta, sempiterna ingenii eorum monumenta. Quum gloriose potuissent, imperii insignia tenere, historiae stilum ducebant; et quantavis egregia eorum facta in summo civitatis fastigio exspectanda fuerint, tamen laetandum est posteritati, quod facultas agendi denegata iis erat, qua ademta historici facti sunt.

nem,

Opus aggressi sunt ambo longam post praeparatioiis demum annis, qui alias susceptioni rerum magnarum impares aestimantur; certi roboris inexhausti, tuti a iuventutis illecebris.

Quamvis diversa materia scriptorum eorum, in eo tamen convenit quodammodo, quod uterque tempora et res exponit, quae degenerationem, dissolutionem et ruinam (xãoav idéav nazorgonías Thuc. III, 85.) annuntiabant vel adducebant.

Affluentia et transgressio, hic libertatis, illic servitutis; effrenatio, hic populi, illic imperii; unitas hic plane

deficiens, illic omnia devorans. Sed Graecorum bellum civile, iuxta ingentem perniciem, monstrosis primorum imperatorum factis carebat; et quamquam arcto terrae ambitu contentum, multo est alacrius, quam historia imperii orbis terrarum; quare Graecus laborem suum ut ingentem et gravissimum eadem ratione praedicat (I, 21. 23.), qua Romanus suum ut arctum et inglorium (Ann. IV, 32.) incusat. Illud clarius factum est per Thucydidem, ut per Homerum bellum Troianum, alterum iucundum pèr Tacitum, ut haud raro res horrendae artificiosa expositione.

Perfecta rerum causarumque cognitio utrique fuit difficilis comparatu, difficilior tamen Romano quam Graeco. Etiam huic depravationes arrogantiae vel partium studii amoliendae erant; sed ad manum simul liberiora et uberiora eorum, qui rebus interfuerant ipsi, iudicia; praeterea omnium, quae scripsit, nisi testis, aequalis tamen fuit, Romanus minorem tantum partem. Quin etiam plurima patebant Graeco, quum proprium adhuc maneret saeculo eius, quod res publicae publice tractabantur; Romano tempore eo quo de rebus gravissimis occulte et per epistolas consultabatur, in arcana cubiculorum atque in fastidiosam ambiguitatem scriptorum publicorum, iam tum innumerabilium, penetrandum erat. Quapropter illi plus certi quam huic contigit; illi semper exponendum tantum, huic saepe develandum prius illique rumores iam aboliti non, ut huic reservati, molesti sunt.

:

Aeque autem severi sunt ambo et in examinatione et in probatione. Veritatis amantes, Veritatis amantes, vehementissime coarguunt miracula, quibus lectores alii allexerant (Thuc. I, 21. Tac. Ann. IV, 11.) et falsas opiniones, quae de momentis insignibus divulgatae erant (Thuc. I, 21. V, 54. Tac. Hist. II, 57.). Inaccessi fallaciis animi benevoli, de

mon

monstrant omnia, non ut boni cupiunt, sed ut acriter discernentibus obversantur.

Haud obscurum apud utrumque consilium et persuasio docendi, non res tantum, etiam rationes rerum et causas; eo autem futura saecula instruendi. Considerant enim historias, quas scribunt, tanquam exempla omnium earum, quae in futurum, sub eadem conditione, eventurae sint (solum τοῖς εἴδεσι διηλλαγμέναι Thuc. III, 82.). Priorum explicatione putant has se inducere; demonstratione magni rerum contextus unius civitatis simul omnium fata praedicere, et sua observatione aliis instar propriae experientiae esse. In eo ponunt pretium laboris sui; oblectare nolunt; utili omne eorum studium addictum est. (Thuc. I, 22. Tac. Ann. IV, 33.) Quo eventu, non demonstrandum neque perspiciendum, experiendum tantum et sentiendum. Ostendi vero sane potest, quapro➡ pter ambobus viris, secundum sensum eorum, qui in familiaritatem iis se insinuaverunt, sublime destinatum longe praeclarius, quam ceteris omnibus, qui idem susceperunt, successerit. Causa videtur maxime sita esse in praestantia ingenii eorum, simul in temperantia, per quam illa agit; deinde in prospero studio, quo imagines suas ad artificia excoluerunt; sive, ut paucioribus absolvamus, in veritate eorum et venustate.

Plane compotes materiae suae, nunquam abrepti ab ea, servant in medio motuum, quos describunt, quique haud alieni sunt ab ipsis, integrum ac liberum animum. Thucydidi quidem obiectum est, quasi mala popularis imperii, a quo ipse laesus erat, consulto peiora quam erant depinxisset. At res gestae saltem, quas tradit, non in dubium vocandae, in maius ab eo auctas, non existimandum, consideres modo tum quam ingenue legum turbationem etiam partium contrariarum commemorat; tum quam placide etiam de Cleone loquitur, virtutes, quae huic quoque populi duci esse poterant, non detractat, Thucyd. I.

Bh

« IndietroContinua »