Immagini della pagina
PDF
ePub

Cap. V. De ordine, quem Thucydides in historia sua tenuit, deque eius descriptione in aestates et hiemes, libros et capita.

Cap. VI. Postquam de Thucydidis historiae consilio atque utilitate disputatum est, ex praecedentibus, qualis sit eius indoles, paucis repetitur, et quid per eam profecerit ars historica, inquiritur; simul vero etiam quibus rebus adiutus scriptor ille eo usque pervenerit, explicatur.

II. DE ELOCUTIONE THUCYDIDIS. A. De Thucydide, quatenus omnino Graecus et quidem Atticus scriptor est.

Cap. VII. De Thucydidis sermonis A) puritate, ac 1) quidem quatenus in observata indole Graecae linguae omnino cernitur. Examinantur quae huic rei repugnare videntur, et a) quidem enallage a) numeri singularis et pluralis.

Cap. VIII. ß) Generis masculini, feminini, neutrius.
Cap. IX. y) Casuum, et aa) quidem nominativi usus pro

aliis casibus.

Cap. X. bb) Genitivi et dativi.

Cap. XI. cc) Accusativi. ·

Cap. XII. 8) Enallage modorum.

Cap. XIII. ) Temporum, ) personarum. Subiicitur b) hypallage.

[ocr errors]

Cap. XIV. c) Antimeria seu ipsarum orationis partium earumque generum permutatio. Pars prior, in qua substantiva, adiectiva, pronomina et particulae considerantur.

Cap. XV. Pars posterior. Verborum genera permutata. Cap. XVI. Additur d) locus de Ellipsi et Plenasmo, cui annectitur Periphrasis, Verbositas, Epexegesis. Subiiciuntur pauca de Hebraeorum linguae imita

5

tione, quam in Thucydide deprehendisse sibi visi sunt nonnulli priorum temporum viri docti. Cap. XVII. De puritate sermonis Thucydidis, quatenus 2) in servatis proprietatibus dialecti Atticae cernitur. Considerantur primum singulae literae, accentus, spiritus, crases, hiatus, apostrophus. Cap. XVIII. Sequuntur flexiones nominum et verborum. Expenduntur etiam vestigia aliarum dialectorum, quae in Thucydide reperta sunt, maxime dialectus Dorica in foederibus Argivorum et Lacedaemoniorum.

Cap. XIX. Thucydidis sermonis B) perspicuitas, quatenus inest in vocabulorum affinis significationis servato discrimine et obsoletorum, novatorum, ambiguorum atque omnino obscurorum non temere admisso usu. Adduntur pauca de sermonis П) urbanitate.

B. De Thucydide,' quatenus historicus ac belli quidem Peloponnesiaci scriptor est.

Cap. XX. Num poeticae et solutae orationis discrimen Thucydides servaverit. Examinantur poetica vocabula, formae, significationes, structurae; item figurae orationis, ut. metonymia, usus abstractorum pro concretis, paronomasia, parisoses, atque antitheses.

Cap. XXI. E pedestris sermonis generibus historicum expenditur, et quae eius sint virtutes praccipuae, primum generatim ex natura historiae eruitur, et quatenus in Thucydidis libris inveniantur, quaeritur. Consideratur maxime alacritas et vigor sermonis (τὸ παθητικὸν καὶ τὸ γραφικόν) cum praesentis temporis usu pro praeterito atque structura πρὸς τὸ σημαινόμενον, item oratio variata atque inaequalis.

*

[ocr errors]

Cap. XXII. Diversa historici sermonis genera distinguuntur, et Thucydides severo genere usus esse osten ditur, cui brevitas et sublimitas etiam cum asperitate quadam iuncta convenit. De brevitatis studio Thucydidis deinceps exponitur pluribus, et res, in quibus cernitur, singulatim recensentur. Cap. XXIII. Finit quaestionem Thucydidis sublimitas et iuncta ei asperitas; et ibi quidem oratio maxime in insolentioris verborum ordinis contemplatione subsistit.

C

ADDITA MENTA.

I. Graecae vitae Thucydidis ab antiquis Grammaticis conscriptae.

II. Thucydidis sententiarum tam moralium quam politi carum collectio.

III. Thucydidis sermonis imitatores.

A. Graeci, e quibus maxime commemorantur Philistus, Dionysius Halicarnassensis, Dio Cassius, sed etiam Arrianus, Appianus aliique. Inserta sunt quae Stephanus de Dionysii imitatione Thucydidis exposuit.

B. Latini, Salustius et Tacitus. Inserta est Rothii comparatio Thucydidis et Taciti.

IV. Farrago discrepantis scripturae.

Thucydides historicus tam perverse saepe vel a doctis viris iudicatus est, ut eius, qui huius historiae denuo edendae consilium ceperit, primum officium esse videatur, de indole horum librorum explicare, eosque dignos ostendere, in quibus operam loces. Quod quum faciemus, longe nobis recedendum erit a Dionysio Halicarnassensi, qui in tribus libris, qui inscribuntur: De praecipuis historicis, De iis, quae Thucydidi propria sunt, et De Thucydidis historia iudicium, ita de hoc scriptore disseruit, ut gravissimorum in eum criminum auctor fieret. Et fuerunt quidem qui ei contradicerent. Sed horum ut parvus fuit numerus, ita vel pauca modo atque generatim monuerunt (ut Creuzer. Herodot. et Thucydid. p. 86. sqq.), vel non totam disputationem amplexi sunt, sed tantum unam alteramve partem elegerunt, et ne in ea quidem, ut par erat, versati sunt (ut Heilmann. Critische Gedanken von dem Charakter und der Schreibart des Thucydides in eius Opusculis a Danovio editis vol. II. p. 92. sqq. Schlosser. Nov. Mus. German. 1790. fasc. 2. Levesque Excursion sur le jugement que Dénys d'Halicarnasse a porté sur Thucydide in Interpret. Gall. t. IV. p. 319. sqq. Gail Mémoire sur Thucydide p. 93. sqq.). Plerique vero tam veteres quam recentiores Dionysii opinionibus tantum tribuerunt, ut, quae ab eo décantata erant, magna cum socordia repeterent, neque novi quid adderent; unde cum Dionysio potissimum nobis pugnandum erit.

[ocr errors]

Qui quidem recte descripsit omnem quaestionem in duas partes, quarum prior agit de rebus seu argumenti tractatione, altera de verbis seu sermone; illa tò noαγματικόν μέρος, haec τὸ λεκτικόν appellatur a Dionysio. Cf. Gerard. Ioa. Voss. Ars historica c. VIII. ·

I. De ratione, qua Thucydides argumentum

suum tractavit.

Cap. I. De virtutibus historici in hoc genere omnino. Accedit brevis adumbratio eorum, quae ante Thucydidem praestiterunt Graeci historici.

Omnis disputatio ut recte procedat, aute omnia videndum est, partim quid a perfecto historico iure postuletur, partim quantum his praeceptis ii, qui ante Thucydidem vixerunt, Graeci scriptores iam satisfecerint.

Illud optime ex ipsius historiae notione eruetur. Historia est autem bene nexa verarum earumque memòrabilium rerum gestarum expositio. Ex quo sequitur, primo cuique historico spectandam esse eorum, quae narrat, veritatem, ideoque criticam, quae vocatur, historicam ei adhibendam esse. Veritas enim historiam a poesi maxime distinguit. Vera autem ut quis dicat, et ipsius ingenio alacrem veri amorem, qui omne partium studium impediat, inesse, et facultatem vera dicendi accedere oportet. Ea autem rursus duplex est, et in rebus externis et in scriptoris animi dotibus sita, quum quis aut vi ab aliis ipsi vario modo illata, vel etiam quod subsidiis, quae ad verum cognoscendum necessaria sunt, non satis instructus est, aut inscitia et superstitione illorum rectum usum prohibentibus, dețineri possit, quo minus vera dicat. Ea omnia igitur in historico consideranda sunt; res enim tales, quales gestae sunt, narrare voluerit, id ei licuerit, atque ad hanc rem ipse aptus fuerit necesse est. Tum vero res, quae narrantur, volumus etiam memoratu dignas esse. vel per se vel ob nexum cum aliis atque vim, quam in eas habent; alioqui enim oblivioni essent tradendae. In utroque autem, ut res verae sint atque me→ morabiles, cernitur inventio atque electio historica, eaque quum ad totum argumentum spectat tum ad singulas eius

« IndietroContinua »