Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Miraberis haud dubie, VIR ILLUSTRIS, audaciam meam, quod TIBI, literarum studiis in tota patria nostra prospicienti et ob tot tantaque gravissima negotia fere nunquam fruenti otio, librum minutis quaestionibus refertum, quae mihi ipsi inter scribendum saepe taedium parabant, atque iis solum, qui vel Grammaticam Graecam vel sermonem Thucydidis accurate cognoscere cupiant, aliquantum profuturae sint, haud veritus sum consecrare. Speravi tamen, fore, ut, quod libro ipsi deesset, et TUA insignis humanitas suppleret et

praestantia scriptoris, quem defendere et illustrare , sum conatus. Nam ut haec, quoniam ipsa ma

xima est, etiam res leves, sed ei, qui Thucydidis ingenium et dicendi genus plane perspicere studet, cognitu necessarias non sinet prorsus contemni; ita illa, etiamsi alias in hoc libro virtutes nullas invenerit, tamen operosi studii causa, quod in eo

1

collocavi, voluntatem meam laudabit, imbecillitatem excusabit. Quod quum cogitarem, simul pietas, TIBI ut hunc qualemcunque librum offerrem, iterum atque iterum flagitavit

. Quippe me, iuvenem, quem Hermanni disciplina foverat atque aluerat, quum ab huius carissimi praeceptoris atque amici consuetudine temporum tristitia et mearum ipsius rerum angustia abegisset, idque ego graviter dolerem, TUA comitas benevole excepit, erexit, et ut huius Gymnasii moderamen mihi committeretur, paulo post effecit. .

Cui muneri recte administrando quum et per iuvenilem aetatem atque exiguam rei scholasticae peritiam et per ludi ipsius, cui praeesse iussus eram, iniquam, quae diu fuerat et tunc adhuc erat, conditionem vererer ne impar essem, ne ibi quidem animum me abücere passus es; sed non aegre ferens querimonias, quibus saepe molestus TIBI eram, verum earum

[ocr errors]

causis removendis intentus et auctoritate TUA gravissima adiuvans omnia, quae huic ludo laetiorem sortem promittere videbantur, rem eo perduxisti, ut nunc multum mutata sit huius scholae conditio. Iam enim, ut taceam alia, mc plurium, quam qui prius fuerant, eorumque doctissimorum, gnavissimorum et amicitiae vinculo mecum coniunctorum collegarum adiuvant studia. Quae quidem, quum etiam plurimorum discipulorum magna, assiduitas atque erga nos amor accederet, effecerunt, ut non tantum iis, quae munus postularet, plerumque ego satisfacere possem, verum etiam aliquantum mihi superesset otii. Hoc autem quod in Thucydide consumendum existimavi, TIBI quidem, VIR ILLUSTRIS, non mirum videbitur. Nam et scriptorem eum iudicabis, qui facile legentis animum retineat, commovcat, delectet, et meministi fortasse, iam ante aliquot annos, quuna Observationes criti. cas in Thucydidem emitterem, agitasse me consilium novae editionis huius scriptoris parandae, si primum studiorum, quae in eum contuleram, specimen non displiceret viris doctis. Cuius voti quum damnatus essem, simulatque vacabam, ad Thucydidem reverti, eumque lectitavi et perscrutatus sum, quotiescunque poteram. In quo multum me adiu. verunt nonnulli egregii viri, qui me vel admonebant eorum, quae male disserueram, vel etiam novis instruebant praesidiis, quibus ad genuina praestantissimi rerum scriptoris verba restituenda uterer. Illud ab Hermanno potissimum factum, hoc

partim a Creuzero et Frommelio; quorum opera et humanitate, quum hic illius precibus motus molestum codicis Palatini e Gallia in patriam relali conferendi negotium in se recepisset, diligentissimam huius optimi libri collationem accepi; partim a Göllero, qui codicum Monacensium, quos ipse

« IndietroContinua »