Immagini della pagina
PDF
ePub

ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret. Aequa lex visa est; scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:

Semibovemque virum semivirumque bovem ;

Secundum :

Et gelidum Borean egelidumque Notum.

Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum; aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset. Contr., II, ii, 8, 9, 12.

338. ASINIUS POLLIO FIRST INTRODUCED THE PRACTICE OF RECITATIONS.

Pollio Asinius numquam admissa multitudine declamavit, nec illi ambitio in studiis defuit. Primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit, et inde est quod Labienus, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: Ille triumphalis senex åkpoáσes suas (id est declamationes) numquam populo commisit; sive quia parum in illis habuit fiduciam, sive- quod magis crediderim - tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet; audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat ; praetermissa ostendebat, leviter tacta implebat, vitiosa coarguebat, deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo; illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset, quae ab ipso vix inpetrabatur. Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret, sed obrueret. Memini intra quartum diem, quam Herium filium amiserat, declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, et appareret homi

nem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine vitae solito remisit, itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivio cenasset, rescripsit Pollio: Eo die cenavi quo Herium filium amisi.' Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suas virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat; praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis.

Contr, IV, Praef. 2–6.

FILIA CONSCIA IN VENENO PRIVIGNI.

339. A CONTROVERSIA.

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam, mortua uxore ex qua filium habebat, duxit alteram uxorem, et ex ea sustulit filiam. Decessit adulescens, accusavit maritus novercam venefici. Damnata, dum torqueretur, dixit consciam filiam. Petitur ad supplicium puella. Pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefaria mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque condicio pessuma victoris est cum moriente pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus impellitur. Quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. Gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit. Naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori! Veneficio mendacium simile dum novercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desiit occidere. Prosit illi puellae quod illum pater laudat, et prosit quod talis mater accusat. Conscia, inquit, est filia. Ego torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam

incidisset quae odisse etiam filiam posset. Servus furti tortus Catonem conscium dixit. Utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.

Contr., IX, vi.

AUGUSTUS IMPERATOR.

340. THE EMPEROR CONGRATULATES HIMSELF ON HAVING PASSED THE GRAND CLIMACTERIC. LETTER то HIS GRANDSON CAIUS, 2 A. D.

IX Kalend. Octobr. Ave mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper me dius fidius desidero cum a me abes, set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, kλμakтîpa communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos autem oro, ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis vobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

Ap. Gell., XV, vii, 3.

341. EXTRACTS FROM LETTERS TO LIVIA, 12 A. D., SHOWING HIS OPINION OF CLAUDius.

Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum, καὶ βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. Nam semper aestuabimus, si de singu

lis articulis temporum deliberabimus, μὴ προυποκείμενον ἡμῖν, posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus cousulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum, non displicet nobis, si est passurus, se ab Silani filio, homine sibi affini, admoneri, ne quid faciat, quod conspici et derideri possit. Spectare eum Circenses ex pulvinari, non placet nobis. Expositus enim in prima fronte spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non prae

Habes

ficitur urbi, si potest fratrem suum sequi in montem? nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemus. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistolae huius legendam. . . . Tiberium adolescentem ego vero, dum tu aberis, cotidie invitabo ad caenam, ne solus caenet cum suo Sulpicio et Athenodoro; qui vellem diligentius et minus METEOрws deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus

ἀτυχεῖ — nam ἐν τοῖσι σπουδαίοις.

Ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ evyéveιa. . . . Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam doapos loquatur, qui possit, cum declamat, orados dicere, quae dicenda sunt, non video.

Ap. Suet., Claud., iv.

M. VELLEIUS PATERCULUS, 18 B. C.-31 A.D.

342. CHARACTER OF JULIUS CAESAR.

Hic, nobilissima Iuliorum genitus familia, et, quod inter omnis antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum, Magno illi Alexandro, sed sobrio,

neque iracundo, simíllimus, qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem, uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus, atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret, nullo metu compelli potuit (cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam), habuissetque fere XVIII annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est; magis ministris Sullae adiutoribusque partium, quam ipso, conquirentibus eum ad necem, mutata veste, dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim, quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur; in hoc scilicet, ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.

II, xli.

VALERIUS MAXIMUS, TIME OF TIBERIUS.

343. THE ROMAN RELIGION OWED MUCH TO ETRUSCAN

INFLUENCE.

Maiores statas sollemnesque caeremonias, Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris; portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinis opera datur, cum aliquid commendandum est, precatione; cum exposcendum, voto; cum solvendum, gratulatione; cum inquirendum vel extis vel sortibus, inpetrito; cum sollemni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum servandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut florentissima tum et opulentissima civitate decem, principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur.

I, i, 1.

« IndietroContinua »