Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

esse: 'facto,' de rerum fide, proprietate, qualitate; 'scripto' de verborum vi aut voluntate; in quibus vis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quaeque aut scripti et voluntatis, aut ratiocinativae, aut ambiguitatis, aut legum contrariarum specie continetur. In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione' causam proponi, confirmatione' roborari, 'refutatione' dissolvi, peroratione' aut memoriam refici, aut animos moveri. His argumentandi et afficiendi locos, et quibus generibus concitari, placari resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo, qui discet, velit. Certa quaedam via est, in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec, de quibus dixi, non tam inventa a praeceptoribus, quam, cum fierent, observata esse videantur.

VIII, Prooem., 6–12.

413. CRITICISM OF ROMAN TRAGEDY AND COMEDY.

Tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor, et summa in excolendis operibus manus, magis videri potest temporibus, quam ipsis defuisse. Virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti affectant, volunt. Iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille vir praestare potuerit, si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim, longe princeps Pomponius Secundus, quem senes parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus; licet Varro Musas,' Aelii Stilonis sententia, Plautino' dicat 'sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent;' licet Caecilium veteres laudibus ferant; licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur: quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent. Vix levem consequimur umbram adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne

[ocr errors]

6

Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togatis excellit Afranius, utinamque non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.

X, i, 97-100.

414. A COMPARISON OF CICERO WITH DEMOSTHENES.

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro, quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi, probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas densior ille, hic copiosior; ille concludit astrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illi nihil detrahi potest, huic nihil adici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et commiseratione, qui duo plurimum affectus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluvias,' ut ait Pindarus, aquas colligit; sed vivo gurgite exundat,' dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? ut ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et, cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat ; nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem; cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt

6

6

illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quae non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis' dictus est; apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum; ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

X, i, 105–112.

415. POWER OF MEMORY IN AN ORATOR.

'Memoriam' quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur, et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus, praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito thesaurus' hic eloquentiae' dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac ver- · borum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta, meminisse; nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita cum semper cogitatio ultra id, quod est, longius quaerit, quidquid interim repperit, quodammodo apud memoriam deponit; quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni.

XI, ii, 1-3.

SEX. JULIUS FRONTINUS, CIRC. 40-103 A. D.

416. EXAMPLES OF DISPELLING THE FEAR ARISING FROM UNLUCKY OMENS.

Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens navem prolapsus esset, et ob hoc adtonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, constantia et magnitudine animi, in hortationem convertit et, Ludite,' inquit, milites, Africam obpressi.'

6

C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, 'Teneo te, terra mater,' inquit; qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas, a quibus proficiscebatur, terras videretur.

P. Sempronius Sophus Cos., acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partes confudisset, exhortatione confirmavit suos, et inpulit, ut consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus, equorumque pectora cruenta subito prodigio adparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

[ocr errors]

Epaminondas Thebanus, contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum, infulae more dependens, ventus ablatum in sepulcrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, Nolite,' inquit, 'milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus. Sepulcra enim muneribus ornantur.'

Idem, cum fax de caelo nocte delapsa, eos, qui adverterunt, terruisset, Lumen,' inquit, hoc numina ostendunt.'

C. Sulpicius Gallus defectum lunae inminente nocte, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Timotheus Atheniensis, adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus, gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quemdam sternutantem audierat, Miraris,' inquit, 'ex tot milibus unum perfrixisse?'

[ocr errors]

Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus; 'Nunc,'

[ocr errors]

inquit, potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.'

Strat., I, xii.

417. SCOPE OF THE WORK ON THE AQUEDUCTS OF ROME.

Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me, seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissae rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicae imperatore, aquarum iniunctum officium, tum ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostrae cives; primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. Ac, ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina primum aquarum, quae in urbem Romam influunt ponam; tum per quos quaeque earum, et quibus consulibus, quoto post urbem conditam anno, perductae sint; deinde quibus ex locis, et a quoto miliario duci coepissent; quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato; post altitudinem cuiusque, modulorumque rationem, et quae erogationes ab illis factae sint; quantum extra urbem, quantum intra urbem unicuique regioni, pro suo modo, unaquaeque aquarum serviat; quot castella publica, privataque sint, et ex his quantum publicis operibus, quantum muneribus (ita enim cultiores appellant); quantum lacibus; quantum nomine Caesaris; quantum privatorum usui beneficio principis detur; quod ius ducendarum tuendarumque sit earum; quae id sanciant poenae ex legibus, senatusconsultis et mandatis principum inrogatae.

Ad Aq., Praef. i, iii.

418. DESCRIPTION OF AN Aqueduct.

Aqua Appia. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure Coss., anno post initium Samnitici belli XXXI, aqua Appia in urbem inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit cognomen, qui et viam Appiam, a porta Capena usque ad urbem Capuam, muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium,

« IndietroContinua »