Immagini della pagina
PDF
ePub

Atque ego quidem arbitror, Rhodienses noluisse, nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror. Atque haut scio, an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem vereremur, quidquid luberet, faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.

Ea nunc derepente tanta nos beneficia ultro citroque, tantamque amicitiam relinquemus? Quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus? Qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit, 'hostes voluisse fieri.' Ecquis est tandem, qui nostrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat, poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim. Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat: 'si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae multa esto. Si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto.' Atqui nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est. Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit tamen, Rhodiensibus aberit quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere? Rhodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad vos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?

Ap. Gell., VI, (VII), iii.

54. NON POSSUM FERRE, QUIRITES, GRAECAM URBEM.'

Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus

illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnis medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Ap. Plin., N. H., XXIX, vii, 14.

STATIUS CAECILIUS, 219-166 B. C.

55. A HEN-PECKED MAN.

Is démum miser est, qui aérumnam suám nequit Occultare. Férre ita me uxor ét forma et factís facit, támen indicium sím, — quaé, nisi dotem, ómnia

Sí taceam,

Quaé nolis, habét; qui sapíet, dé me díscet,

Quí quasi ad hostis captus liber sérvio salva úrbe atque arce.
Dum éius mortem inhio, égomet ínter vivos vivo mórtuus.
An quae, mihi quidquid plácet, eo prívat, servatám volim?
Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit;
Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit

Eam utí venderém. Nunc credo ínter suás

Aequális et cognátas sermoném serít

6

'Quís vostrarúm fuit íntegra aetátula

Quae hóc idem a viro

Ímpetrarít suo, quód ego anús modo

Efféci, paelice ut meúm privarém virum?'
Haec erunt concília hodie; dífferor sermóne misere.

[blocks in formation]

Edepól, senectus, sí nil quicquam aliúd viti
Adpórtes tecum, cum ádvenis, unum íd sat est,
Quod diú vivendo múlta, quae non vólt, videt.
Plocium, fr., ap. Cic., Cat. Mai. viii, 25.

Tum equidem in senecta hoc députo misérrimum,
Sentíre ea aetate eúmpse esse odiosum álteri.

Ephesio, fr., ap. Cic., ibid.

57. WHEN A HARSH FATHER IS PREFERABLE TO A KIND ONE.

In amóre suave est súmmo summaque ínopia,
Paréntem habere avárum, inlepidum, in líberos
Difficilem, qui te néc amet nec studeát tui.
Aut tu íllum furto fállas aut per lítteras
Avértas aliquod nómen aut per sérvolum
Percútias pavidum, póstremo a parcó patre
Quod súmas, quanto díssipes libéntius!

Quem néque quo pacto fállam, nec quid inde aúferam,
Nec quém dolum ad eum, aut máchinam commóliar,
Scio quicquam; ita omnis meós dolos, fallácias,
Praestrígias praestrinxit commoditás patris.1

Synephebi, fr., ap. Cic., De Nat. De., III, xxix, 72, 73.

M. PACUVIUS, 220-132 B. C.

58. HOW THE WORLD IS GOVERNED.

Fortunam insanam ésse et caecam et brútam perhibent phílosophi,

Sáxoque instare in globoso praedicant volúbili,

Quía, quo id saxum inpúlerit fors, eo cádere Fortunam aútu

mant.

Ínsanam autem esse aiunt, quia atrox, íncerta instabilísque sit ; Caécam ob eam rem esse íterant, quia nil cérnat quo sese ádplicet;

Brútam, quia dignum átque indignum néqueat internóscere.

1 For references on Statius, Pacuvius, and the lesser dramatists, see Kelsey's Topical Outline of Latin Literature,' pp. 11, 12.

Súnt autem alii phílosophi, qui cóntra Fortunám negant
Esse ullam, sed témeritate rés regi omnis autumant.
Íd magis veri símile esse usus reápse experiundo édocet ;
Vélut Orestes módo fuit rex, fáctust mendicús modo.

Fr. incert., ap. Cornif., Rhet. ad Her., II, xxiii, 36.

59. A STORM.

Profectióne laeti píscium lascíviam

Íntuentur, néc tuendi cápere satietás potest.
Interea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,

Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum obcaecát nigror.

Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit,
Grándo mixta imbrí largifico súbita praecipitáns cadit,
Úndique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines,
Férvi aestu pélagus.

Fr. incert., ap. Cic., De Div., I, xiv, 24; De Orat., III, xxxix, 157.

60. DESCRIPTION OF THE TORTOISE.

Amphio. Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera,
Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci,
Evíscerata, inánima, cum animalí sono.
Astici. Ita saéptuosa díctione abs té datur,
Quod cóniectura sápiens aegre cóntulit.

Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
Amphio. Testúdo.

Antiopa, fr., ap. Cic., De Div., II, Ixiv, 133; Non, p. 170, 17.

61. HIS OWN EPITAPH.

Aduléscens, tametsi próperas, te hoc saxúm rogat
Ut sése aspicias, deinde, quod scriptum ést, legas.
Hic sunt poetae Pácuvi Marcí sita

Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Ap. Gell., I, xxiv, 4.

TRABEA, FL. CIRC. 175 B. C.

62. A CONFIDENT Lover.

Léna, deleníta argento, nútum observabit meum,

Quíd velim, quid stúdeam; adveniens dígito inpellam iánuam,
Fóres patebunt. De ínproviso Chrysis ubi me aspéxerit,
Álacris obviám mihi veniet, cómplexum exoptáns meum.
Míhi se dedet. Fórtunam ipsam anteíbo fortunís meis.

Fr. incert., ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxxi, 67.

AQUILIUS, FL. CIRC. 175 B. C.

63. A PARASITE'S CLOCK IS HIS BELLY.

Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
Quique ádeo primus státuit hic solárium,
Qui mihi comminuit mísero articulatím diem.
Nam unúm me puero vénter erat solárium,
Multo ómnium istorum óptimum et veríssumum ;
Ubivís 'ste monebat ésse, nisi quom níl erat.
Nunc étiam quom est, non éstur, nisi solí libet.
Itaque adeo iam oppletum óppidumst soláris,
Maior pars populi ut árida reptánt fame.

Boeotia, fr., ap. Gell., III, iii, 5.

« IndietroContinua »