Immagini della pagina
PDF
ePub

eruditius de maleficio, an et de maleloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, ac nec vicem iniuriae sinere? dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur, ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore formam mutuatas. Diximus iam de Mosis aetate. Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri? sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum. Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, Deum, non proconsulem timentes.

Adv. Gentes, xlv.

511. THE WORSHIP OF THE GODS, AS OF THE DEAD, 18 VENAL AND SENSELESS.

Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis diis honorem non habuisse, nisi etiam quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis diis templa, aeque mortuis templa; exstruitis aras diis, aeque mortuis aras; eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit; senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur.

Nihil itaque mirum si hostias easdem mortuis, quas et diis caeditis, eosdemque odores crematis.

Ad Nationes, I, x, 34, 35.

512. CAN THE PRISON SEEM GRIEVOUS TO THE

CHRISTIAN?

Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati iam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant; de umbra ad solem, de sole ad caelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.

Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus; corona aeternitatis, bravium angelicae substantiae, politia in caelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque Epistates vester Christus Iesus, qui vos Spiritu unxit, ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent; continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu iucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur; quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus, ut coronam corruptibilem consequantur, nos aeternam consecturi. Carcerem nobis pro palaestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur; quia virtus duritia exstruitur, mollitia vero destruitur.

Ad Martyr., iii.

513. THE CHRISTIAN WOMAN SHOULD DRESS PLAINLY.

Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Domino placet. In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus ungunt, genas rubore maculant, oculos fuligine collinunt. Displicet nimirum

illis plastica Dei, in ipsis redarguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista, id est diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et hominis spiritum malitia transfiguravit? Ille indubitate huius modi ingenia concinnavit, ut in nobis quodam modo manus Deo inferret. Quod nascitur, opus Dei est; ergo quod fingitur, diaboli negotium est. Divino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim eius, in cuius manu sis, aliquid usui postulare, transgressio est. Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim eius, de cuius doctrina instrui concupiscit. Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine Christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes?

De Cultu Fem., II, v.

THASCIUS CAECILIUS CYPRIANUS,
CIRC. 200-255 A. D.

514. THE GODS ARE BUT DEIFIED RULERS.

Deos non esse, quos colit vulgus, hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa, inde, ad

defunctorum vultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas.

Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodo maris numina. Castores alternis moriuntur ut vivant. Aesculapius, ut in deum surgat, fulminatur. Hercules, ut hominem exuat, Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Iovis in Creta visitur, et sepulchrum eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra eius nomen accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in talia, primus instituit; inde aerarium Saturni vocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit ;

inde falcem ferens senex pingitur. Hunc fugatum hospitio Ianus exceperat; de cuius nomine Ianiculum dictum est, et mensis Ianuarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur. Mauri vero manifeste reges colunt nec ullo velamento hoc nomen obtexunt. Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura

servatur.

De Idol. Van., i-iii.

M. AURELIUS OLYMPIUS NEMESIANUS,
FL. CIRC. 285 A. D.

515. LAMENT OF IDAS FOR DONACE.

Quae colitis silvas, Dryades, quae antra, Napaeae,
Et quae marmoreo pede, Naiades, uda secatis
Litora purpureosque alitis per gramina flores;
Dicite, quo Donacen prato, qua forte sub umbra
Inveniam, roseis stringentem lilia palmis?
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles,

Ex quo consueto Donacen expecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
Hoc foret aut nostros posset medicare furores,
Nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae
Luciferis, nullo libarunt amne liquores;
Siccaque fetarum lambentes ubera matrum
Stant vituli et teneris mugitibus aethera complent.
Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento
Perfeci calathos cogendi lactis in usus.

Quid tibi, quae nosti, referam? scis mille iuvencas
Esse mihi, nosti numquam mea mulctra vacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
Oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
Atque inter calamos errantia labra petisti.
Eheu! nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo violaeque simillimus erro;
Omnes ecce cibos et nostri pocula Bacchi
Horreo, nec placido memini concedere somno.
Te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur
Pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,
Nullos nec myrtus nec laurus spirat odores!
At tu si venias, et candida lilia fient
Purpureaeque rosae, dulce atque rubens hyacinthus,
Tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.
Nam dum Pallas amat turgentes sanguine bacas,
Dum Bacchus vites, Deo sata, poma Priapus,
Pascua laeta Pales, Idas te diligit unam.

Ecl., II, 20-52.

ARNOBIUS, FL. CIRC. 295 A. D.

516. WHY RAGE AGAINST THE CHRISTIANS?

Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur ut irasci populis Christianis augustissimos illos asseveratis deos, ita non advertitis, non videtis, affectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? Quid est enim aliud

« IndietroContinua »