Immagini della pagina
PDF
ePub

irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri, et in alterius doloris cruces, efferati pectoris alienatione bacchari? Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur, et sentiunt, quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. Quod levitas in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura, et in perpetuae virtute firmitatis consistens, scire asseveratur a nobis. Et quid ergo sequitur necessario, nisi, ut ex eorum luminibus scintillae emicent, flammae aestuent, anhelum pectus spiritum iaciat ex ore, et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?

Adv. Gentes, I, xvii.

517. THE DEATH OF CHRIST COMPARED WITH THAT OF PYTHAGORAS AND SOCRATES.

Sed patibulo affixus interiit. Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum eius auctoritas, quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est, sed vi illata discessit. Pythagoras Samius suscipione dominationis iniusta vivus concrematus in fano est: numquid ea, quae docuit, vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte, sed crudelitate appetitus effudit? Similiter Socrates, civitatis suae iudicio damnatus, capitali affectus est poena: numquid irrita facta sunt, quae sunt ab eo de moribus, virtutibus, et officiis disputata, quia iniuria expulsus e vita est? Innumerabiles alii gloria, et virtute, et existimatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius, Trebonius, Regulus: numquid idcirco post vitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum, sed mortis asperrimo genere lacerati, excruciatique perierunt? Nemo umquam innocens male interemptus infamis est; nec turpitudinis alicuius commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitate.

Adv. Gentes, I, xl.

518. THE TRUE AND THE FALSE SACRIFICE.

Haec cum ita se habeant, cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii, aut vos pii;

cum ex partium sensibus pietatis debeat atque impietatis ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit, quod pro deo veneretur; aut qui pecus trucidat innoxium, sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis. Opinio religionem facit, et recta de diis mens; ut nihil eos existimem contra decus praesumptae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta, quae his dantur, sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire, nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini? Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, tura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus coniunctissima mortuorum.

Adv. Gentes, VII, li.

FLAVIUS VOPISCUS, FL. CIRC. 310 A. D.

519. TRIUMPH OF AURELIAN.

Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani triumphus. Fuit enim speciosissimus. Currus regii tres fuerunt, in his unus Odenati, argento auro gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visurum. Quod illam non fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. Fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. Quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi optimo maximo ferebatur. Praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta; gladiatorum paria octingenta, praeter captivos gentium barbarum Blemmyes Exometae, Arabes, Eudaemones, Indi, Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae, cum suis quique muneribus; Gothi, Halani, Roxolani

Sarmatae, Franci, Suevi, Vanduli, Germani, religatis manibus captivi.

Praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.

Ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat; praelati sunt tituli gentium nomina continentes.

Inter haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. Aurel., xxxiii, xxxiv, 1, 2.

LACTANTIUS FIRMIANUS, FL. CIRC. 320 A. D.

520. THE UNIVERSE REVEALS ONE GOD.

Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse; quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, virtutis, maiestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.

Qua in re quoniam et sensu deficimus et verbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis; id ipsum intelligere nos oportet ac dicere.

Video rursus quid e contrario dici possit; tales esse illos plures, qualem nos volumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non valebit, occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. Non vident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diversum velint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi vellent,

alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam providentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet; sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diversitate plus noceant, quam prosint; sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, universa solventur, et corruent.

Divin. Instit., I, iii.

521. THE SPIRIT OF THE MARTYRS.

Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt; quid est tandem, cur deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is iam Christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? Nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos; ut sua sponte iam facere incipiant, quod per tormenta fecerunt. Quis id officium libens obeat, quod ab iniuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet? Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat. Nam cum videat vulgus lacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, non consensum tam multorum, nec perseverantiam morientum vanam esse, nec ipsam patientiam sine deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis viri eiusmodi lacerationes perferrre nequeunt; exclamant, et gemitus edunt; vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest. Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo; quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab

hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco iniecit, ut pro suo facinore satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit. Ecce sexus infirmus, et fragilis artos dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo.1

Divin. Instit., V, xiii.

DECIMUS MAGNUS AUSONIUS, 310-395 A. D.

522. EPHEMERIS.

Mane iam clarum reserat fenestras,
Iam strepit nidis vigilax hirundo ;
Tu velut primam mediamque noctem,
Parmeno, dormis.

Dormiunt glires hiemem perennem,
Sed cibo parcunt; tibi causa somni,
Multa quod potas nimiaque caedis
Mole saginam.

Inde nec flexas sonus intrat aures,
Et locum mentis sopor altus urget
Nec coruscantis oculos lacessunt
Fulgura lucis.

Annuam quondam iuveni quietem,
Noctis et lucis vicibus manentem,
Fabulae fingunt, cui Luna somnos
Continuarit.

Surge, nugator, lacerande virgis ;

Surge, ne longus tibi somnus, unde

Non times, detur; rape membra molli,
Parmeno, lecto.

1 For references on Lactantius and the other late writers, see Kelsey's

'Topical Outline of Latin Literature,' pp. 25-32.

« IndietroContinua »