Sic miseri dum infeliciter falsis circumventionibus credunt, dedecores atque inulti sicut pecora trucidibantur. Qui si voluissent credere, evidentia imminentis signa excidii habebant; quibus veluti claris vocibus admonebantur, finem sibi affore. De Excid. Hieros., V, xliii. AURELIUS VICTOR, FL. CIRC. 360 A. D. 528. THE ACCESSION OF CLAUDIUS. Interim dum senatus decreto gentem Caesarum, etiam muliebri sexu, omnemque affinitatem armati persequuntur, forte unus, ortus Epiri, e cohortibus, quae palatium per opportunos locos obsidebant, Tib. Claudium occultantem se reperit deformi latebra; protractoque eo, exclamat apud socios, si sapiant adesse principem. Et sane quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus; quae res adversum nefariam patrui Neronis mentem auxilio, neque apud fratris filium invidiae fuit; quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum, flagrante suorum dominatione, ipse contemptui miserabilior haberetur. Talia plerisque memorantibus, repente eum, nullo retractante, quae aderant turbae circumsistunt, simulque affluebant reliqui militum et vulgi magna vis. Quod ubi patres accepere, mittunt ocius ausum comprimere. Sic postquam variis tetrisque seditionibus civitas cunctique ordines lacerabantur, tamquam ex imperio omnes dedere se. Ita Romae regia potestas firmata, proditumque apertius, mortalium conatus vacuos a fortuna cassosque esse. De Caes., iii, 15-19. EUTROPIUS, FL. CIRC. 375 A. D. 529. CHARACTER OF CONSTANTINE. Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt. Militis gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita, ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit, pace ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator iusti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas; primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et trigesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in villa publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci koμýτηv vocant. Atque inter divos meruit referri. X, vii, viii, Q. AURELIUS SYMMACHUS, 345-415 A. D. 530. A LETTER TO HIS FATHER. In metu fuimus, ne vos imber inhiberet. Sed verum est illud, quod poeta noster scriptum reliquit : iter durum vicisse pietatem. Quare adventum vestri in diem placitam praestolamur. Dii modo auctores sint, ut quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale. 531. LETTER TO AUSONIUS. I, ix. Aiunt cochleas, cum sitiunt aeris, atque illis de caelo nihil liquitur, succo proprio victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquii tui pastu, meo adhuc rore sustentor. Diu scribendi operam protulisti et vereor ne forte in nos parentis claudat affectio. Si falsum me opinio habet, facito ceteris negotiis tuis respondendi cura praevertat. Vale. I, xxxiii. 532. LETTER TO RUFINUS. Adhuc siles. Sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam commodum. Nam ruri sum, nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia; non iam sollicitus, ut ante, de fame civium. Versus est namque ex inopia in gaudium publicus metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit; quem nunc omnes altorem generis humani deum diligunt. Nihil enim passus est austris contumacibus adversus Romam licere. Ergo de mei agris speculo peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Romani, non fata provinciarum, devotione, qua soles non occulere bonum publicum. Merito parcius loquor, tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta veritate narravimus. Vale. III, lxxxii. FLAVIUS VEGETIUS RENATUS, FL. CIRC. 400 A. D. 533. EXPERIENCE, NOT STRENGTH, BRINGS SUCCESS IN WAR. In omni autem proelio non tam multitudo et virtus indocta quam ars et exercitium solent praestare victoriam. Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim adversus Gallorum multitudinem paucitas Romana valuisset? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et viribus corporum nostris praestitisse manifestum est. Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus. Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo dubitavit. Sed adversus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque evenire in acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, severe in desides vindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam. Nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem. Epit. Rei Militaris, I, i. CLAUDIUS CLAUDIANUS, FL. CIRC. 400 A. D. 534. DOUBT AS TO THE EXISTENCE OF THE GODS. Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, Consilio firmata Dei, qui lege moveri In Rufinum, I, 1–19. 535. DESCRIPTION OF AETNA. In medio scopulis se porrigit Aetna perustis ; Non aditus tentare, licet; pars cetera frondet Arcano defensa gelu; fumoque fideli Lambit contiguas innoxia flamma pruinas. Quae scopulos tormenta rotant? quae tanta cavernas Vis glomerat? quo fonte ruit Volcanius amnis? Sive quod obiicibus discurrens ventus opertis Offenso per saxa furit rimosa meatu. |