Immagini della pagina
PDF
ePub

tationis esse, alterum verae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit : ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.

5

10

Porcius Latro.

In aliis autem an beneficium vobis daturus sim nescio, 13 in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia dignius; nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. In utramque partem vehementi viro modus deerat nec intermittere studia sciebat nec repetere. Cum se ad 14 15 scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat; cum vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac montibus natos homines illos agrestis 20 laboris patientia et venandi sollertia provocabat et in tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem, ut vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis viribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse, 25 sed multum adquisisse desidia videretur. Omnibus qui- 15 dem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio vigor et omnis tristitia quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex inter30 vallo díxerat, multo acrius violentiusque dicebat: exultabat enim animo novato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispen

sare vires suas, sed inmoderati adversus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se adsidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem quae non minor est quam corporis, sed oc- 5 16 cultior. Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamvis inter initia 10 parum adtulisse virium videretur, ipsa actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura vocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita vivere, nihil vocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo 15 ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem unctione di17 scutere, non latus ambulatione reparare. Saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum veniebat. Iam vero quin rem inimicissimam 20 corpori faceret, vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutaverat. Memoria ei natura quidem felix, 25 plurimum tamen arte adiuta. Numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; id eo magis in illo mirabile videri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat 18 impetu scribebat. Illi qui scripta sua torquent, qui de 30 singulis verbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admovent novissime adfigant: at quorumcumque stilus velox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa

et ad comprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. Itaque supervacuos sibi fecerat codices aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, 5 ut in nullo umquam verbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant. Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius 19 10 virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo; hoc quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die novus homo et senatum 15 et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutavit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus e memoria recitavit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna provo20 catus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis in quo iam obligatus 25 sum persolvam. Plura fortasse de Latrone meo videor 20 vobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter avellerer. Nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me invitaverit memoria, libentis30 sime faciam ut illum totum et vos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse. Putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et subtilitas fuerit. Id quod 21

nunc a nullo fieri animadverto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controversiae proponebat, quod summae fiduciae est. Ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, adparere, cum orationis cursus 5 audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in 10 illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum vitium subtilitatis sit nimis se ostendere. Magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas 15 22 quae effectu adparet, habitu latet. [. . .] Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa.

Controversiae, Book II., Introduction.-Fabianus.

1 Cum repeterem quos umquam bene declamantes audis- 20 sem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando, quantae postea in disputando fuit. Exercebatur apud Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris. impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impende- 25 rat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo 30 nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, nar

rationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas ; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciva quam laeta. Ab hac cito se Fabianus sepa- 2 5 ravit et luxuriam quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. Saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia. 10 Quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae convicium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splen15 dor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet compositus et pacatus animus, cum veros compressisset adfectus et iram 20 doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; locorum habitus 3 fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. Numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res 25 beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. Eloquentiae tandem studeas: facilis ab hac in omnis artis discursus 30 est; instruit etiam quos non sibi exercet. Nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii favor teneat. Ego vero non sum bonae mentis impedimentum perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem. Erat 4

« IndietroContinua »