Immagini della pagina
PDF
ePub

quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non conrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant in quibus ipsa quae spe- 5 rantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis navigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ali- 10 quando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud 5 alteri praeparari. Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae discipli- 15 nae continebantur, et minime probabili more turpe erat. docere quod honestum erat discere. Nam primus omnium. Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Apud Blandum diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae 20 studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. Sed nec ille diu declamationibus vacavit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens volueram. In hunc ergo libellum quaecumque ab 25 illo dicta teneo conferam.

Controversiae, Book III., Introduction.-Cassius Severus.

1 Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentis famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercita- 30 tiones secesserant desertos ab ingenio suo. Quod accidere

plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet. In 2 nullo enim hoc fiebat notabilius. Oratio eius erat valens, 5 culta, vigentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua virtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquid petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium adfectus. Verum est 10 quod de illo dicit Gallio noster: 'cum dicebat, rerum potiebatur, adeo omnes imperata faciebant; cum ille voluerat, irascebantur. Nemo non illo dicente timebat, ne desineret.' Non est quod illum ex his quae edidit aesti- 3 metis; sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agno15 scatur; auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspi20 cua, suavitas valentissimae vocis-quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida- pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset videri. Nec enim quicquam magis 4 in illo mirareris quam quod gravitas quae deerat vitae, 25 actioni supererat : quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inveniebat quam in his quae adtulerat. Iam vero iratus 30 commodius dicebat, et ideo diligentissime cavebant homines, ne dicentem interpellarent. Uni illi proderat ex-5 cuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Uno die privatas plures quam duas agebat et ita ut alteram

ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis 6 suis habuit. Sine commentario numquam dixit nec hoc 5 commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, sed ex maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Num-10 quam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinque7 bat, cum illi tam bene temeritas cederet. Omnia ergo

habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed lectam, genus 15 dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec vacuas explicationes sed plus sensuum quam verborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. Tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque 20 raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.

The one-sidedness of genius.

8 Sed quaerenti mihi, quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus evenit. Magna quoque ingenia-a quibus multum abesse 25 me scio quando plus quam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii sui in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum legentur; eloquentissimi viri Platonis oratio quae pro Socrate scripta 30 9 est nec patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tan

tum, sed corporibus videtis accidere, quorum vires non ad omnia quae viribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praevalet; ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in 5 proclive nitentibus vehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia veni: alii ad aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum. Ut ad meum te morbum 10 10 vocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum velocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thraecibus optime pugnant et quidam sic cum scaena componi cupi15 unt quomodo alii timent. In ipsa oratione quamvis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes revertimur, 20 media tantum quibus necesse est audiunt. Miraris eun- 11 dem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controversias dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et literatus est et haberetur disertus, si a praelocutione di25 mitteret: declamat tam male, ut videar belle optasse cum dixi: numquam surgas. Magna et varia res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit, ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est. Ego 12 tamen et propriam causam videor posse reddere: adsuevi 30 non auditorem spectare sed iudicem; adsuevi non mihi respondere sed adversario; non minus devito supervacua dicere quam contraria. In scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? Indicabo tibi adfectum meum cum in foro dico, aliquid ago; cum

declamo, id quod bellissime Censorinus aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent videor 13 mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare. Hoc ita semper arbitratum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam ; 5 et ideo ille primum in foro verba facturus tiro dictus. est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum cum loco mutabuntur; velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se inveniunt; adsue-10 14 runt enim suo arbitrio diserti esse. Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. Quid, si velis gubernatorem in piscina aestimare? diligentissime me tibi excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passie- 15 num qui nunc primo in loco stat minus bene audiri quam 15 Cestium aut Latronem. Utrum ergo putas hoc dicentium. vitium esse an audientium? non illi peius dicunt, sed hi corruptius indicant: pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris quos paulo 20 ante rettuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescrip16 sit. Memini me intrare scholam eius cum recitaturus 25 esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamavi: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scholastici intueri me, quis essem qui 30 tam crassas cervices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non invenit, sed negavit se executurum, nisi exissem de domo. Ego negavi me de 17 balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit

« IndietroContinua »