Immagini della pagina
PDF
ePub

Ciceroni de Cestio in foro satisfacere.

Subinde nanctus

eum in ius ad praetorem voco et cum quantum volebam iocorum conviciorumque effudissem, postulavi, ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. Tanta illius 5 perturbatio fuit, ut advocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulavi. Iam apud praetorem urbanum curatorem ei petebam; intervenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset diser10 tiorem esse Ciceronem quam se. Nec hoc ut faceret vel ioco vel serio effici potuit. Hanc, inquit, tibi fabellam 18 rettuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. Itaque vix iam 15 optineri solet, ut declamem; illud optineri non potest, ut velim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. Declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. Compositio aspera et quae vitaret con20 clusionem, sententiae vivae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.

Controversiae, Book X., Introduction.-Titus Labienus.

De T. Labieno interrogatis? declamavit non apte qui-4 25 dem populo, sed egregie. Non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. Adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingenii con30 fitentibus magis hominibus pervenerat quam volentibus. Summa egestas erat, summa infamia, summum odium.

Magna autem debet esse eloquentia quae invitis placeat et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet quae inter obstantia erumpat! Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio 5 multum tribueret. Color orationis antiquae, vigor novae, 5 cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. Libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabienus vocaretur. Animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingenii sui violentus, qui Pom-10 peianus spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est nova poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res nova et 6 invisitata supplicium de studiis sumi. Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum versa crudelitas post 15 Ciceronem inventa est: quid enim futurum fuit, si triumviris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani et magna exempla in caput invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit 20 supplicio saepa expiat suo. Quae vos, dementissimi homines, tanta vecordia agitat? parum videlicet in poenas notae crudelitatis est: conquiritis in vosmet ipsos nova quibus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenitis 25 quemadmodum reducatis ad eadem [rem] corporis mala. 7 Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta et quam non contenta cetera materia saevitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius 30 qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea viventis adhuc scripta combusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit, sed in monimenta

se maiorum suorum ferri iussit atque [ita] includi, veritus scilicet, ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finivit tantum se ipse, sed etiam sepelivit. Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam par-8 5 tem illum libri convoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit. quam etiam Labienus extimuit? Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc 10 me, inquit, vivum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum vobis libellum quem a Gallione vestro petatis. Recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis. Nunc autem, puto, iam 9 15 nihil quod interrogetis restat.

Suasoria VI.-The Death and Character of Cicero.

Quoniam in hanc suasoriam [DELIBERAT CICERO AN 14 ANTONIUM DEPRECETUR] incidimus, non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis adversus me20 moriam Ciceronis gesserit. Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit, ut rogaret Antonium, nec tam stultus, ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit. Et is etiam occasionem scholasticis alterius suasoriae dedit; 25 solent enim scholastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.

Haec inepte ficta cuilibet videri potest. Pollio vult 15 illam veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit: [Asinii Pollionis] Itaque numquam 30 per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque

numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac vel ipse palam pro contione recitare pollicebatur'; adieceratque his alia sordidiora multo, ut ibi facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro 5 Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse-nec enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustinebat - sed 16 postea composuisse. Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. Satisfaciam vobis et fortasse efficiam, ut his sententiis 10 lectis solidis et verum habentibus a scholasticis recedatis: sed quia, hoc si iam recta via consequi non potero, decipere vos cogar, velut salutarem daturus pueris potionem at sumpti poculi. Livius adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; 15 17 ita enim ait: Marcus Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus 20 proficiscitur. Vnde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taediun tandem eum et fugae et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, 25 'moriar,' inquit, in patria saepe servata.' Satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam cervicem caput praecisum est. Nec hoc satis stolidae 30 crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo

[ocr errors]

ipso anno adversus Antonium quanta nulla umquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: vix adtollentes lacrimis oculos humentes intueri trucidati membra civis poterant. Bassus Aufidius et ipse nihil 18 5 de animo Ciceronis dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit. Aufidi Bassi Cicero paulum remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero consisto,' ait, accede veterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide cervicem.' Trementi deinde dubi10 tantique: quid si ad me,' inquit, primum venissetis?' Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, 19 utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium peteret, sed omnia illi displicuisse praeter mortem. Cremuti Cordi: Quibus visis laetus Antonius, cum peractam pro15 scriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis civibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus in quibus multorum capita servaverat, eo tum per artus singu20 los laceratus, aliter ac solitus erat a civibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. Praecipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemitusque visa ad caput eius de25 ligata manus dextera, divinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes privatos luctus excitaverunt, illa una communem. Bruttedi Nigri: Elapsus interim altera 20 parte villae Cicero lectica per agros ferebatur; sed ut vidit adpropinquare notum sibi militem, Popilium nomine, 30 memor defensum a se laetiore vultu adspexit. At ille victoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine vitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. Et hic voluit positi in

[ocr errors]
« IndietroContinua »