Immagini della pagina
PDF
ePub

VELLEIVS PATERCVLVS

Б

The golden age of

man Literature

confined within

logical limits.

I. 16. Cum haec particula operis velut formam pro- 1 positi excesserit, quamquam intellego mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae proGreek and Ro- nive gurgitis ac verticis modo nusquam patitur consistere, paene magis necessaria praenarrow chrono- tereunda quam supervacanea amplectenda, nequeo tamen temperare mihi, quin rem saepe agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam signem stilo. Quis enim abunde mirari potest, 2 10 quod eminentissima cuiusque professionis ingenia in eandem formam et in idem artati temporis congruère spatium, et quemadmodum clausa capso alioque saepto diversi generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quoque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia 15 ingenia in similitudinem et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverunt. Vna neque multorum an- 3 norum spatio divisa aetas per divini spiritus viros, Aeschylum Sophoclen Euripiden, inlustravit tragoediam; una priscam illam et veterem sub Cratino Aristophane Eu20 polide comoediam; ac novam Menandrus aequalesque eius aetatis non magis quam operis Philemo ac Diphilus et invenere intra paucissimos annos neque imitanda reliquere. Philosophorum quoque ingenia Socratico ore de- 4 fluentia omnium, quos paulo ante enumeravimus, quanto 25 post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? Quid 5

ante Isocratem, quid post eius auditores eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? Adeo quidem arta tum angustiis temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero videri nequiverit.

1 17. Neque hoc in Graecis quam in Romanis evenit magis. Nam nisi aspera ac rudia repetas et inventi laudanda nomine, in Accio circaque eum. Romana tragoedia est; dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium Te2 rentiumque et Afranium subpari aetate nituerunt. Et historicos ut Livium quoque priorum aetati adstruas, prae- 10 ter Catonem et quosdam veteres et obscuros minus octoginta annis circumdatum aevum tulit, ut nec poëtarum 3 in antiquius citeriusve processit ubertas. At oratio ac vis forensis perfectumque prosae eloquentiae decus, ut idem separetur Cato (pace P. Crassi Scipionisque et Laelii et 15 Gracchorum et Fannii et Servii Galbae dixerim) ita universa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis nisi aut 4 ab illo visum aut qui illum viderit. Hoc idem evenisse grammaticis, plastis, pictoribus, scalptoribusque ut quis-28 que temporum institerit notis, reperiet eminentia cuiusque 5 operis artissimis temporum claustris circumdata. Huius ergo recedentisque in saeculum ingeniorum similitudinis congregantisque se et in studium par et in emolumentum causas cum semperre quiro, numquam reperio quas esse 25 veras confidam, sed fortasse veri similes, inter quas has 6 maxime. Alit aemulatio ingenia, et nunc invidia, nunc admiratio imitationem accendit, matureque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difficilisque in perfecto mora est, naturaliterque quod procedere non 30 7 potest, recedit. Et ut primo ad consequendos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit, et quod adsequi non potest, sequi desinit et velut occupatam

relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo nitamur, conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum perfecti operis impedimentum sit.

18. Transit admiratio ab condicione temporum et ad 1 urbium. Vna urbs Attica pluribus omnis eloquentiae quam universa Graecia operibus floruit, adeo ut corpora gentis illius separata sint in alias civitates, ingenia vero solis Atheniensium muris clausa existimes. Neque hoc ego 2 10 magis miratus sim quam neminem Argivum Thebanum Lacedaemonium oratorem aut dum vixit auctoritate aut post mortem memoria dignum existimatum. Quae urbes 3 et in alia studiorum fuere steriles, nisi Thebas unum os Pindari inluminaret: nam Alemana Lacones falso sibi 15 vindicant.

Cicero.

II. 34. Per haec tempora M. Cicero qui omnia incre- 3 menta sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, qui effecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vin20 ceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singu-, lari virtute, constantia, vigilia curaque eruit. Catilina metu consularis imperii urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis 25 viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt. 35. Ille senatus dies quo haec acta sunt, virtutem M. 1 Catonis iam multis in rebus conspicuam atque praenitentem altissime inluminavit. Hic genitus proavo M. 2 Catone, principe illo familiae. Porciae, homo 30 Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat, cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis inmunis semper fortunam in sua potestate

Cato Uticensis.

3 habuit. Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium 5 4 lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et conmutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos quos praediximus censeret 10 maiorque pars ordinis eius Ciceronem prosequerentur do5 mum. At Catilina non segnius conata obiit, quam sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans, quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.

1 36. Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus 15 natus eo anno divus Augustus abhinc annos nonaginta, omnibus omnium gentium viris magnitudine Augustan Age. sua inducturus caliginem. Iam paene super2 vacaneum videri potest eminentium ingeniorum notare tempora, quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis 20 floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, anteque Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvum et proximum Ciceroni Caesarem eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque car-25 minum Varronem ac Lucretium neque ullo in suspecto 3 operis sui carmine minorem Catullum. Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio inter quae proxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque et consecutus Sallustium Livius Tibullusque 30 et Naso, perfectissimi in forma operis sui; nam vivorum. ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

1 41. Secutus deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum inicit et quamlibet festinantem in se morari

Caesar.

cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quos inter omnis antiquissimos constat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, musnificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus qui denique semper et 2 cibo et somno in vitam, non in voluptatem uteretur, cum 10 fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam quae Cinnae uxor fuerat in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere duodeviginti annos eo tempore quo Sulla rerum potitus est 15 magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, 3 ita se per omne spatium quo ab his retentus est apud eos 20 gessit, ut pariter his terrori venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his qui oculis tan25 tummodo eum custodiebant, foret.

42. Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, 1 quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit: illud referatur documentum tanti mox evasuri viri. Quae nox eam diem secuta 2 30 est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, contracta classe et privatus et tumultuaria manu invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis

« IndietroContinua »