Immagini della pagina
PDF
ePub

ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. Ni-2 hil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus prae5 stare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. Finita vicesimo anno bella civilia; sepulta externa, revo-3 cata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis le10 gibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum; tantummodo octo praetoribus adlecti duo. Prisca illa et antiqua rei 4 publica forma revocata rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum posses15 sio; leges emendatae utiliter, latae salubriter; senatus sine asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu principis ad ornandam urbem inlecti sunt. Consulatus 5 tantummodo usque ad undecimum quin continuaret Cae20 sar, cum saepe obnitens repugnasset, impetrare non potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter reppulit. Bella sub imperatore gesta 6 pacatusque victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui spatium impensurum in id 25 solum opus scriptorem fatigant: nos memores professionis universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.

106. Pro dii boni, quanti voluminis opera insequenti 1 aestate sub duce Tiberio Caesare gessimus! Perlustrata 30 Panegyric of Ti armis tota Germania victae gentes paene

berius. nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes omnis eorum iuventus infinita numero, inmensa corporibus, situ locorum tutissima traditis armis una cum ducibus suis saepta fulgenti armatoque militum

nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. 2 Fracti Langobardi, gens etiam Germana feritate ferocior; denique quod numquam antea spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermun- 5 durorumque fines praeterfluit, Romanus cum signis per3 ductus exercitus. Et eodem mira felicitate et cura ducis, temporum quoque observantia classis, quae Oceani circumnavigaverat sinus, ab inaudito atque incognito ante mari flumine Albi subvecta, a plurimarum gentium victoria 10 cum abundantissima rerum omnium copia exercitui Caesarique se iunxit.

1 107. Non tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus et ulterior 15 armata hostium iuventute fulgeret, sub omnem conatum motumque nostrarum navium protinus refugientium, unus e barbaris aetate senior, corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum, ut illis mos est, ex materia conscendit alveum solusque id navigii genus 20 2 temperans ad medium processit fluminis et petiit, liceret sibi sine periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi ripam ac videre Caesarem. Data petenti facultas. Tum adpulso lintre et diu tacitus contemplatus Caesarem, nostra quidem, inquit, furit iuventus, quae cum vestrum 25 numen absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos, nec feliciorem ullum vitae meae aut optavi aut sensi diem. Impetratoque ut manum contingeret, reversus in naviculam, sine 30 3 fine respectans Caesarem ripae suorum adpulsus est. Victor omnium gentium locorumque, quos adierat Caesar, incolumi inviolatoque et semel tantummodo magna cum clade hostium fraude eorum temptato exercitu in hiberna

legiones reduxit, eadem qua priore anno festinatione urbem petens.

108. Nihil erat iam in Germania quod vinci posset 1 praeter gentem Marcomannorum quae Maroboduo duce 5 excita sedibus suis atque in interiora refugiens incinctos Hercynia silva campos incolebat. Nulla festinatio huius 2 viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortui10 tum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium. vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occu15 patis igitur, quis praediximus, locis finitimos omnis aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit.

130. Quanta suo suorumque nomine exstruxit opera 1 quam pia munificentia superque humanam evecta fidem templum patri molitur! quam magnifico animi tempera20 mento Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit quidquid enim umquam claritudine eminuit, id veluti cognatum censet tuendum. Qua liberalitate cum 2

alias, tum proxime incenso monte Caelio omnis ordinis. hominum iacturae patrimonio succurrit suo! quanta cum 25 quiete omnium rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione dilectus providet! si aut 3 natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum diis queri: quid hic meruit, primum ut scelerata Drusus Libo iniret consilia? deinde ut Silium Pisonem30 que tam infestos haberet quorum alterius dignitatem constituit, auxit alterius? ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit maxima, quid, ut iuvenes amitteret filios? quid, ut nepotem ex Druso suo ? dolenda adhuc rettulimus: veniendum ad erubescenda est. 4

Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex 5 nepote dolere, indignari, erubescere coactus est! cuius. temporis aegritudinem auxit amissa mater, eminentissima 5 et per omnia diis quam hominibus similior femina cuius potentiam nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.

1 131. Voto finiendum volumen est. Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani nominis Gradive Mars, perpetuo- 10 rumque custos Vesta ignium et quidquid numinum hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, vos publica voce obtestor atque precor: custodite, servate, protegite hunc statum, hanc pacem, 2 hunc principem, eique functo longissima statione mortali 15 destinate successores quam serissimos, sed eos quorum cervices tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant, quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium civium aut pia iuvate aut impia confringite.

Q. CVRTIVS RVFVS

Nothing is known of the life of this historian, and his date was for a long time controversial, some placing it as early as Augustus, others as late as the fourth century. Internal evidence however, and the all but certain indebtedness to him on the part of Seneca, can leave no reasonable doubt that his work was published in the reign of Claudius (41-54). This period also renders the identification of the historian with a rhetorician of the same name and time, mentioned by Suetonius, highly probable.

Of his work entitled Historiarum Alexandri Magni libri X., the first two books have not come down to us, and there are occasional lacunae in the remaining narrative.

Curtius makes no pretence to original research, but naïvely confesses plura transcribo quam credo, nam nec adfirmare sustineo de quibus dubito nec subducere quae accepi; and again, utcumque sunt tradita incorrupta perferemus, but what these sources were can only be approximately determined. The bulk of his material seems to have been derived, though only at second or third hand, from a contemporary biographer of Alexander, Clitarchus, of whom Quintilian said, probatur ingenium, fides infamatur. This work was supplemented subsequently by an unknown compiler by details probably taken chiefly from Timagenes (under Angustus) and the trustworthy history of Alexander by Aristobulus (flourished about 260 B.C.).

Curtius's sole ambition undoubtedly was to furnish a fascinating narrative of the meteoric career of the great Macedonian, and this he has admirably succeeded in doing.

His style is of classic purity and largely influenced by that of Livy. Epigrammatic reflections, rhetorically elaborated speeches, and graphic descriptions, albeit fashioned upon a somewhat stereotype pattern, abound, and a very skilful grouping of facts greatly enhances the effect.

Curtius, though apparently but little read in antiquity, enjoyed considerable popularity in the Middle Ages until the appearance of

« IndietroContinua »