Immagini della pagina
PDF
ePub

extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortis 2 regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta. Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a caelo deorsum gravant et a Deo vero ad materias avocant, 5 vitam turbant, somnos inquietant, inrepentis etiam corporibus occulte ut spiritus tenuis morbos fingunt, terrent mentis, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae 3 constrinxerant, curasse videantur. Hinc sunt et furentes 10 quos in publicum videtis excurrere, vates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis sed argumentum dispar furoris. 4 De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores 15 viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur. 5 Haec omnia sciunt pleraque pars vestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis verbo6 rum et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quidquid daemonum co- 20 litis, victi dolore quod sunt elocuntur, nec utique in turpitudinem sui, non nullis praesertim vestrum adsistentibus, 7 mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, credite fassis adiurati enim per Deum verum et solum inviti miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel 25 evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat. Sic Christianos de proximo fugi8 tant quos longe a coetibus per vos lacessant. Ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem naturale est enim et odisse quem timeas, et 30 quem metueris infestare, si possis. Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare. non possint.

(b) Defence of Christianity.

28. Quam autem inicum sit, de incognitis et inexplora- 1 tis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite. Et nos enim idem fecimus et eadem vobiscum quondam 2 5 adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere qui proderet, non tantum facti veniam, 10 verum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret. Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, par-3 ricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos 15 nec audiendos in totum putabamus, non numquam etiam miserantis eorum crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentis ad negandum, videlicet ne perirent, exercentis in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si qui infirmior malo 4 20 pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret. Adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse 5 quae sentitis et geritis? cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se 25 Christianos, sed ut de incestis stupris, de impiatis sacris, de infantibus inmolatis faterentur. His enim et huius- 6 modi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum auris adversus nos referserant. Nec tamen mirum, quoniam fama, quae semper insparsis mendaciis 30 alitur, ostensa veritate consumitur, sic est negotium daemo-7 num; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur.

Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita 5 vervecum et inmolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultibus deos dedicatis. 8 Nonne et Apim bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et avibus et piscibus, quorum aliquem deum 10 si quis occiderit, etiam capite punitur. [. . .]

2 29. Quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis qui putatis Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terre3 num. Ne ille miserabilis cuius in homine mortali spes 15 omnis innititur; totum enim eius auxilium cum extincto 4 homine finitur. Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt. At ille qui ceteris deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam suam 20 5 decipit, si fallit alienam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro viro honor verius et optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, genium, id 25 est daemonem eorum implorant, et est eis tutius per Iovis genium peierare quam regis. Cruces etiam nec colimus. 6 nec optamus. Vos plane qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum partis forsitan adora7 is. Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum 30 quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae ? tropaea vestra victricia non tantum simplicis crucis faciem, 8 verum et adfixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur,

5

cum expansis palmulis labitur, et cum erigitur iugum, crucis signum est et cum homo porrectis manibus Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur.

30. Illum iam velim convenire qui initiari nos dicit aut 1 credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? nemo hoc potest cre10 dere nisi qui possit audere. Vos enim video procreatos 2 filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere [. . . ]Et haec utique de 3 deorum vestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in 15 non nullis Africae partibus a parentibus infantes inmolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia inmolaretur. Tauris etiam Ponticis et 4 Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites inmolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Ro20 mani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventis obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur et, quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse 5 sanguinis foedere coniurare Catilinam et Bellonam sacrum 25 suum haustu humani cruoris imbuere et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare. Non dissimiles qui de arena feras devorant inlitas et in-6 fectas cruore vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas nec audire, tantumque 30 ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus. [. . .]

Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores 6 vestros et purpuras recusamus nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua

singuli nec in angulis garruli, si audire nos publice aut 7 erubescitis aut timetis. Et quod in dies noster numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis ; nam in pulcro genere vivendi et perstat et perseverat suus 8 et adcrescit alienus. Sic nos denique non notaculo corpo- 5 ris, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus; sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus; sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius parentis omnes, ut consortes fidei, ut spei coheredes. Vos enim nec invicem adgnos- 10 citis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis.

1 32. Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simula-15 crum? templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit ? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae maie2 statis includam? nonne melius in nostra dedicandus est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? hostias 20 et victimas Deo offeram quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera conscientia. 3 Igitur qui innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui ho- 25 minem periculo subripit, opimam victimam caedit. Haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt: sic apud nos re4 ligiosior est ille qui iustior. At enim quem colimus Deum, nec ostendimus nec videmus. Immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. 30 In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem adspicimus, cum tonat, 5 fulgurat, fulminat, cum serenat. Nec mireris, si Deum non vides vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur,

« IndietroContinua »