Immagini della pagina
PDF
ePub

furentem percutere conatus a Ptolemaeo et Perdicca in46 hibetur. Medium complexi obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam 47 abstulerant. Ille militum fidem implorans comprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, 5 exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coi48 rent, iubet. Tum vero Ptolemaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius execu49 tarum. Sed clausae erant aures obstrepente ira. Itaque 10 impotens animi procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat 50 iis qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri. Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris quod parabat 15 51 atrocitas. Et ille, iam non suae, sed regis irae memor, 52 Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis. latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus, 'I nunc,' inquit, ad Philippum et Parmenionem et Attalum.'

20

1 2. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa 2 magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat, tunc inmodica libertate abusum, sed alioqui egre- 25 gium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat imputari, ne3 fanda caede ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae vigiles adtoniti et stupentibus similes pro- 30 cul stabant liberioremque paenitentiam solitudo exciebat. 4 Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet: iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernacu

lum deferunt. Ille humi prostraverat corpus gemitu eiula-5 tuque miserabili totam personans regiam. Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox 5 extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum 6 nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum statuto tempore: itaque inter vinum et epulas caede conmissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo movebatur, quod omnium 7 10 amicorum animos videbat adtonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique. Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruen-8 tum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis 15 obortis, Hanc,' inquit, nutrici meae gratiam rettuli cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est. Quo nunc se conferet misera? Omni- 9 bus eius unus supersum quem solum aequis oculis videre. 20 non poterit. Et ego servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!' Et cum finis lacrimis 10 querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum

[ocr errors]

est. Rex triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri 11. 25 corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus caedis puderet, iure interfectum 12 Clitum Macedones decernunt sepultura quoque prohibi30 turi, ni rex humari iussisset.

1

Book X., 5: The Death of Alexander.

Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam 2 non regem, sed funus eius visentis exercitus. Maeror tamen circumstantium lectum eminebat: quos ut rex adspexit, Invenietis,' inquit, 'cum excessero, dignum tali- 5 3 bus viris regem?" Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis in quem se composuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est: dimissoque vulgo velut omni vitae de4 bito liberatus fatigata membra reiecit. Propiusque adire 10 iussis amicis-nam et vox deficere iam coeperat-detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis manda5 tis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his, cui relinqueret regnum, respondit, ei qui esset optimus: ceterum providere iam se ob id certamen 15 6 magnos funebris ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis et paulo post extinguitur.

77 Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia 20 personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes, quid deinde 8 futurum esset, dolore converso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt: 25 vagique et furentibus similes totam urbem luctu ac mae9 rore compleverant, nullis questibus omissis quos in tali casu dolor suggerit. Ergo qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt nec poterant victi a victoribus in conmuni dolore discerni. Persae 30 instissimum ac mitissimum dominum, Macedones opti

mum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam in- 10 dignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus hu5 manis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbis, evadentis in muros, fortis viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones 11 divinos honores negasse ei paenitebat impiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod auris eius debita adpella10 tione fraudassent. 16. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est. Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus 12 novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant, sine certo regis herede: publicas viris ad se quemque 15 tracturum. Bella deinde civilia quae secuta sunt menti- 13 bus augurabantur: iterum, non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices: senes, debilis, modo petita 14 missione a iusto rege, nunc morituros pro potentia forsitan 20 satellitis alicuius ignobilis. Has cogitationes volventibus 15 nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant: Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri. Nec quisquam 16 lumina audebat accendere. Et quia oculorum cessabat 25 usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae 17 comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus. ac liberis non ut victorem et modo hostem, sed ut gentis 30 suae iustissimum regem vero desiderio lugebant. Adsueti sub rege vivere, non alium qu: imperaret ipsis digniorem fuisse confitebantur. 17. Nec muris urbis luctus contine- 18 batur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten mali fama pervaserat.

Ad 19

Darei quoque matrem celeriter perlata est.

Abscissa ergo veste, qua induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque cri20 nibus humi corpus abiecit. Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem cui nupserat lugens propriasque causas doloris in conmuni maestitia retracta- 5 21 bat. Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat. Illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. 22 Flebat simul mortuos vivosque. Quem enim puellarum 10 acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regno. Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum re23 spiceret, utique non reperturas. Subibat inter haec animum, LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo 15 regum, trucidatos, adiectumque stragi tot filiorum patrem: e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse: ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset ex24 tingui. Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque aversata cibo 20 25 pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnis captivos documentum est mors huius, quae cum sustinuisset post Dareum vi26 vere, Alexandro esse superstes erubuit. Et hercule iuste 25

aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia 27 vel fortunae vel aetatis. Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo 28 excellens, sed inter illos quoque quorum haec sola virtus. fuit, liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petun- 30 tur, clementia in devictos-tot regna aut reddita, quibus 29 ea dempserat bello, aut dono data: mortis cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis nec admi

« IndietroContinua »