Immagini della pagina
PDF
ePub

C.

quam bello aut armis, rem carthaginiensem auxit. Cæterum nihilo ei pax tutior fuit. Barbarus eum quidam palam", ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus romanus 9, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

sq. inique forsan de eo judicantes, ut Romani de Ponis.

7. Barbarus eum quidam palam, etc.; conf. Appian. 1. 1. cap. 8; et Hannibal. c. 2; Polyb. II, 36; Just. XLIV, 2 et 5; qui non plane consentiunt. Ob iram interfecti ab eo domini; vide ad I, 5, n. 5. Haud alio vultu, non minus læto, quam habuisset, si evasisset, vel tam læto, ut videri potuisset evasisse e manibus circumstantium.

8. In sollicitandis gentibus, scilicet in partes suas, seu ad amicitiam, ut paulo ante in conciliandis sibi gentibus.

9. Fadus renovaverat populus romanus; anno Urb. 526; tredecim annis post finem belli punici primi, quod est sextum cum Pœnis ictum (vide ad VII, 27, n. 2),eoque cautum, ut finis utriusque Romanorum Ponorumque imperii in Hispania esset amnis Iberus (ne blli causa Iberum transirent Poeni, Polyb. II, 13), Saguntinisque...libertas servaretur: sed Saguntinos hoc fœdere comprehensos exceptosque fuisse, non alius tradit, præter Livium et Appian. Hisp. 7; ubi confer Schweigh. Hinc et Sagunto expugnata Romani,

perfidiæ arguentes Pœnos, responsum ab his tulere, Hasdrubalis fœdus non ratum a senatu carthag. factum, neque in priore fædere, cum Lutatio icto (inter cujus conditiones erant, teste Polyb. III, 27, et hæ : utriusque populi socii ab utroque populo tuti sunto, neque alterius populi socios alter in amicitiam recipito) Saguntum fuisse exceptum, quum de iis, qui cis, non, ut Saguntini, ultra Iberum habitarent (quod cis et ultra ad Romam referendum, quoties de Romanis agitur), et de sociis utriusque populi, qui tum essent, non de iis, qui, ut Saguntini, post pacem factam futuri essent, cautum fuisset; vide cap. 18 et 19; Polyb. II, 13; III, 21, 27, 29, 30; Appian. Hannib. 2; Pun. VI, 67; Flor. II, 6 (ubicf. Duk. p.288),et Heyn. Opusc. Acad. t. III, p. 73.-Hic locus non ita accipiendus est, quasi tota trans Iberum Hispania Carthaginiensium, tota cis Iberum Romanorum fuerit. Verum e seqq. apparet multos trans Iberum populos Pœnis non paruisse; romanæ autem ditionis vix quidquam cis Iberum exstitisse, quum etiam nullus imperator romanus, nulli milites in ea

U. C. 534.

LIBER XXI. CAP. III.

9

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin prærogativam militarem1, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum 2 puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas 3 subcresceret

regione versarentur, ut observat Cato in oratione ad exercitum, inf. XXXIV, 13. Cavebatur tantum, ne quidquam in ea quæ trans Iberum essent Romani, aut in ea quæ cis Iberum Pœni sibi juris arrogarent; neve alteruter populus eum amnem belli causa transiret; vide Polyb. II, 13. Hanc notam e Creverio excerpsi. ED.

CAP. III. 1. In Hasdrubalis locum... quin prærogativam militarem favor plebis sequeretur, vide ad III, 51, n. 3. ὁ δῆμος μια γνώμῃ κυρίαν ἐποίησε τὴν τῶν στρατοπέδων αἵρεσιν, Polyb. III, 13, qui sæpissime a nobis conferetur, quoniam Livius in historia belli punici secundi cum in primis auctorem sequutus est, et passim ad verbum expressit. «Oratio h. 1. dvazóλovos per periphrasin consequentis. Volebat : haud dubium fuit, quin Hannibal favore militari in locum Hasdrubalis succederet. Hanc successionem expressit per causam modumque, quo gesta sit: ut Paulus Rom. VIII, 3, rò áðúvatov τοῦ νόμου ὁ Θεὸς (scilicet ἐποίησε δυ νατὸν ) πέμψας, etc. ; et simillime noster inf. c.10, n. 11: id, de quo ambigebatur, eventus belli... ei victoriam dedit, id est eventus belli constituit, decrevit, victoriam... dando, ac judicavit id, de quo ambigebatur; » Bauer.

2. Hunc vixdum puberem, etc.; hoc est viginti duos annos natum : nam anno ætatis nono in Hispaniam ivit

cum patre, qui novem annos ibi exercitibus præfuit. Post hunc vero per octo annos in Hispania imperium obtinuit Hasdrubal, sub quo triennium meruit Hannibal; vid. cap. 1 et 4 extr. Itaque Hannibal Carthagine in Hispaniam ad Hasdrubalem venit ætatis anno vicesimo secundo, eique in imperio successit anno vicesimo quinto. Ipse inf. XXX, 37 (cf. XXX, 35 extr.), novem dicit annorum (scil. puer) a vobis profectus post trigesimum sextum annum redii: nam bellum punicum primum finiit anno septimo decimo (v. XXX, 44 pr.), et jam triennio ante obtinuit imperium in Hispania, quod pater ejus novem et Hasdrubal octo annos habuerat. Confer ad cap. 6, n. 3. Sed ita Livius nullam rationem habuit primi in patriam reditus post mortem patris, ut nec XXVII, 21, n. 3. Hinc incuriæ arguendus, vel, quod Doer. monet, eamdem rem, ut passim, diverse narrasse censendus est, diversos sequutus auctores. Confer tamen ad XXX, 37, n. 6. Non facile intelligitur quomodo Livius vixdum puberem Hannibalem vocare possit, quum ex ipsius narratione illum jam matura juventute vigentem fuisse constet. ED.-De Barcinis et Hannone, vide ad c. 2, n. 5.

3. In paternas subcresceret opes; id aliis legi pro vulg. succederet, notatum in marg. MSS Flor., idque etiam probarunt Gron. et Bauer. Is jam bene

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

T. LIVII

U. C. 534.

opes. Hanno, alterius factionis princeps: « Et æquum postulare videtur, inquit, Hasdrubal; et ego tamen « non censeo, quod petit, tribuendum 1. » Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset : « Florem ætatis, inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure « eum a filio repeti censet. Nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento assue<«< facere libidini prætorum 5. An hoc timemus, ne Ha<«< milcaris filius nimis sero imperia immodica, et regni paterni speciem videat? et, cujus regis genero he«<reditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum << mature serviamus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vi«< vere æquo jure cum cæteris censeo; ne quandoque <«< parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet. >>

[ocr errors]
[ocr errors]

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni adsentiebantur: sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem1 redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris

monuit, nondum succedere Hannibalem patri debuisse, sed crescere atque educari in spem paternæ potentiæ, non potestatis et muneris, sed opum auctoritatisque. Cf. supra ad X, 13, n. 6. 4. Et æquum postulare videtur... tribuendum; non est quod cum Doer. Tò et ante æquum pro profecto, ac sane dictum accipias, vel emendes etsi æquum...ego tamen vel at ego tamen. Est amara et anceps sententia, quam Hanno mox explicat verbis: florem ætatis...prætorum. Confer ad cap. 2, n. 3. Justo jure eum (scilicet florem; vide ad I, 19, n. 1) a filio repeti cen

set, confer ad lib. XXIV, 22, n. 3.

-

5. Assuefacere libidini prætor um, τῶν στρατηγῶν ; vid. ad VI, 42, n. 7. 6. Imperia immodica, qualia fuere Hamilcaris et Hasdrubalis (v. Polyb. III, 8) in Hispania. Regni paterni speciem, ut regni genus et similitudinem appetere et concupiscere, Cic. ad Att. VIII, 11, et IX, 7, dixit; Str. Sed species est potius splendor, majestas. Regni et mox regis invidiose pro imperio et duce, quod jam monuit Doer. Specimen conj. Bauer.

CAP. IV. 1. Hamilcarem juvenem ; al. Hamilcarem viventem: sed veteres

U. C. 534.

LIBER XXI. CAP. IV.

lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset 2. Nunquam ingenium idem3 ad res diversissiparendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset : neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par : cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte dis

milites innuunt aliquid longioris memoriæ de Hamilcare; Gron. Vulgaris tamen lectio, quam Drak. primus deseruit, adridere potest coll. loco simili Sophocl. Philoct. 356, sq., ubi Neoptolemnus dicit : κἄμ' εὐθὺς ἐν κύκλῳ στρατὸς ἐκβάντα πᾶς ἠσπάζετε, όμνύντες βλέπειν Τὸν οὐκ ἔτ ̓ ὄντα ζῶντε Αχιλλέα πάλιν : nisi dicas, illud ζῶντα, viventem, jam inesse in verbis redditum sibi. Vigentem conj. Bauer,

2. Ut pater in se minimum momentum...esset; et maximum potius virtutes ipsius Hannibalis. Confer ad I, 47, n. 7. « Momentum in re dubia fere dicitur, ejusque in alterutram partem inclinatione; hic simpl. est causa, adjumentum, commendatio. Patri quidam pro pater. Neutrum sat bonum: hoc tamen magis placet. Sed aut faceret pro esset latinum erat, aut minimi momenti.» Bauer. Patri in quibusdam nostris legitur; mala lectio, e compendio videlicet orta. ED.

-

3. Nunquam ingenium idem, etc.; usque ad finem cap. Conf. de virtu

tibus et vitiis Hannibalis Sil. I, 56, sq. 239-267; Dio Cass. XLVII, tom. I, pag. 21, seqq. (ubi confer Reimar.) et Polyb. IX, 22-26; qui tamen in vitiis ejus recensendis minus indulget communi Romanorum in hostem in

festissimum odio. Quæ Sallustius de Catilinæ ingenio dixit, nostro obversata esse suspicatur Doer. Apte autem descriptioni memorabilis belli præmittitur imago viri, qui primas in eo partes et ab initio ad finem egit.

4. Itaque haud facile discerneres ; rectius, opinor, ex emend. Gron. et Drak. decerneres; vide ad VII, 9, n. 4. - Vulgatam in libris esse testatur Gronovius, qui tamen edidit decerne. res. Sed cur ita mutaverit non video, quum bene se habeat vetus lectio. ED.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

U. C. 534.

criminata tempora : id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales 7 excellens : arma atque equi conspiciebantur : equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in 9 prælium ibat; ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam punica 10, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus; nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum, triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque 12 magno futuro duci esset, prætermissa.

[blocks in formation]
[ocr errors]

8. Arma atque equi conspiciebantur; vide ad II, 5, n. 8. Sensus est: armis et equis conspicuus erat : non vestitu a cæteris differebat, sed pulchriores equos, meliora arma quærebat. ED. Modo præcessit verbum conspexerunt, etsi alio sensu. Confer ad I, 3, n. 8.

9. Princeps in prælium, etc.; conf. Sil. I, 160, 242. Conserto prælio, al. confecto prælio. Illud servandum: nam confecto prælio omnes una decedunt, nec ibi gloriæ ignominiæque discrimen; at conserto semel prælio

ΙΟ

ad ultimum durare, id gloriosum; Bauer.

10. Perfidia plus quam punica; cf. XXII, 6 extr., 42, 47, et ad Sil. I, 5, n. 56. Multa Livius et cæteri scriptores romani crimina crudelitatis et perfidiæ congesserunt; sed iis, ut hostibus, non plane credendum est. Plures enim Romanis intulit calamitates, quam ut ipsi, si non bellicas artes, saltem pacis virtutes negarent. Cæterum Creverius lectorem ablegat ad excerpta e lib. IX Polyb. ED.

11. Nihil veri, nihil sancti, etc.; sententia pro nomine posita, quod latina lingua nomina mendacitas, vel inveracitas, insanctitas, etc. non novit, ut ap. Sallust. B. J. 101; B. C. 5; et alios; Stroth. – Nullum jusjurandum, nulla ejus cura, religio, ratio. dole virtutum ac vitiorum, ingenio ex utrisque mixto; Bauer.

In

12. Quæ agenda videndaque, cognoscenda. Al. audendaque : sed videre est providere, comparare in

« IndietroContinua »