Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534.

LIBER XXI. CAP. XVI.

33

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a Carthagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse; et Sagunti excidium nuntiatum est: tantusque simul moeror Patres, misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor non lati auxilii', et ira in Car-. thaginienses, metusque de summa rerum2 cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis 3, quam consulerent nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum 4; nec rem romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos, Corsosque, et Istros, atque Illyrios 5 lacessisse magis, quam exercuisse, romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam belligeratum. Pœnum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militia 6 durissima inter hispanas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale duce

CAP. XVI. 1. Pudor non lati auxilii; vide ad I, 5, n. 5.

2. Metus de summa rerum; vide ad III, 5, n. 6.

3. Trepidarent magis, incerti hærerent (vid. ad I, 14, n. 6), quam consulerent, de re agenda deliberarent, aut consilium in rem utile caperent (ut XXIII, 20, et XXV, 38); Stroth. Consulto agerent, rem bene gererent; Gron. Conf. XXIII, 29, et ad XXV, 38, n. 2.

4. Nam neque hostem... congressum, etc.; vide ad II, 32, n. 6.

5. Sardos, Corsos, Istros, Illyrios, Gallos, quibuscum bella gesta inter bellum punicum primum et secundum.

- Cum Gallis Cisalpinis tumultuatum verius, quam belligeratum, præliis magis tumultuariis, h. e. velitaribus levibusque (in quibus omnia fiunt cum tumultu, h. e. repentino impetu, cla

more, strepitu ac terriculis) quam justis atrocibusque ( confer ad I, 37, n. 4), et cum hoste tumultuante potius quam belligerante, in certamen omne plus terroris quam virium ferente, et cæco magis furore, ac feroci impetu, quam certis consiliis, firmoque animo agente (vide ad V, 44, n. 4), pugnatum. Cf. ad XXVII, 2, n. 6; XXIX, 36, not. 2; XXXII, 30, not. 4, et XXXVIII, 17, n. 3; ubi gallicus tumultus, ut ex verbis seqq. patet, dicitur impetus eorum, qui initio est ferox et terribilis, sed longiore certamine sensim residit.

6. Trium et viginti annorum militia, etc.; quot anni intersunt inter primum et secundum bellum punicum; Gron. Hannibale duce acerrimo assuetum, ut passim assuetus et assuefactus ablativo, sed rei fere, non personæ, junguntur, omisso, ut putant,

acerrimo assuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis 7, Iberum transire: trahere secum tot excitos Hispanorum populos: conciturum avidas semper armorum gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia, ac pro moenibus romanis esse.

XVII. Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant1; tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones, et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quatuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deductæ. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo carthaginiensi bellum indici; ejusque belli causa supplicatio per Urbem habita 3, atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus romanus jussisset. Inter consules ita copiæ divisa Sempronio

infinitivo aliquo; vide Duker., Gron. et Drak. ad XXIV, 48; XXXI, 35; XLVIII, 31, 35, et Ern. clav. Cic. Vincere pro victorem conj. Gron. et armis assuetum, Doer.

7. Recentem ab excidio opulentissimæ urbis, statim post excidium Sagunti, ut apud Cic. ad Att. XVI, 7 pr. et al.

CAP. XVII. 1. Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant, regiones, in quibus bellum gerendum, jam definitæ a senatu, sed nondum sortitio earum a consulibus facta. Conf. XLIV, 17.

2. Quatuor et viginti peditum Rom. M. sunt scripta et 1800 equites : ergo quævis sex legionum, ut mox dicitur, continebat 4000 pedites, et 300 equi

tes. Conf. ad VIII, 8, n. 10. - Quinqueremes. Naves quinque remorum ordinibus instructæ. Qua autem ratione dispositi fuerint hi remorum ordines, incertum est. Per gradusne et intervalla supra se invicem assurgebant, quod multi fieri posse negant, an vero in longitudinem tantum secundum latus navis excurrebant? hæc nobis melior videtur conjectura. De his vide auctorem Antiquit. Schematibus illustr. tom.VIII, lib. II, cap. 8 seqq., et Cæsar. nost. edit. vol. IV, pag. 53. ED. Celoces (naves celeres ac breviores; vide Ruhnken. ad Vellei. II, 73) viginti deducta; vide ad VIII, 26, n. I.

3. Supplicatio per Urbem habita; v. ad III, 63, n. 2.

35

U. C. 334. LIBER XXI. CAP. XVII. XVIII. datæ legiones duæ (eæ quaterna millia erant peditum, et treceni equites 4), et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti: naves longæ 5 centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor, et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus deminutus 6. Sexaginta quinqueremes datæ (neque enim mari venturum, aut ea parte belli dimicaturum? hostem credebant), et duæ romanæ legiones cum suo justo equitatus, et quatuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. Duas legiones romanas, et decem millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos romanos Gallia provincia9 eodem anno versa in punicum bellum habuit.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fierent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Æmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam

4. Ea (singulæ): quaterna millia erant peditum, et treceni equites: id ex emendat. Drakenb. reposui pro ea et trecenti.

5. Naves longa, bellicæ, plerumque quinqueremes, vel triremes, et rostratæ, quæ onerariis opponuntur; Strot. Illæ vehebant milites, hæ (öλxádeg) ες commeatum; v. Scheffer de Mil. nav. II. 2, pag. 64, 65, 96. Μακρὰ πλοῖα dicuntur Polyb. XV, 18. - Ita (vid. ad I, 8, n. 1) in Africam transmissurus, scil. eas.

6. Navium...numerus deminutus, quia ad deducendas tantum copias opus habere navibus videbatur.

7. Ea parte belli dimicaturum, eo

genere belli, bello maritimo, ut cap.
22, et qua parte copiarum et virium
XXII, 19, 44, et XXIII, 26; Gr.
8. Cam suo justo equitatu, cum 600
equitibus, quot in duabus legionibus
esse solent.

9. Gallia provincia (confer II, 40, n. 9), quo L. Manlius prætor cum his copiis missus erat. Mox voc. anno abest ab omnibus MSS et antt. edd. Scribendum: Gallia provincia nondum versa in p. b. h. i. e. priusquam eo adducerent ambo coss. copias suas Pœnis opponendas; Gron. Notanda est codd. nost. lectio: mille equites (scil. romanos), soc, sexc. Romanus, Gallia pr. eodem versa, in pun. bel, hab. ED.

C. 218

C. 534

mittunt' ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset? et si, id quod facturi videbantur, faterentur, ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo carthaginiensi bellum. Romani' postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset; tum ex Carthaginiensibus unus : « Præ«< ceps vestra, Romani, et prior legatio fuit3, quum Hannibalem, tanquam suo consilio Saguntum op«< pugnantem deposcebatis: cæterum hæc legatio ver<< bis adhuc lenior est, re asperior. Tunc enim Han<<< nibal et insimulabatur, et deposcebatur: nunc ab << nobis et confessio culpæ exprimitur; et, ut a con«<fessis, res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quærendum censeam; sed utrum jure, an inju<< ria. Nostra enim hæc quæstio atque animadversio in « civem nostrum est; nostro, an suo fecerit arbitrio. « Vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus <«< fieri. Itaque quoniam discerni placet, quid publico «< consilio, quid sua sponte imperatores faciant; nobis <«< vobiscum fœdus est a Lutatio consule ictum : in quo

CAP. XVIII. 1. Legatos majores natu...mittunt; confer ad cap. 6, n. 3. M. Livius is, qui postea Salinator dictus est (v. XXIX, 37), esse non potest, quod consul esset tum quum hæc legatio missa est, aut, si posteriore anno missa est, reus, vel damnatus (v. XXVII, 34); Sigon.

2. Romani postquam C. venerunt, quum senatus datus esset; vide ad VIII, 5, n. 1. Sed cum Bauero leg. Romanis, p. C. v., quum, etc. ctionem Romani defendit Walchius exemplis pluribus, e Livio assumptis;

Le

verbi causa: « Romanis, etsi quietæ res nuntiabantur, tamen...ita muniebant, V, 1; « quibus, si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent, XXI, 6. » ED.

3. Præceps vestra et prior legatio fuit, temeraria, inconsiderata, temere et parum consulto missa. Confer ad I, 32, n. 13. Inconsiderantiæ et celerioris consilii orator insimulat Romanos, quod priore legatione statim Hannibalem sibi tradendum postulaverint; jam vero eo consilio legatos miserint, ut Pœnis, publico consilio Hannibalem

U. C. 534.

LIBER XXI. CAP. XVIII.

37

« quum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguna tinis (nec dum enim erant socii vestri) cautum est. << At enim eo fœdere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur: adversus quod nihil ego di« cturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod « C. Lutatius consul primo nobiscum fœdus icit, quia « neque auctoritate Patrum, nec populi jussu 5 ictum << erat, negastis vos eo teneri: itaque aliud de integro « fœdus publico consilio ictum est 6. Si vos non tenent «< vestra fœdera, nisi ex auctoritate aut jussu vestro «icta; ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis «< insciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti « atque Iberi mentionem facere, et, quod diu par« turit animus vester, aliquando pariat 3. » Tum Romanus, sinu ex toga facto 9, « Hic, inquit, vobis bellum « et pacem portamus; utrum placet, sumite. » Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est: et quum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, üsdem se gesturos.

Saguntum oppugnasse, fassis statim bellum indicant, haud quærentes de rationibus, ex quibus id ab illis fieri potuerit; Doer. Mox adhuc non est etiam (noch), sed hucusque nisi plura ac duriora sequuntur et adduntur; Bauer.

4. Saguntini excipiuntur ; confer ad cap. 2, n. 9, et cap. 19, n. 2.

5. Neque auctoritate Patrum n. p. j.; vide ad I, 17, n. 6.

6. Itaque aliud de integro fœdus publico c. i. est, a decem legatis in Siciliam missis; v. Polyb. I, 62, 63; III,

27 seq.

7. Sagunti atque Iberi mentionem ; vide ad cap. 2, n. 9.

vester, tanquam fetum maturum in lucem edere enititur, aliquando pariat, ut ap. Cic. Phil. 2 extr. utinam reipub. dolor pariat, quod jam diu parturit! Doer.; ut, quod diu, etc.; conj. Bauer.

9. Sinu ex toga facto, laciniis toge ita collectis, ut sinus, vel gremium fieret; Doer. Conf. Appian. Hisp. XIII; Salmas. ad Flor. II, 6; Sil. II, 384 sq. impr. Polyb. III, 33, n. 2 seq. (ubi conf. Schweigh.), et Zonar. Ann. VIII, 22, qui copiosius apertiusque dicit Μάρκος ὁ Φάβιος, τὰς χεῖρας ὑπὸ τὸ ἱμάτιον ὑποβαλών, καὶ ὑπτιάσας αὐτ τάς, etc. Iterum, quia significat secundo, altera vice, non rursus, referendum ad dixisset, non ad sinu ef

8. Et, quod jam diu parturit animus fuso: nec enim antea effuderat sinum,

« IndietroContinua »