Immagini della pagina
PDF
ePub

Howered

Programm

des

Königlichen evangelischen Gymnasiums

zu Gross-Glogau

für das Schuljahr 1853/54,

durch welches

zu der

Offentlichen Prüfung der Schüler am 10. und 11. April,

so wie

zu der Redeübung am 12. April 1854

ebrerbietigst einladet

der Directorats - Verweser

Prorector Dr. Petermann,

Inhalt:

1. Disputationis de ratione, qua Livius in libris historiarum conscribendis usus est opere

Polybiano, particula prima. Scripsit Th. Lucas.
II. Schulnachrichten, verfasst von dem Directorats - Verweser.

Gross-Glogau,
gedruckt bei Carl Flemming,

Ostern 1854

21160563.15

HARVARD COLLEGE LIBRARY

FROM THE LIBRARY OF ALBIRT ANLRW HOWARD

NOVEMBER 24, 1925

De ratione, qua Livius in libris historiarum conscribendis usus estuopere Polybiano, disputationis

particula prima.

Praefatio.

In rebus cujusvis aetatis enarrandis veri studium virtutem esse scriptorum praestantissimam, quis est, qui neget? Quapropter Cicero ') primariam significat historiae legem, ne quid falsi dicere audeat; deinde, ne quid veri non audeat. In rationem igitur inquirenti mihi, quae inter Livium intercedat et Polybium, omnium rerum ea videtur esse gravissima, ut primum indagetur, num Polybius res gestas veri studio ductus et potuerit et voluerit exponere; quo explorato eo facilius apparebit, qua ratione Livius in historiis conscribendis usus sit opere Polybiano; nam si Romanorum historicorum princeps ita de Megalopolitano judicasset, ut et inter antiquos scriptores Dionysius Halicarnassensis, qui eum gregi historicorum adnumerat 2) ejusque libros tam prave scriptos esse dicit, ut nemo eos perlegere possit 3) et recentiori tempore viri docti nonnulli, qui illius scriptoris fidei obtrectarunt camque vehementer in dubium vocarunt 4), profecto ejus vestigia non esset secutus, sed omnino auxilium repudiasset, quod revera saepius, quam multis videtur, ab eo petiit. Neque vero, hac parte disputationis absoluta, omittenda est quaestio de consilio, quod fuit utique et Polybio et Livio in operibus suis condendis; nam si probatum erit, aliud esse secutum Polybium, aliud Livium, non amplius mirabimur, hunc scriptorem ex Polybio alia avide deprompsisse et oratione amplificasse, alia intacta reliquisse aut brevius certe operi suo inseruisse. Quod ubi expositum est, a re non alienum videbitur in medium proferre, quid Livius ipse de Polybio senserit quantique eum in rebus memoriae mandandis aestimaverit. His quaestionibus absolutis jam propius ad id, quod propositum est, accedemus; qua in re ut justo ordine progrediamur, primum videndnm erit, quae facta in operibus suis narrata utrique scriptori sint communia, ex quibusque fontibus uterque communibus sua hauserit; deinde, qua ratione Livius opere Polybiano usus sit, quam accuratissime exponendum est.

1) De Orat. II. c. 15.

2) Antiq. Rom. I. c. 6. Ilovplov zoi pvpior üdlov. c. 7. 17o2.uplov aj tüv ändor terà συγγραφέων. Ι. c. 32 ως δέ τινες ιστορoύσιν, ών οτι και Πολυβιος ο Μεγαλοπολίτης.

3) De comp. verb. c. 4.

4) Praecipue nominandi sunt Beckerus (Vorarbeiten zu einer Geschichte der zweiten punischen Krieges) et Herzogius (Hannibal'8 Zug über die Alpen).

Caput I.

De fide Polybii. Polybius Megalopolitanus, cujus aetas in ea incidebat tempora, quibus primum Romani arma victricia extra Italiam tulerunt et totius fere orbis terrarum imperium sibi paraverunt, rebus patriae Philopoemene et Lycorta ducibus interfuit "); tum fracto fere foedere Acbaico cum nobilissimis Achaeis Romam in exsilium deductus, propter ingenii bonitatem et insignem doctrinam et rei militaris peritiam mox praestantissimorum Romanorum, Scipionum, Aemilianorum, aliorum consuetudine usus est 9) eaque tam singulari, ut Scipio ille Africanus sibi Polybium tum consiliorum tum rerum gerendarum comitem et quodammodo socium adjungeret. Huc accessit, ut Polybio, quum Romae commoraretur, magna sese offerret copia rerum in usum operis sui colligendarum; adiit enim, ut taceam de Annalibus Maximis, quos in opere suo condendo eum adhibuisse verisimile est, tabulas illas aeneas, apud Jovem Capitolinum in Aedilium aerario servatas, in quibus foedera erant incisa'), inde ab antiquissimis temporibus inter Romanos et Carthaginienses icta et Polybii aetate non solum maximis natu Romanis ignota, verum etiam viris eorum, quae ad rempublicam spectant, omnium judicio peritissimis; porro consuluit tabulam illam aeneam, in Lacinio promontorio ab Hannibale descriptam, quo tempore hic in illa Italiae ora versabatur 8) neque minus pacis conditiones '), senatus consulta 10) et orationes in senatu habitas 11) in usum futurum congessit. Praeterea multa ab iis, qui rebus interfuerunt, accepit 2); ipse vidit Carthaginis excidium et bellum Numantinum, visendi et veritatis cognoscendae studio iter per Alpes fecit 13) et multa subiit pericula in Africa, Hispania, Gallia peragrandis Oceanoque Atlantico navigando 14). Accuratam denique notitiam habuit scriptorum et Graecorum et Romanorum, ex quibus ipse nominat Pbilinum, Phylarchum, Chaeream, Sosilum, Timaeum, Ephorum, Theopompum, alios; ex Romanis unum Q. Fabium Pictorem, antiquissimum rerum Romanarum scriptorem. Polybius tot tantisque subsidiis ornatus quum ad bistoriam scribendam incumberet, non est dubium, quin quo erat ingenii acumine, res veras referre potuerit. Attamen nisi ad hanc virtutem historici etiam voluntas accedat verum profitendi, ea haud magni aestimanda est. Jam igitur argumentis probandum est, utramque virtutem in opere Polybiano conjunctam inveniri. Historiam, ut Ciceronis 15) verbis utar, testem esse temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nuntiam vetustatis, id optime jam ante oratorem illum perspexit totoque suo opere declaravit Polybius, cui erat propositum docere, non delectare. Quid senserit de veritate, summa historiae virtute, luculenter significavit lib. I. c. 14. 6., ubi historiam veritate privatam narrationem nullius usus (ávwpɛhès dinynua) appellat eamque cum animali comparat, quod luminibus amissis prorsus inutile reddatur; porro lib. II. c. 56. 10. rerum scriptoris officium esse dicit, ut prout quaeque gesta dictave sint, omnia ex veritate exponat, finemque esse historiae, ut dictis factisque veris in omne deinceps aevum studiosos lectores doceat iisque persuadeat. Non minus egregie alio loco (lib. XIII. c. 5. 9.) scripsit, naturam sibi videri hominibus Veritatem deam constituisse maximam eique vim adjecisse gravissimam; nam haec licet ab omnibus

5) Polyb. DI. c. 2. 2. 6) Polyb. XXXII. c. 9. et 10. 7) Polyb. II. c. 22–c. 28. 8) Polyb. m. C. 33 extr. Liv. XXVIII. C. 46. 9) Polyb. L c. 62. II. c. 12. XV. c. 8. 10) Polyb. XX c. 13. c. 15. c. 26.

11) Polyb. XVIII. c. 27. XXII. c. 1-6. XXVI. c. 2. 12) Polyb. IV. c. 2. 13) Polyb. III. c. 48. 14) Polyb. III, c. 59. 15) de Orat. II. c. 9.

[ocr errors]

oppugnatur atque etiam omnes nonnunquem verisimiles conjecturae falsae sint, ipsam tamen per se in animos hominum sese insinuare et modo confestim vim suam in lucem edere, modo diu tenebris obscuratam suapte vi denique vincere et victoriam de mendacio reportare. Quem praeterea non fugerit, quam sit severus judex Polybius in scriptorum a se adhibitorum auctoritate ponderanda et examinanda, is omnium argumentorum a nobis allatorum ratione habita sibi facile persuadebit, illum non solum potuisse, sed etiam voluisse veram litteris mandare historiam, ita ut Livius inde a temporibus bellorum Punicorum sequi posset ducem vix certiorem 10).

Caput II. De consilio, quod Polybius in opere conscribendo secutus est. Polybius, qui vitam inter miras fortunae vicissitudinės egit patriamqué suam et liberam vidit et Romanorum imperio subjectam, id sibi proposuit, ut qua ratione et quo rerum administrandarum genere 17) omnes fere totius orbis terrarum regiones intra Lul. annos sub unius populi Roinani imperiu:n fuissent redactae, Graecis 18) explicaret, quamquam non ignorabat, libros suos maxime in Romanorum manus esse venturos, quum praeclarissimae ac plurimae res populi Romani ïis continerentur *'). Atque haud perverse propterea ii judicasse videntur, qui Polybium dicunt et Romanos et Graecos respexissé, quum egregiam illam sententiam non semel tantum enuntiaret, multis res maximas bene gestas, quibus recte uti nescirent, evasisse tandem perniciosissimas, non paucis contra casus gravissimos, quum generoso eos animo ferrent, maximas saepe utilitates conciliavisse 20). Romanos enim hisce verbis hortatus est, ut sapienter orbis terrarum imperio uterentur, Graecos contra, ut patria sub imperium populi Romani ditionemque subjuncta aequis calamitatem animis ferrent. Sed si Polybius nihil aliud opere suo efficere voluisset, nisi ut Graecis magnitudinem gloriamque imperii Romani ante oculos poneret, nunquam eam sibi laudem apud posteros paravisset, quam revera adeptus est. Accedit enim ad consilium illud, quod latius patet, singulare quoddam, quod in eo cernitur, quod ipsi sit bistoria cum magistra vitae, tum verissima institutio praeparatioque ad rempublicam gerendam; quare suo jure, id quod Thucydides, cui Megalopolitanus proxime accedit in historia scribenda, de suo opere praedicat, niñuce sis αεί μάλλον, ή αγώνισμα εις το παραχρήμα ακούειν 2) suas historias Polybius dicere potuisset. Uterque ad rempublicam tractandam delatus et in rebus civilibus ac bellicis versatus historiam esse futuroruin ex praeteritis prudentissimam conjectricem optime intellexit atque propterea opera sua, in quibus factorum eventuumque sagacissima explicatio cernitur, e causis principiisque suis repetita, eorum potissimum in manibus esse voluit, qui in republica administranda versarentur 22). Non multum igitur a vero aberrabimus dicentes, Polybium libros suos composuisse ad exemplar Thucydidis, sollertis illius explicatoris causarum et eventuum; hac enim in re vim. positarm esse της πραγματικής ιστορίας, unde haec ratio historiae scribendae nomen accepit, nobis persuasum est. Polybius ipse de suo opere loquens saepius rpayuatelas voce utitur,

16) Qui plura cupiet, Dr. Luca e elegantissimam illam commentationem adeat, qua in hac disputanionis nostrae parte usi sumus: Ueber Polybius Darstellung des Aetolischen Bundes. Erster Theil. Königsberg 1826. 17) Polyb. I. c. 1. 5. Füş zai tivi yéral zohralus coll. III. c. 1. 4. 18) Polyb. I. c. 3. 7. 19) Polyb. XXXII. c. 8. 8. 20) Polyb. II. 4. 5. V. 88. 3. 21) Thucyd. I. e. 22. coll. Polyb. III. c. 31. 12. 13. αγώνισμα μεν, μάθημα δε ου γίγνεται. 22) Polyb. IX. 1. 2. 4. 23) Polyb. I. c. 1. 4. e. 3. 1. c. 4. 1. IX. c. 1. 2.

« IndietroContinua »