Immagini della pagina
PDF
ePub

eant, veluti pecora, quæ natura prona 5 atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius esse videtur ingenii quam virium opibus gloriam quærere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto 9, et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio veget **.

10

II

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

12

æterna possessio est. Hoc loco omnem suam vim retinet verbum habetur, nec sonat, ut sæpe alias, videtur, quod prorsus sententiæ repugnaverit.

8. Virtute animi. Vi animi, quam Græci ¿perv dicunt. Kunhardt.

9. Consulto... opus est. Diligenter consulendum et deliberandum est.

10. Mature facto opus est.. Perficiendum celeriter quod decreveris. Sic Isocrates ad Demonicum : 6cvλεύου μὲν βραδέως, ἐπιτέλει δὲ ταχέως Ta doavta. Et Demosth. Philipp. τ : δεῖ βουλεύεσθαι ἐφ' ἡσυχίας, ποιεῖν δὲ τὰ δόξαντα μετὰ σπουδῆς.

II. Alterum alterius auxilio. Sic Horat. in arte poetica:

Alterius sic Altera poscit opem res et conjurat

amnice.

12. Veget. Antiquum, pro viget. Hinc vegetus, et verbum vegeto. Cortius et alii quidam legunt eget. Sed nonne, ut Dahlius observat, frigide dictum sit indigens eget?

8

6

5

II. Igitur initio 'reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus', in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem domi nandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotüis to compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum " animi virtus in pace ita uti in bello valeret ", ", æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus 14 14 retinetur, quibus initio partum est. Verum

10

CAP. II. 1. Initio. Primis illis temporibus quum civitates conderentur. KUN.

2. Nomen imperii. Sic vocati sunt qui primi in terris imperium habuere. Item Cicero de Legibus, III:

[ocr errors]

Omnes antiquæ gentes regibus

quondam paruerunt. »

3. Diversi. Diversa sequentes; alius aliam viam ingressi.

4. Pars... alii. Hæ voces semper sibi invicem ab auctore nostro opponuntur, nunquam autem pars.... pars, nec etiam alii... alii. KUN.

5. Etiam tum. Illis adhuc temporibus. Hæc dicta sunt ab Sallustio ut suæ ætatis, antiquis illis temporibus dissimillimæ, cupiditatem et avaritiam obiter carpat. Male igitur Cortius et jam tum, quod contrarium prorsus sensum efficit.

6. Agitabatur. Frequentissime occurrit apud Sall. vox agitare pro agere. Sic Ennius (Cic. in Bruto, xv): Qui tum vivebant homines atque ævum agitabant.

13

et Mandanes filius, qui imperium Medorum ad Persas transtulit. Cyri vero potissimum meminit Sallustius, quia antiquiores historiæ pro fabulis haberi solent.

8. Lubidinem dominandi. Propter solam dominandi cupiditatem bella gerere, et gloriam ex magnitudine imperii æstimare.

9. Periculo. Experimento. Nota eamdem utriusque vocabuli radicem esse: πεрav, eXPERIri, seu PERICUlum facere.

10 Negotiis. Ipsa negotiorum

tractatione.

11. Imperatorum. Intellige omnes eos qui, seu in bello, seu in pace populis imperant.

12. Valeret. Vigeret, omnem suam vim haberet atque expromeret. Non enim hoc loco valeret idem significat, quod paulo ante infinit. posse.

13. Equabilius. Magis suum et eumdem statum obtinerent. Gall., auraient un cours bien plus réglé. Cr. 14. Artibus. Rationibus. Gallice,

7. Cyrus. Prior Cyrus, Cambysis moyens.

15

19

[ocr errors]

17

ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere 16, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique 1o, vitam sicuti peregrinantes 20 transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati ", anima oneri " fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta æstumo quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus , præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

25

15. Lubido. Prurigo faciendi quodcumque animo lubet. Gallice, caprice. Hoc vitium oppponitur continentiæ, gallice, retenue, qua quis intra recti honestique fines continetur.

16. Invasere. Sunt enim quasi hostes reipublicæ desidia, lubido atque superbia. Nota invasere absolute positum; suppleri potest: animos hominum universasque res humanas.

17. Ad optumum. Hæc vox non eum hoc loco significat, quem gallice vocamus: le plus honnête homme; sed eum qui plus pollet ingenio, industria, viribus animi: le plus capable,

18. Quæ homines arant. Sensus est: ne ipsa quidem agricultura, navigatio, architectura, sine virtute, i. e. sine vi mentis, prospere procedunt.

19. Inculti. Qui animum non excoluerunt.

20. Sicuti peregrinantes. Quasi hospites et peregrini versarentur inter homines, nec ullum sui vestigium relinquere curarent.

21. Corpus voluptati. Corpus fuit in deliciis; ideo illud solum foverunt et curæ habuerunt.

23

[ocr errors]

24

22. Anima oneri. Anima fuit oneris loco; ideo illam neglexe: unt et quasi ægre tulerunt. Quomodo autem anima oneri esse potest? quia animæ propria est actio quædam et motus illis importunus qui, ut dictum est, dediti ventri atque somno desidia et inertia torpere consueverunt. Hic vero anima, corpori opposita, est nostra vox ame, græca ux, latissime patenti sensu.

23. Juxta æstumo. Vitam non pluris æstimo quam mortem.

24. Aliquo negotio intentus. Vulgaris usus postulare videtur : alicui negotio. Hicne Sallustius ablativum intelligi voluit? An aliquo est antiqua forma dativi, ut nullo, apud Cic. pro Quintio 1 : quod si tu judex nullo præsidio fuisse videbere? « Recte enim, inquit Donatus, veteres nulli, nullo, soli, solo, declinabant. » Certe adverbium quo natum est ex veteri dativo quoi, hujusque casus semper aliquam retinet significationem. Idem hic esse potest de aliquo.

25. Præclari facinoris. Facinus, (ex verbo facere) est vox media,

I

5

III. Pulchrum est bene facere reipublicæ; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere ', et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum3, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exæquanda ; dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute et gloria bonorum memores quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea ', veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi advorsa multa

6

9

8

hoc est, quæ in utramque partem accipitur, et, prout cum hoc vel alio adjectivo jungitur, præclara aut turpia significat. Sensus est : qui præclaris factis innotescere, aut in aliqua studiorum artiumque liberalium parte eminere cupit.

CAP. III. 1. Absurdum. Hac voce ad significandos ingratos auribus sonos sæpissime utuntur Latini. Deinceps vero omnia, quæ hominem ratione præditum non decent, dicuntur absurda. KUN.

2. Et qui fecere. Dignus est qui comparetur locus apud Plinium simillimus, Ep. vi, 16: « Beati quibus datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda. » KUN.

[blocks in formation]

10

lector nescierit esse nonnullos, qui auctorem rerum eumdem h. 1. esse ac scriptorem velint. Et quidem non semel auctor rerum, apud Tacitum, pro historico usurpatur. Sed hic oppositio clare sensum indicat.

4. In primis arduum. Arduum in iis quæ maxime ardua sunt.

5. Facta dictis sunt exæquanda. Verbis ita rem exprimere oportet, ut neque nimis laudentur honesta, nec turpia nimis vituperentur, utque lector, quid et qua ratione aliquid factum sit, statim intelligat. KUN.

6. Ubi... memores. Quum præclara bonorum virorum facta refers.

7. Supra ea. Id est, quæ facultatem malevolorum superant. Totus hic locus de scribendæ historia difficultate e Thucydide depromptus est, quem vide 1. 1, 35, in funebri Periclis oratione.

8. Adolescentulus. Admodum juvenis,

9. Ad rempublicam. Ad capessenda reipublicæ munera.

10. Ibique. In obeundis muneribus.

13

fuere. Nam pro pudore ", pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium ", tamen inter tanta vitia imbecilla ætas, ambitione corrupta "3, tenebatur; ac me, quum ab reliquorum 14 malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi; non fuit consilium secordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum co

I

11. Pro pudore, etc. Hæc, ordine paulum immutato, sic intellige, ut opponatur pudori audacia, abstinentiæ avaritia, virtuti largitio, (l'audace à la modestie, l'avarice au désintéressement, les largesses au mérite); largitio enim est pecunia pro suffragiis data, ut aliquis sine virtute honores adipiscatur. Si tamen nullum volueris interpretando verbum transponere, opponi poterit largitio abstinentiæ, quia ubi sunt qui largiuntur, sunt etiam qui accipiunt, ideoque non viget abstinentia. Denique contrarium erit avaritia virtutis, ejus scilicet quæ animos ad pecuniæ contemptum erigit, et, ait Horatius, Carm. 11, 2: Ingentes oculo irretorto Spectat acervos.

ut

12. Insolens malarum artium. Non solitus exercere malas artes. Unde hic genitivus? quia idem valet insolens, quod non habens consuetudinem.

13. Ambitione corrupta. Hic est corrumpere idem quod gallice, séduire.

14. Quum ab reliquorum... Hic a Bip. editione recedimus, quæ habet: Quum ab reliquis malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido, eadem qua ceteros, fama

[ocr errors]

atque invidia vexabat (sexto casu eadem fama atque invidia). » Sequimur vero Havercampum, et sic interpretamur: eadem, quæ ceteros, honoris cupido vexabat me fama atque invidia (his item in sexto casu,sed eadem in primo). Kunhardt conjicit legi posse, si quis vulgatam lectionem mutandam censeret,« me.. honoris cupidum eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat, » quod certe optimum sensum efficeret. Sed et in nostra lectione nihil ambigui est : quamvis a ceterorum vitiis abhorrerem, tamen quum eadem, qua illi, ambitione laborarem, ea ambitio hominum rumores (sic famam intelligi oportet) atque invidiam in me concitabat. » Id mire congruit cum sequentibus verbis et cum iis quæ paulo supra dicta sunt: ibi mihi advorsa multa fuere. Hæc autem scribit, ut monet clarissimus Sallustii interpres (le président De Brosses), ut, quoniam recens e senatu ejectus erat, honestam probabilemque huic ignominia causam prætexat, quasi bonus ipse malis per invidiam annumeratus fuerit.

CAP. IV. 1. Bonum otium. Otium hic intellige vacationem a publicis

« IndietroContinua »