Immagini della pagina
PDF
ePub

narrat Sallustius quod non verum sit; sed non omnia dicit, quæ vera sunt ; et hoc quoque mendacii

vera reticere.

genus est,

At enim non justam historiam et omnium, quæ quisque fecerit, curiosam scribere, sed perbrevem unius conjurationis imaginem adumbrare instituerat. Cur ergo eum removit ab oculis, quem ante omnes decuit eminere? Nonne, si Catilinam cædes et incendia patriæ minitantem ostendere debuit, ostendendus quoque erat patriæ servator Tullius? Intueri in promptu est atque odisse Gabinium, Cethegum, Lentulum nefando consilio quasi immortuos et in scelere consepultos suo; nusquamne vero tot facinorum spectaculo fessus animus inter meritas bono viro laudes et præmia virtuti debita conquiescet? Scelusne duntaxat videbimus, nusquam sceleris vindicati mercedem ? Fateamur sane isto silentio argui tacitum invidentis odium, et ea, vivente Tullio, reticere volentis, quæ Tullio tam grata auditu fuissent. Quæ quidem opinio plurimum valebit apud Tullianæ indolis memores, nec oblitos quanto laudum amore tantus ille vir semper flagraverit.

Vix unum annum a negotiis Sallustius abfuerat, quum inquietum et otii impatientem in medias reipublicæ procellas novæ res immiserunt. Exarserat Pompeium inter et Cæsarem civile bellum, et intra sexaginta dierum spatium tota Italia in Cæsaris potestatem concesserat. Tum quieti omnino valedixit Sallustius: potiente enim rerum eo qui sibi jamdudum amicus foret, sperabat se brevi ad summa perventurum. Hoc tempore primam Epistolam de ordinanda republica, quam quidam falso secundam vocant, ad Cæsarem scripsisse eum recte conjicies, si modo has Epistolas, quod non levibus de causis affirmat vir historiæ romanæ et Sallustiani ingenii peritissimus (le président De Brosses), Sallustianas esse credideris.

Igitur favente Cæsare, anno U. C. 706, iterum quæstor

B

factus est, patuitque illi per hanc dignitatem ad senatum reditus. Quæsturam Romæ tum ille gerebat, quum hujus quem vicerat ultor Cæsar Pompeianam cædem Niliaca clade vindicaret. Tunc circa Alexandriæ obsidionem hærenti Sallustium alteram epistolam scripsisse putant. Sed paulo post, Ægypto victa, Cæsar Romam rediit anno U. C. 707, et tunc Sallustius prætor factus. Eo fere tempore, uxorem duxit Terentiam, quam redux ex Pompeii castris Tullius repudiarat, rei familiaris nimis incuriosam, Tulliolamque filiam durius habentem. Eam scilicet ex Tullii thalamis non puduit in Sallustii Tullio inimici nuptias prorumpere, recentis forsan injuriæ memoria, quum voluerit nomen et cubile cum eo consociare, quicum et iras posset. Quanquam non facile intelligi potest tam imparis matrimonii causa; quippe Terentia tanto dejecta conjugio in Sallustium devolvebatur; Sallustius affinitatem jungebat cum ea domo, cujus dedecus probrosæ immortalitati mandarat ipse, prodito, in historia conjurationis, Catilinæ stupro cum virgine vestali Fabia, quæ fuit Terentiæ soror. Ex quo, ut obiter dicamus, novum sumitur argumentum scriptam ante hoc tempus Catilinariam conjurationem'. Sin aliter, quomodo de Fabiæ dedecore non tacuisset, qui tam multa Catilinæ adolescentis flagitia silentio prætermiserat?

Interea Scipio et Cato, auxiliante Juba Mauritaniæ rege, reliquiis partium, quæ pro libertate pugnaverant, in Africa collectis, bellum civile de integro instaurabant. Renascentes male sopiti incendii flammas Cæsar exstincturus jus

1. Restat tamen adhuc aliquis dubitandi locus; quod Cicero ne verbum quidem ullum de Sallustio fecerit in Bruto, ubi de inimicis etiam suis non reticere se multis exemplis docuit. Nisi forte Sallustium prætermiserit, quod is nullas dixisset causas et, scriptor licet præstantissimus, locum inter oratores non haberet. Ceterum existimat Middleton, Vit. Cic., Sallustiana opera, quocumque tempore composita fuerint, non ante Augusti principatum in lucem edita fuisse.

serat Sallustium aliquot legiones, quarum de fide securus erat, per Capuam. ad mare ducere et eas navibus imponere. Sed fessi vulneribus præliisque milites, ubi pro laborum præmiis novos labores, et pro quiete adeunda rursus maris bellique pericula intellexere, despondent animos, et tandem fieri finem oportere conclamantes, in minas et apertam seditionem erumpunt. Cui sedandæ impar exercitum relinquere coactus est Sallustius. Milites viam reflexere; nec nisi Romam regressos, jamque stantes in Campo Martio, Cæsar ipse quirites vocando exauctorandoque sedavit. Qua ignominia ad vetus obsequium revocati mox in Africam transvehuntur. Inde Sallustium ad Cercinam insulam, quam adversarii tenebant, cum parte navium Cæsar ire jubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.

« Hæc ita imperabat (Bell. Afr. vIII, Cæsar. Collectionis, vol. II, p. 436,) ut, si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet, nec moram tergiversatio. » Nimirum in eo virtutem reique militaris peritiam agnoverat Cæsar, quem considerare vetabat, an res imperata fieri posset. Ceterum ea, nec magno quidem negotio, perfecta est. « Nam (ibid. xxxiv, p. 461,) Sallustii adventu C. Decimius quæstorius, qui ibi cum grandi familiæ suæ præsidio præerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit, ac se fugæ commendat. Sallustius interim prætor, a Cercinatibus receptus, magno numero frumenti invento, naves onerarias...... complet, atque in castra ad Cæsarem mittit. >>

Confecto bello Cæsar, pacatæ Africa Sallustium præfecit. Quod si Lenæo, Pompeii liberto, quem Suetonius contra Sallustium mordacem libellum scripsisse testatur, fides adhibenda sit, in ea hoc tantum reliquit, quod auferre non poterat. Ejusdem criminis reum facit Dio Cassius; neque id temere aut invidiose excogitatum videtur,

B'

quum reversus domum, apud Cæsarem a Numidis accusatus fuerit. Apud amicum causam agens, nemine mirante absolutus est. Nec defuere qui dicerent eum prædæ partem judici dedisse, ut alteram servaret. Illud enim tunc temporis usitatissimum fuit, ut legati Romam reduces provinciarum spoliis innocentiam emerent, justissimis provincialium hominum querelis ne famam quidem spoliatoris lædentibus. Nam adeo vulgare erat crimen avaritiæ, ut non impunitum modo, sed vix animadversum transiret. Quanquam id Sallustio præter alios invidiosum fuisse verisimile est, utpote acerrimo alienorum flagitiorum insectatori; liberatusque sententia Cæsaris, graviori librorum suorum judicio damnabatur.

Sed ille vix pœnæ ignominiam absolutionis ignominia effugerat, quum Cæsar, idibus martiis, anno 710, in senatu confossus est. Tanto destitutus præsidio Sallustius otio se penitus, et in perpetuum, abdidit. Eo tempore Historiam belli Jugurthini conscripsit; quod jam ante, dum Numidiæ præesset, animo destinaverat. Quod opus longe pulcherrimum Sallustii habetur, et ipso Catilina præstantius. Catilinam enim legendo, unius tantum et in uno loco initæ atque oppressæ conjurationis historiam legas. Conjuratio quidem illa in urbem omnium gentium reginam parabatur; locus ille, Roma. Sed Jugurthino in bello, et Romæ quoque inter turbulentas populi conciones, et in Africæ desertis inter arma et insignes varia Romanorum Afrorumque fortuna pugnas versaris; dumque in senatu publica majestas auro venundatur, castra duos viros in patriæ decus simul et perniciem educant. Scilicet in Numidia primum monstrati fatis Marius et Sylla.

Neque quidquam Sallustius omisit ut rerum gravitatem, non ingenio solum, sed cura etiam assequeretur. Multa enim de Africæ populorum originibus ex Numidicis libris collegit, quos rex Hiempsal in unum corpus redigi cura

verat. Eodem ferme tempore longiorem Historiam, cui inscribebatur titulus, « Historia rerum in republica romana gestarum, » conscripsit: quo opere quidquid Catilinariam conjurationem inter et Jugurthinum bellum actum erat, continebatur. Sed mutila tantum ejus reliquiæ et aliquot fragmenta supersunt, in quibus digna præcipue memoratu invenias quatuor orationes et duas epistolas, unam Pompeii ad senatum, alteram Mithridatis ad Arsacem. Istis adjutus fragmentis, magna ceteroquin doctrina instructus et mira præditus ingenii sagacitate, vir nunquam satis laudandus De Brosses, res Romæ septimo sæculo gestas perpetua, eaque accuratissima, narratione exsequutus est.

Jam reliquum vitæ Sallustius magnas inter opes circumfusasque delicias traduxit; magnificentissimis ædibus in monte Quirinali ædificatis, ubi et saluberrimus aer, et pulcherrimus urbis patebat aspectus. Simul nobiles istos hortos conserendos curavit, quos jucundissimos in tota urbe veteres memoravere, et mortuo Sallustio habuerunt imperatores; sufficiente gentium omnium dominis ea sede, quæ viri privati fuerat : tanta loci amplitudo, tantus ornatus! Itaque Sallustianis in hortis inventa sunt plurima et pretiosissima artium antiquarum monumenta, quæ huc seu prioris heri seu Cæsarum opes congesserant. Nec minor fuit Sallustio ruri quam in urbe magnificentia. Multa enim prædia et præsertim pulcherrimam villam emit, quam in oppido Tibure XII millibus ab Roma distante Cæsar exstruxerat. Quæ quidem tam effusæ impensæ non argumento sunt Sallustium cum summa innocentia et abstinentia provinciam Africam habuisse; præsertim si narrantibus credere fas est adolescentem eum omnia disperdidisse bona, ita ut ne paternam quidem domum servaverit. Hoc enim ei acerbissimis verbis objicit auctor, quicumque est, hujus in Sallustium declamationis, quam sub Ciceronis nomine circumferunt.

« IndietroContinua »