Immagini della pagina
PDF
ePub

Lipsiense, quod primum prodiit anno superioris saeculi LXXXVIII, duobus indicibus locupletatum, sublatis scripturae mendis, nitide ac diligenter expressi. Formarum elegantiam, quoad potui, comparavi; puduisset enim mollissima carmina, nullo adhibito artis lenocinio, in lucem emittere. Liberius latini scriptoris ingenium, dubium diu fecit, utrum integer edendus esset nec ne. Verum, quum tanta sit ubique antiquorum auctoritas, ut, quae minus verecunda ipsis exciderint, omnem illecebram propter aetatem et studium artis videantur amittere, totum dedi sine fraude, eo magis quod non adolescentum, sed doctorum causa hic labor fuerat susceptus. Eo accessit, quod obscoena quae essent, tanta stili severitate Doeringius pertractavit, ut scripto

VIL

rem castigasse potius quam declaras se dicendus sit.

Catullum in praesens, alios deinceps poëtas et oratores habebis. Addidit enim animum egregia meorum civium humanitas, et Brixiani typographi consilium, qui, edito iam a nobis priore Caesaris volumine, Sallustium, Cl. Nardinii cura illustratum, vulgavit, confirmavitque per epistolam, se eamdem, quam nos provinciam, naviter et cum virtute obiturum. Nam quod ille, inceptis nostris minime deterritus, tantum opus in se receperit, quid aliud ostendit, quam non deesse in Italia qui liberalissimis hisce studiis faveant? Durius illud videbatur, quod nostrum propositum de edendis Germanorum commentariis, palam aspernaretur, ac veluti Italiae maxime in

iuriosum parum lenibus verbis conaretur traducere. Sed dicti mox eum poenituit, et Heynianum Virgilium, semel iam atque iterum excusum, typis mandare non dubitavit. Nos certe consilium haud ita facile deseremus, ne videlicet indigni olim videamur, qui tantum aemulum et imitatorem laborum nostrorum haberemus. Vale. Dabam Idibus Februariis, An. MDCCCXX.

FRID. GVIL. DOERING.

Prodeunti

rodeunti mihi ante decem annos ex disciplina, qua in schola Portensi usus fueram, cum variae nec eae inhonestae, quibus ad specimen aliquod collectae mihi supellectilis litterariae edendum impellerer, causae occurrerent; animus meus, quem Praeceptori aeternum mihi venerando Cl. Barthio, Rectori nunc scholae Portensis meritissimo, patefeceram, eiusdem suasu et nutu inductus et inclinatus est eo, ut Catulli, quocum iam tum arctam familiaritatem contraxeram, Epithalamium Pelei et Thetidos, notulis meis instructum, publici iuris facerem, et captum simul novam aliquando totius Catulli adornandi editionem consilium proponerem. In quo quidem exsequendo consilio non confirmabar solum iam tum, cum iuvenilem istum laborem aequis et idoneis harum rerum arbitris haud displicuisse intelligerem, sed accedebat quoque deinde auctoritas viri, cuius plurimum in his rebus valet iudicium,

CATUL. Carm.

b

Summi Heynii, qui cognita ac probata, quam secuturus eram, interpretandi ratione, ad inchoatam Catulli editionem strenue absolvendam humanissime instigavit et mira quadam alacritate implevit animum. Nec retundere conatus meos vel animum infringere potuit vociferatio eorum, qui lectione Catulli animos iuvenum corrumpi et bonos corum mores depravari crepant et clamitant; cum vel ea ad susceptum laborem excusandum sufficere videantur, quae tam Heynius in praefat. ad Tibull. edit. prima, quam Barthius in praefatione ad Propertium egregie his obiectionibus responderunt, et iuvenes Venerum poëticarum studiosos ad eos quoque poëtas, qui in rebus levioribus et amatoriis ingenium exercuerunt, animi et delectationis causa post studia graviora et severiora lectitandos, quovis incitamento allexerunt et incitarunt. Quorum virorum argumenta nisi satisfaciant superciliosis quibusdam et superstitiosis morum censoribus, per me licet Catullum et ceteros poëtas, quos vocant lubricos, ceu pestem detestandos et Vulcano potius quam iuvenum manibus tradendos pro ingenio et sensu suo censeant; quos tamen,

« IndietroContinua »