Immagini della pagina
PDF
ePub

1

[ocr errors]

Etiae procidit, atque id deiecit. Ea religione moti

Patres, et diem unum adiiciendum ludorum celebritaa ti censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et

novum auratum faciendum. Et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum 1 et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bel. en lorumque et proyinciarum cura ad intestinae coniu

rationis vindictam avertit. Praetores provincias sor. titi sunt, T. Maenius urbanani, M. Licinius Lucullus . inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardi

niam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Cri. - spinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hi

spaniam ulteriorem. Consulibus ambobus quaestio

de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ; ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte

earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates: nec is, qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos horrore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. Initia erant, quae primo paucis tradita sunt: deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque. Additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos, et nox et mixti feminis mares, actatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent; corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, quum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque, erant: sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant. Voe nena indidem intestinaeque caedes: ita ut ne corpo. ra quidem interdum ad sepulturam exstarent. Multa

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dolo, pleraque per vim audebantur. Occulebat vim, quod prae ululatibus, tympanorumque et cymbalorum strepitu, nulla vox quiritantium inter stupra et eaedes exaudiri poterat.

IX. Huius mali labes ex Etruria Romam, velut contagione morbi, penetravit. Primo urbis magnitudo capacior patientiorquc talium malorum ea ce. lavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postu. mium consulem pervenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus, sub tutela Duroniae ma. tris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. Et mater dedita viro erat; et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum, aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. Via una corruptelae Bacchanalia erant. Mater adolescentulum appellat, Se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initia. turam: damnatam voti, deum benignitate, exsolvere id velle. Decem dierum castimonia opus esse : decimo die coenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. Scortum nobile libertina Hispala Fecenia, non digna quaestu, cui ancillula assuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. Huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adolescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat: et, maligne omnia praebentibus suis, meretriculae munificentia sustinebatur. Quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore a tribunis et praetore petito, quum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.

X. Haec amoris pignora quum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adolescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes

[ocr errors][ocr errors][merged small]

secubuisset. Religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. Id ubi mulier audivit, perturbata, Dii meliora! inquit: mori et sibi et illi satius esse, quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. Admiratus quum verba, tum perturbationem tantam adolescens, Parcere exsecralionibus iubet: matrem id sibi, assentiente vitrico, imperasse. Vitricus ergo, inquit, tuus (matrem enim insimulare forsitan fas non sit) pudicitiam, famam, spem, vitamque tuam perditum ire hoc facto properat. Eo magis mirabundo, quaerentique quid rei esset, pacem veniamque pre cata deorum dearumque, si, coacta caritate eius, silenda enuntiasset, Ancillam se, ait, dominae comitem id sacrarium intrasse , liberam nunquam eo accessisse. Scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse: et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. Ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus: eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus, cantuque symphoniae, et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox qui ritantis, quum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. Orare deinde atque obsecrare, ut eam rem quocunque discuteret modo: nec se co praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. Neque ante dimisit eum, quam iidem dedit adolescens, ab his sacris se temperaturum.

XI. Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset; negat, eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. Aderat sermoni vitricus. Confestim mulier exclamat, Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse: illius excetrae delinimentis et venenis imbutum, nec parentis, nec vitrici, nec deorum verecundiam habere. lurgantes hinc mater, hinc vitricus, cum

[ocr errors]

ar

quattuor eum servis domo exegerunt. Adolescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit: deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium, bitris remotis, rem detulit. Consul post diem tertium ad se iussum redire dimisit: ipse Sulpiciam, gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, Ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset? Quum eam nosse, probam, et antiqui moris feminam, respondisset; Opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, út veniret. Aebutia accita ad Sulpiciam venit: et consul paullo post, velut forte intervenisset, ser. monem de Aebutio fratris eius filio infert. Lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adolescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adolescens (dii propitii essent) obscoenis, ut fama es. set, sacris initiari nollet.

XII. Satis de Aebutio exploratum ratus consul, non vanum auctorem esse, dimissa Aebutia, socrum rogat, ut Hispalam, indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet. Ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur: postquam lictores in vestibulo turbam que consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. In interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, Si vera dicere inducere in animum posset, negat, per. turbari debere. Fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel sb se acciperet. Expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sucro nocturno solerent fieri. Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset: tandem confirmata, puellam admodum se ancillam initiatam cum domina, ait: aliquot annis, ex quo

manumissa sit, nihil,quid ibi fiat, scire. Iam id ipsum i consul laudare, quum initiatam se non infitiaretur ; : sed et cetera eadem fide expromeret. Neganti , ultra

quicquam scire, Non eandem, dicere, si coarguatur ab I alio, ac per se fatenti, veniam aut gratiam fore: eum t sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.

XIII. Mulier, haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae proci. - dit, et eam primo orare coepit, Ne mulieris libertinae

cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed i capitalem etiam, verti vellet: se terrendi eius causa, - non quo sciret quicquam, ea locutam esse. Hic Postu* mjus accensus ira, Tum quoque, ait, eam cum Aebutio

se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui: et Sulpicia attollere parentem; simul illam adhortari, simul iram generi Tenire. Tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optimi in eo ipso meriti talem gratiam retulisset, Magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia-enuntiaret, maiorem multo, dixit, homii num esse, qui se indicem manibus suis discerpturi es

sent. Itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, 1 ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum

vitae degere tuto posset. Bono animo esse iubere eam a consul, et, sibi curae fore, dicere, ut Romae tuto hae bitaret. Tum Hispala originem sacrorum expromit: # Primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam

virum eo admitti solitum. Tres in anno statos dies

habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur. Sau cérdotes in vicem matronas creari solitas. Pacullam

Anniam Campanam sacerdotem omnia, tanquam deum monitu, immutasse. Nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minium et Herennium Čerrinios: et noeturnum sacrum e diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse Ex quo in promiscuo sacra sint, et permixti viri fe

« IndietroContinua »