Immagini della pagina
PDF
ePub

minis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, rihil flagitii praetermissum. Plura virorum inter sese, quam feminarum, esse stupra. Si qui minus pa. tientes dedecoris sint, et pigriores ad facinus, pro dictimis immolari: nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. Viros, velut, mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari ; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulphur cum calce insit, integra flamma efferre. Raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare, aut sociari facinoribus, aut stuprum pati noluerint. Multitudinem ingenteri, alterum iam prope populum esse: in his nobi. les quosdam viros feminasque. Biennio proximo in. slitutum esse , ne quis maior viginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.

XIV. Peracto indicio, advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. Consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. Coenaculum supe aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso. Res omnes Fećeniae ex. templo translatae, et familia arcessita: et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus. Ita quum indi. ces ambo in potestate essent, rem ad senatum Postu. mius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde abse inquisita forent. Patres pavor ingens cepit, quum publico nomine, ne quid eae con. iurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum quisque vicem, ne quis affinis ei noxae esset. Censuit autem i senatus, gratias consuli gendas, quod eam rem et: cum singulari cura, et sine ullo tumultu investigasset. Quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque no. n.

[ocr errors]
[ocr errors]

cturnis extra ordinem consulibus mandant: indicibus, Aebutio ac Feceniae, ne fraudi ea res sit,.curare, et alios indices praemiis invitare iubent. Sacerdotes eoruin sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent. Edici praeterea in urbe Roma, et per totam Italiam edicta mitti, Ne quis, qui Bacchis initiatus esset , coisse aut convenisse causa sacrorum velit, neu quid talis rei din vinae fecisse. Ante omnia, ut quaestio de his habea tur, qui coierint, coniuraverintve, quo stuprum flagitiunive inferretur. Haec senatus decrevit. Consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis videre, ne qua sacra in operto fierent. Triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem, servarentque, ne qui nocturni coetus fierent; atque ab incendiis caveretur, adiutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.

XV. Ad haec officia dimissis magistratibus, conBules in Rostra escenderunt; et, concione advocata, quum sollenne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum alloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit: Nulli unquam concioni, Quirites, tam non solum apta, sed etiam necessaria, haec sollennis deorum comprecatio fuit ; quae vos ad. moneret, hos esse deos, quos colere, venerari, precarique maiores vestri instituissent: non illos, qui provis et externis religionibus captas mentes, velut furias libus stimulis, ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. Equidem, nec quid taceam, nec quatenus proloquar, invenio: si aliquid ignorabitis , ne negligentiae dem ; si omnia nudadero, ne nimium ter. roris offundam vobis, dereor. Quicquid dixero, minus,

[ocr errors]

quam pro atrocitate et magnitudine rei, dictum sci. tote esse.

Ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia, et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama modo accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo; ceterum, quae ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam esse credere, et, qualecunque sit, ad paucos pertinere. Quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero, multa millia hominum esse, illico necesse est, exterreamini ; nisi adiunxera, qui qualesque sint. - Primum igitur mulierum magna pars est, et is funs mali huiusce fuit: deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici vigiles ; vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. Nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. Maiores vestri, ne vos quidem, nisi quum aut, vexillo in arce posito, comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad concionem vocasset, forte temere coire voluerunt: et, ubicunque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. Quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum, esse creditis? Si, quibus aetatibus initientur mares, sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obscoeno sacrario eductis arma committenda? hi, cooperti stupris suis alienisque, pro po dicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decer.

XVI. Minus tamen esset, si flagitiis tantum effe. minati forent, (ipsorum id magna ex parte dedecus erat) a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent. Nunquam tantum malum in republica fuit,

nent?

15. 16. (U.C. 566. A. C. 186.] 17 nec ad plures, nec ad plura pertinens. Quicquid his annis libidine, quicquid fraude, quicquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. Necdum omnia, in quae coniuraverunt, edita facinora habent. Adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rempublicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. Crescit et serpit quotidie malum. Iam maius est, quam ut capere id privata fortuna póssit: ad summam rempublicam spectat. Nisi praecadetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna concio esse poterit. Nunc illi dos singuli unipersos concionantes timent: iam, ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie ; tum singulis vobis universi timendi erunt. Optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet ésse. Ne quis eiiam. errore labatur vestrum quoque, non sum securus. Nihil enim in speciem fallacius est, quanı prava religio. Ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. Hac

ros religione innumerabilia decreta pontificum, senaitusconsulta, haruspicum denique responsa liberant.

Quoties hoc patrum avorumque aetate negotium 'est magistratibus datum, ut sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro, circo, urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi, praeterquam more Romano, abolerent? Iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris, nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo ritu sacrificaretur. Haec vobis praedicenda ratus sum, ne qila superstitio agitaret animos vestros, quum demoT. Liv. Tom. V.

B

lientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. Omnia, diis propitiis volentibusque, ea faciemus: qui , quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt: nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. Senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit: nos, quae ipsis nobis agenda sunt , impigre exsequemur. Vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. Vos quoque, aequum est, quae destra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur , impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.

XVII. Recitari deinde senatusconsulta iusserunt, indicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset, nomenve absentis detulisset. Qui nominatus profugisset, diem certam se finituros ; ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet. Edixerunt deinde, ne quis quid Fugae causa vendidisse, neve einisse vellet: ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuvaret fugientes. Concione dimissa, terror magnus urbe tota fuit: nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit; sed passiin per totam Italiam, literis hospitum de senatusconsulto, et concione, et edicto consulum acce. ptis, trepidari coeptum est. Multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in concione res palam facta est, custodiis circa portas positis, fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum nomina delata. Quidam ex iis, viri feminaeque, mortem sibi consciverunt. Coniurasse supra septem millia viro. rum ac mulierum dicebantur. Capita autem coniu. rationis constabat esse, M. et C. Atinios de plebe

« IndietroContinua »