Immagini della pagina
PDF
ePub

Romana, et Faliscum L. Opiternium, et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta: eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. Data opera est, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad consules, fassique de se, nullam moram iudicio fecerunt.

XVIII. Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T.Maenius et M. Licinius per senatum res in diem trigesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur. Eadem solitudo, quia Romae non respondebant, nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules, circa fora proficisci, ibique quaerere et iudicia exercere. Qui tantum initiati erant, et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant: qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena afficiebant. Plures necati, quam in vincula coniecti sunt. Magna vis in utraque causa virorum mulierumque fuit. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in privato animadverterent in eas. Si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur. Datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam,' diruerent; extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset. In reliquum deinde senatusconsulto cautum est, Ne qua Bacchanalia Romae, neve in Italia essent. Si quis tale sacrum sollenne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profitere

tur, praetor senatum consuleret. Si ei permissum esset, quum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis, neu quis magister sacrorum, aut sacerdos esset.

XIX. Aliud deinde huic coniunctum, referente Q. Marcio consule, senatusconsultum factum est, Ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, quum Sp. Postumius, quaestionibus perfectis, Romam redisset. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum custodia asservarent; non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam venit. Eo referente, de P. Aebutii et Hispalae Feceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatusconsultum factum est, Ut singulis his centena millia aeris quaestores urbani ex aerario darent. Utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve censor ei equum publicum assignaret. Utique Feceniae Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset. Utique ei ingenuo nubere liceret: neu quid ei, qui eam duxisset, ob id fraudi ignominiaeve esset. Utique consules praetoresque, qui nunc essent, quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset. Id senatum velle, et aequum censere, ut ita fieret. Ea omnia lata ad plebem, factaque sunt ex senatusconsulto; et de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.

XX. Et iam Q. Marcius, quaestionibus suac regionis perfectis, in Ligures provinciam proficisci parabat; tribus millibus peditum Romanorum, centum

quinquaginta equitibus, et quinque millibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis. Eadem provincia, idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat. Exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerunt. Duas praeterea legiones novas ex senatusconsulto scribere iussi sunt: et viginti millia peditum sociis et nomini Latino imperarunt, et equites mille trecentos, et tria millia peditum Romanorum, ducentos equites. Totum hunc exercitum, praeter legiones, in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. Itaque consules dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium delectui habendo praefecerunt. Perfectis quaestionibus, prior Q. Marcius in Ligures Apuanos cst profectus. Dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque semper illis fuerant, persequitur; in praeoccupatis angustiis, loco iniquo est circumventus. Quattuor millia militum amissa; et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur. Prius sequendi Ligures finem, quam fugae Romani, fecerunt. Consul, ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae copiae forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. Non tamen obliterare famam rei male gestae potuit: nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.

XXI. Sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum literae, ex Hispania mixtam gaudio tristitiam afferentes, recitatae sunt. C. Atinius, qui biennio anto praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Astensi signis collatis pugnavit. Ad sex millia hostium sunt caesa: ceteri fusi, fugati, castrisque exuti. Ad oppidum deinde Astam oppugnan

dum legiones ducit. Id quoque haud multo maiore certamine cepit, quam castra: sed, dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur. Literis de morte propraetoris recitatis, senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpur nium praetorem consequeretur; nuntiaretque, senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. Quarto die, qui missus erat, Lunam venit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. Et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius, in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. Incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt: Romanis et suos sepeliendi, et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. Paucos post dies, maiore coacto exercitu, Celtiberi ad Calagurim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos. Nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. Superati proelio sunt. Ad duodecim millia hominum caesa, plus duo capta: et castris Romanus potitus: et, nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. Novi praetores ambo exercitus in hiberna deduxerunt.

XXII. Per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. Per dies decem apparatos deinde ludos M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit. Multi artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa. Athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum; et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. Novendiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque coelestes multifariam orti adussisse complurium levi afflatu vestimenta maxime dicebantur

Addita et unum diem supplicatio est ex decreto pon. tificum, quod'aedes Opis in Capitolio de coelo tacta erat. Hostiis maioribus consules procurarunt, urbemque lustraverunt. Sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est, semimarem duodecim ferme annos natum inventum. Id prodigium abominantes, arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt. Eodem anno Galli Transalpini, transgressi in Venetiam sine populatione aut bello, haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. Legatis Romanis, de ea re trans Alpes missis, responsum est, Neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec, quid in Italia facerent, se scire. L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit. Legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam, ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina, Valerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias, congregatosque per Asiam artifices: et, quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.

XXIII. Quum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat. Sp. Postumius, quaestionibus cum summa fide curaque perfectis, comitia habuit. Creati sunt consules Ap. Claudius Pulcher, M. Sempronius Tuditanus. Postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus, C. Afranius Stellio, C. Atilius Serranus, L. Postumius Tempsanus, M. Claudius Marcellinus. Extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat, peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias, Sipontum supero, Buxentum infero mari, invenisse; triumviri ad colonos eo scribendos ex senatusconsulto ab T.

« IndietroContinua »