Immagini della pagina
PDF
ePub

Maenio praetore urbano creati sunt, L. Scribonius Libo, M. Tuccius, Cn. Baebius Tamphilus. Cum Perseo rege et Macedonibus bellum, quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit. Inchoata initia a Philippo sunt: et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. Una eum res, quum victo leges imponerentur, maxime angebat; quod, qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat: quum, quia rem integram Quinctius in eonditionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, quum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset; capta Heraclea, quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat, Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. Permulsit iram eius consul, quod, ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret; et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiiceret. Haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat, et urbes aliquot receperat. Demetriadem quo. que, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae ditionis fecit. Inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio, seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese, cepit.

XXIV. His sedata in praesentia regis ira in Romanos est. Nunquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. Vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit; sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit. Ut vero antiquam

multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret; non subolem tantum stirpis parabat, cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a beliis, omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. Rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos. Thessalorum et Perrhaeborum querelae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis, traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non negligi satis appareret. Maxime moverat senatum, quod iam Aeni et Maroneae affectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerunt legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse. Et Maronitarum exsules; (erant pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio) ii non Maroneam modo, sed etiam Aenum in potestate nuntiabant Philippi esse. Venerant et a Philippo legati ad purganda ea: qui nihil, nisi permissu Romanorum imperatorum, factum affirmabant. Civi tates Thessalorum, et Perrhaeborum, et Magnetum, et cum Amynandro Athamanum gentem, in eadem causa, qua Aetolos, fuisse. Antiocho rege pulso, occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse: armis subactos parere. Senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit, Q. Caecilium Metellum, M. Baebium Tamphilum, Ti. Sempronium: quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

XXV. Ibi quum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii

accusatores, Philippus ad audienda crimina tanquam reus, consedissent; pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio, acerbius leniusve egerunt. In controversiam autem veniebant, Philippopolis, Tricca, Phaloria, et Eurymenae, et cetera circa eas oppida; utrum Thessalorum iuris, quum vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent, (nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat) an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent. Ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si voluntate, nón si vi atque armis coacti, cum Aetolis essent. Eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit. Omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. Ad haec, quae disceptationis erant, querelae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redde rentur sibi, spoliata ac déserta redditurus esset. Nam, praeter belli casibus amissos, quingentos principes in ventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis: et, quae reddiderit_coactus Thessalis, inutilia ut redderet, curasse. Thebas

Phthias unum maritimum emporium fuisse, quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum. Ibi navibus onerariis comparatis, regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum dirigerent, negotiationem maritimam omnem eo avertisse. Iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. Itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis, quisquam hiscere audeat. Procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. Quid autem, si vox libera non sit, liberum esse? Nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis, quam loqui. Nisi provideant aliquid Romani, quo et

stremi:

Graecis Macedoniam accolentibus metus, et audacia Philippi minuatur, nequicquam et illum victum, et se liberatos esse, Ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. Haec acerbe poquum priores leniter permulsissent iram eius, petentes, Ut ignosceret pro libertate loquentibus; et ut, deposita domini acerbitate, assuesceret socium atque amicum sese praestare; et imitaretur populum Romanum, qui caritate, quam metu, adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis, Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant. Et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant, et castella Athenaeum et Poetneum.

XXVI. Philippus, ut accusatoris potius, quam rei, speciem haberet, et ipse a querelis orsus, Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse, questus est: item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi eos contribuisse; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. Nam quae sibi crimina obiiciantur, de insidiis legatorum, et maritimis portubus frequentatis aut desertis; alterum deridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant; alterum mores suos respuere. Tot annos esse, per quos nunquam cessaverint legati, nunc ad imperatores Romanos, nunc Romam ad senatum crimina de se deferre. Quem unquam verbo violatum esse? Semel ad Quinctium euntibus insidias dici factas: sed, quid iis acciderit, non adiici. Quaerentium, quod falso obiiciant, quum veri nihil habeant, ea crimina esse. Insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes li

bertatem. Itaque, servorum modo praeter spem repente manumissorum, licentiam vocis et linguae experiri, et iactare sese insectatione et conviciis dominorum. Elatus deinde ira adiecit, Nondum omnium dierum solem occidisse. Id minaciter dictum, non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt: et quum fremitus post eam vocem ortus, et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit, Eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse: consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, quum hostium essent. Si suum munus, qui dedissent, adimere velint, scire se, cedendum esse: sed meliori ac fideliori amico, in gratiam levium et inutilium sociorum, iniuriam eos esse facturos. Nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam, quam libertatis: praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. Causa cognita, pronuntiaverunt legati, Placere, deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. De iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

XXVII. Inde, graviter offenso rege, Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus profici scuntur. lbi legati Eumenis: Si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo, eos libe ros relinquant, nec suum munus intercipi ab alio pa tiantur. Sin autem minor cura sit civitatium in Thra cia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem, quam Philippum, habere; vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus: vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. "Haberc eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium; qui

« IndietroContinua »